[go: up one dir, main page]

Jump to content

Confucius

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Wikidata Confucius
Res apud Vicidata repertae:
Confucius: imago
Confucius: imago
Nativitas: 551 a.C.n.; Qufu
Obitus: 479 a.C.n.; Si River
Patria: Lu
Nomen nativum: 孔丘

Familia

Genitores: Shu-liang He; Yan Zhengzai
Coniunx: Qiguan Shi
Proles: Kong Li

Memoria

Sepultura: Cemetery of Confucius

Confucius (nomine Sinico 孔子 Kǒng Zǐ vel 孔夫子 Kǒng Fūzǐ) fuit philosophus et politicus Sinarum. Anno 552 seu 551 a.C.n. natum, anno 479 a.C.n. mortuum esse traditur. Eius vita in aevum confusum atque perturbatum apud Sinas incidit.

Nullis libris philosophicis a Confucio scriptis, eruditi cautissime ipso Confucio principia philosophica attribuunt. Philosophia Confucii moralitatem singuli et gubernationis, rectitudinem coniunctionum socialium, iustitiam, et animum sincerum vehementius dixit. Hae aestimationes in Sinis auctoritatem super alias doctrinas consecutae sunt, inter quas legalismus (法家) vel Taoismus (道家) per Domum Han (206 a.C.n.220 p.C.n.). Cogitationes Confucii in systemate philosophico Confucianismus (儒家) appellato evolutae sunt.

Effigies Confucii, a Wu Daozi artifice Domus Tang (680740) picta.

Annus nativitatis Confucii in fontibus tardioribus tantum datur, anno 552 a.C.n. secundum commentarios duos annalium Verum et autumnorum, anno 551 fide historiae Shiji. Confucium in civitate Lu ortum esse dicit eremita quidam persona libri Analectorum; ibi natos esse parentes confitetur Confucius persona libri Mencii,[1] ibi certo ipse habitaverit et iuxta duces consiliarius meruerit. De parentibus nihil refertur nisi apud Shiji ubi historia de coniunctione "silvestri" parentum legenda est, illa e familia Yen oriunda, illo nomine Shuliang He. Proavos e civitate Sung in Lu saeculo VIII exeunte refugos e variis fontibus intellegi potest.[2] Confucius persona Analectorum se loco humili natum et propter hoc utilibus artibus educatum adseverat, consentiente libro Mencio ubi iuvenis cellarius nihil nisi rationes, deinde pastor nihil nisi ovium boumque elevationem intellegens depingitur.[3]

Inter annos fere 525 et 518 a.C.n. Confucium iam apud aulam civitatis Lu cognitum esse, de ritibus et convenientiis animadvertisse indicat liber Zuo zhuan (commentarius annalium verum et autumnorum).[4] Inde ante annum fere 502 civitatem Qi petivisse in Analectis legendum est: ibi musicam modi shao tanta laetitia audivisse, ut gustum carnis, quam comedebat, tres menses neglectus est.[5] A Lu "lente ut qui civitatem patris matrisque reliquerit" decessit, sed a Qi "oryzam e vasis evacuans ut qui regnum alienum reliquerit", a duce loco humiliori adsignatus, quam quo ipse revendicaverat.[6] In civitatem nativam reditus ab officiis publicis primum abstinebat, his sententiis oppositis: "Liber documentorum ait, 'Homo si erga patrem pius, erga fratres benignus sit, ad civitatem valere poterit:' ita faciens partem gubernii habebit: qua ratione alia postulabuntur?"[7] et "Si lustrum detur, si Mutationibus annum quinquagesimum agens studere liceat, errores defugere possum."[8] Consiliarius autem regius Yang Huo donum Confucio commisit, qui, salutationem reddere compulsus, domum visitare conatus est quo tempore Yang abesset. Hic autem in illum media via incurrit, dicens, "Si homo ad civitatem valere volens occasionem amittit, an sapiens reputabitur? Dies mensesque fugiunt." Cui Confucius, "Bene. Officium accipiem."[9]

Ergo commissarius a vigilibus ante annum 500 merere coepit.[10] Quo anno, ducibus Ding civitatis Lu et Jing civitatis Qi congredientibus, Confucius ritualia direxit.[11] Anno autem 498 arces trium familiarum quae dominationem Lu contestabant delendas esse suasit: quo conatu frustra suscepto,[12] anno insequenti a civitate Lu iterum abiit, ratione alia in Analectis, alia in libro Mencio data (hic sacra rituum civicorum carne a Confucio iniuste detenta, ibi saltatricibus cantatricibusque duci datis cum quibus tridie publicis rebus neglectis se indulsisset) binis in unam in vita Confucii apud Shiji commixtis.[13]

