[go: up one dir, main page]

Jump to content

Cosmologia cyclica

E Vicipaedia

Cosmologia cyclica a exemplaribus cosmologicis constituitur quae successionem infinitam vel indefinitam universorum postulant.

Varia sunt exemplaria cosmologiae cyclicae.

In exemplari immanis dissultationis(en) (Big Bounce) universum finaliter se contrahit usque ad singularitatem (Big Crunch) qui immanis diruptio (Big Bang) universi sequentis est. Nihilominus secundum observationes hodiernas universum non se contrahet.

Rogerius Penrose cosmologiam cyclicam conformalem(en) (CCC) proposuit: Futuro remoto in universo valde expanso modo photones remanent. Quia photones massae nullius et celeritatis lucis sunt, tempus in eis sistit et sine tempore etiam intervalla spatialia significatione carent. Ita talis status unversi singularitati correspondere potest quae est universi sequentis immanis diruptio (post rotationem Wickianam(en) in tempus imaginarium(en) secundum nonnullos[1]).

Etiam alia exemplaria sunt (Steinhardt–Turok, Baum–Frampton,...).

  1. Georgius Manin et Mathilda Marcolli, Big Bang, Blowup, and Modular Curves: Algebraic Geometry in Cosmology, in: SIGMA 10 , anno 2014, 073

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!