[go: up one dir, main page]

Jump to content

Corollarium

E Vicipaedia

Corollarium est propositum quod facile ex priori proposito sequitur.

Corollarium in mathematica usitate theorema sequitur. Usus vocis corollarii, potius quam propositi vel theorematis, est mera opinio. Propositum B est corollarium propositi A si B facile ex A deduci potest, vel est manifestum per se ex suae probatione, sed significatio facile et manifestum per se auctore et contextu variatur. Gravitas corollarii saepe secundaria, significatio primi theorematia primaria habetur; non verisimile est ut res B corollarium appelletur si suae consequentiae mathematicae sunt tam graves quam consequentiae rei A. Aliquando corollario est probatio quae deductionem explicat; aliquando deductio manifesta per se haberi potest.

Peirce de rationibus corollariorum et theorematum

[recensere | fontem recensere]
Carolus Sanders Peirce.

Carolus Sanders Peirce habuit gravissimam divisionem generum rationis deductivae esse divisionem inter corollaria et theoremata. Arguit cum omnes deductiones tandem ex experimentatione mentis de schematibus vel formis varie dependeant,[1] iam in deductione de corollariis, "necesse est animo concipere ullum casum quo principia sunt vera ut statim percipiatur num conclusio in illo casu sit vera."[2]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. C. S. Peirce, ex sectione data 1902 ab editoribus in manuscripto "Minute Logic," Collected Papers v. 4, paragraph 233, quoted in part in "Corollarial Reasoning" in the Commens Dictionary of Peirce's Terms, 2003–praesens, Mats Bergman et Sami Paavola editoribus, University of Helsinki.
  2. Anglice: "it is only necessary to imagine any case in which the premisses are true in order to perceive immediately that the conclusion holds in that case."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]