Peregrinationibus suis inter annos 497 et 484 comprehensis Confucius civitatem Wei primum, deinde Chen, deinde Cai successive visitavit. In Wei apud Yan Chouyou morans iuxta ducem Ling(en), hominem dissolutum, necessitate pulsus consiliarius meruit,[14] sed de militum instructione rogatus, "Aliquid de ritibus, nihil," dixit, "de re militari didici," statimque abiit.[15] Per civitatem Sung iter fecit occultatus ne insidiis inimici Huan Sima necaretur.[16] Inde ad Chen venit, inde ad Cai, ubi (anno fortasse 489) gubernatorem Liang incurrit; inde in Chen reditus est,[17] ubi de patria dolens, "Domum eamus! domum eamus! Ibi iuvenes nostri ambitiosissimi," ait, "iam multa ab omnibus admiranda perficientes, se pampinare nesciunt."[18] Sed primum civitatem Wei petivit, sectatoribus vel discipulis iam tribus vel pluribus prosequentibus. Ibi iuxta ducem Zhe officium accepit, antecessoris Ling nepotem, quippe qui bonos homines in aula sua retinere voluerit;[19] Confucius insuper politiam ducis iuvenis, patri impio adversarii sed avo impio oboedientis, adprobavit.[20]

In civitatem Lu denuo reditus Confucius officium consiliarii, sed humilioris, iuxta ducem Ai accepit. His annis discipulos iam plures habuit, de quibus aut dux ipse aut minister Ji Kangzi rogavit, "Quis discipulorum assiduissime discit?" Cui Confucius respondit, "Unus fuit, nomine Yan Hui, assiduissimus. Neque innocenti irabatur, neque bis itidem errabat. Sed breve vitae spatium eo concessum est. Talem postea non repperi."[21] Anno circiter 481 finem posuit annalibus Verum et autumnorum, annalibus scilicet Lu civitatumque vicinarum, quae aut edidit aut composuit. Eisdem annis de Libris odarum (詩經, Shi jing) occupatus est sicut in Analectis legimus: "A Wei in Lu reditus musicam rectificavi," ait Confucius, "modis Ya et Sung ad locos proprios adsignatis."[22] Unde fontes tardiores Confucium ipsum Libros odarum edidisse traduntur.

"Aestate" mortuus est "die undecimo mensis quarti anni sedecimi" ducis Ai civitatis Lu, i.e. 479 a.C.n., fide annalium Verum et autumnorum quae usque ad hoc annale a discipulis Confucii producta esse traduntur.[23]

Nomina discipulorum Confucii variis fontibus dantur, quorum fere 16 apud Analecta et Mencium nominati pro certo habentur, videlicet: Zeng Shen (Ziyu),[24] Bu Shang (Zixia),[24] Zhuansun Shi (Zizhang),[25] Yan Yuan,[26] Min Sun (Min Ziqian),[24] Ran Geng (Ran Boniu),[24] Ran Yong (Zhonggong),[26] Zai Yu (Ziwo),[24] Duanmu Ci (Zigong),[24] Jilu,[26] Ran Qiu (Ran You, Ziyou),[26] Yan Hui (Ziyuan),[25] Gongxi Chi (Zihua),[27] Fan Xu (Zichi),[28] Sima Geng (Niu),[29] Zhong You (Zilu),[30] You Ruo (Ziruo).[31] Ex Analectis sex insuper, qui incerte discipulos fuisse habentur, addi possunt: Wuma Shi (Ziqi), Gongye Chang (Zichang), Nangong Kuo (Zirong), Fu Buji (Zijian), Gao Chai (Zigao), Zeng Dian (Xi).[32]

De gubernio

Duce Jing civitatis Qi de gubernio quaerente, Confucius respondit: "Dux ductor sit, obsequens obsequiosus, pater paternus, filius filialis." "Bene," ait dux: "nisi dux ducat, nisi subiectus obsequatur, nisi pater paternus filiusque filialis sint, etiamsi panis sit, quomodo comedendum habeam?"[33] Confucius ad civitatem Wei ab Ran You conductus "populum quam florentem!" observavit. "Populo florenti," ait Ran You, "quid beneficium dari potest?" Ille "opulentiam" respondit. "Populo opulento, quid?" "Educationem" respondit.[34] Gubernatore Liang civitatis She de gubernio quaerente, Confucius respondit: "Ut proximi placeantur, longinquiores attrahantur."[35]

Sectator Zilu(en), a civitate Wei oriundus, rogavit: "Si dux Wei gubernium tibi commendet, de qua re primum cures?" Confucius "Rectificationem nominum," dixit, "... Nominibus falsis, dicta irrationalia videbuntur. Dictis irrationabilibus, res male evolvent. Rebus male evolutis, nec ritus nec musica florebuntur. Ritibus musicaque deficientibus, poenae sceleribus non respondebunt. Poenis crimine non respondentibus, populus nesciet ubi manum, ubi pedem ponat ..."[36]

