Caliburnus
Caliburnus[1] est ensis fabulosus regis Arthuri, qui carmina magica possidet et iungitur iusto regno in Britannia. Aliquando in fabulis Caliburnus et ille ensis in petra mersus (qui documento stirpis Arthuri est) confunduntur sed in plerisque versionibus separati habentur. Ensis associatus est fabulae Arthurianae in priscis temporibus. Gallenses ensem vocant Caledfwlch.
Caliburnus et ensis in petra
[recensere | fontem recensere]In historiis de Rego Arthuro, duae fabulae sunt de ensis origine. Prima est ensis in petra, quae in Roberti de Boron carmen Merlin apparet. In hoc libro, licet soli Arthuro, iusto regi, extrahere ensem de petra in qua figitur. Altera versio invenitur in posteriore Post-Vulgata sequela Merlini, recepta a Domino Thoma Malory. In qua versione, Arthurus accepit ensem a Domina Lacus, primo suo ense fracto in proelio contra regem Pellinorem. Domina Lacus vocat hunc ensem "Excalibur", id est, qui scindit ferrum. Cum iaceret moriens, iubet Domino Bediveri (Domino Grifleto in quibusdam versionibus) ut Dominae lacus redderet ensem, in eo reiiciendo. Antequam modo ense aqua tangitur, manus Dominae eum attingit eripit et sub aquam defert. Quod Bedeverus ignoraret id eventurum cum redderet ensem, conatus est fallere regem. Bedeverus putabat ensem tam pulcher esse ut iaceretur in aquam atque, Arthuro mortuo, ensem reliquias sanctas sic fieri ut servaretur. Arthuro relicto in navicula mortis cum tribus reginis, tradunt rediturum aliquando ut Britannia a destructione servaretur.
Dominus Malory recordatur utrasque versiones in "le morte d'Arthur", in lingua prisca gallica et eas confundit in eis vocandis "Excalibur". Pellicula Excalibur Iohannis Boorman conatur rectiores res fieri; in qua Domina Lacus, ense fracto, solum eum reficit.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis: Galfridus Monemutensis, Historia regum Britanniae 9.4.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Caliburnum spectant. |