De ministris

Confucio de intemperatione ducis Ling loquenti minister Ji Kangzi "Ergo cur ducatum non amisit?" rogavit. Cui ille ministros civitatis Wei enumeravit de diplomatia, religione, re militari curantes. "Quibus adiuvantibus," ait, "quomodo ducatum amittere potuisset?"[37]

De honestate

Confucio ad civitatem Wei cum sectatore Zilu ingressus est, cuius soror uxor fuit aulico Mizi Xia(en) ducis Ling catamito. Mizi ergo ad Zilu, "Si Confucio apud me morare placeat," dixit, "officium ministri eo statim tribuitur." Cuius rei Confucius certior factus nihil nisi "sic decernitur" ait, quibus verbis rem abhorrendam recusare solebat.[38] Sed uxorem eiusdem ducis, nomine Nanzi, quamquam stupri cum fratre libidinumque aliarum accusatam, visitavit. De qua re a Zilu interrogatus "Si ullam rem nefastam feci," ait, "me caelum exsecretur, me caelum exsecretur!"[39]

De seipso

Gubernatore Liang civitatis She apud sectatorem Zilu de Confucio ipso rogante, Zilu se nihil dixisse confessus est. Cui Confucius, "Cur non aliquid huiusmodi dixisti? quaestione tam obsessus ut cibi obliviscatur; gaudio tanto impletus ut curarum neglegat adventumque senectutis non observet."[40]

Effigies Confucii "philosophorum Sinensium principis" initiumque vitae eiusdem Latine a Prospero Intorcetta aliisque compositae, Lutetiae anno 1687 editae
Si plus cognoscere vis, vide etiam Confucianismus.

Doctrinam aptam ad revocandum pristinum rerum ordinem docuit. Ab eius tempore haec doctrina, Confucianismus appellata, fons inspirator fundamentorum normarumque fuit imperii Sinensis. Dicta et res gestae Confucii discipulorumque ab his collectae sunt in libro cuius titulus est Ratiocinantium colloquia sive Analecta (論語, Lunyu). Alios duos e quattuor libris philosophicis Sericae antiquae sententias cogitationesque Confucii servare censentur. Sed olim auctorem fuisse censebatur quinque classicorum (五經) omnium, videlicet Libri odarum (詩經, Shi jing), Libri documentorum (書經, Shu jing), Memorialis rituum (禮記, Li ji), Libri mutationum (易經, Yi jing) atque Libri artis musicae iam diu deperditi.

Confucii obitus, sine pluribus, in annalibus Verum et autumnorum refertur, cuius textus, a Confucio ipso editum esse traditus, ab aliis postea continuatum censetur.A Dicta eius primum in libro qui Mencius inscribitur (孟子, Mengzi), successori erudito Mencio adscripto, qui saeculo quarto exeunte floruit, et in Ratiocinantium colloquiis (sive "Analectis", 論語 Lunyu) exscribuntur in forma aphorismorum anecdotorumque a discipulis et sectatoribus conlectis.BC In commentario antiquissimo annalium verum et autumnorum adiuncto, Zuo zhuan nuncupato, iuxta annalia plura brevissima narrationes longiores inseruntur quae Confucium regum consiliarium rerumque commotorem fuisse indicant, fide ut censetur haud minima.D Quos quattuor fontes, etsi post librorum antiquorum saeculo tertio exeunte cremationem modis variis restitutos essent, forma quadam multo antea exstitisse constat.

Nihil de vita praebent, sed Confucio ipso nonnumquam attribuuntur, textus duos breves qui inter capitula Memorialis rituum servantur, videlicet "Schola adultorum" (大學 Da xue)E cum commentario longiori a Zengzi confecto qui medio saeculo V floruit, atque "Immutabile medium" (中庸 Zhong yong)F fortasse a Zisi Confucii nepote compositum. Opusculum tertium titulo Filialis observantia (孝經 Xiaojing), saepe Confucio ipso, saepe discipulo Zengzi attributum, saeculo IV a.C.n. compositum esse censetur.

Libris pluribus saeculis quarto et tertio a.C.n. confectis res dictae gestaeque Confucio iam attributae, aut dubiosissime accipiendae aut ratione historica reiciendae sunt, exempli gratia anecdota de perspicuitate Confucii in libro orationum Guoyu relata; dialogi et anecdota, quibus Confucius participem esse praetenditur, libri Taoistae Zhuangzi librique Legalistae Hanfeizi. Tales mythistoriae una cum rebus fidelioribus immiscentur in vita Confucii a Sima Qian magno chronographo in opere suo Shiji saeculo primo a.C.n. ineunte incorporata.G Hanc vitam, operum re vera biographicorum de Confucio veterrimam, Cui Shu(zh) eruditus saeculi undevicensimi "70 vel 80 centesimas infidelem" aestimavit.[41]

  1. Analecta 18.6; Mencius 7.B.17
  2. Lau (1979) pp. 163-164
  3. Analecta 9.6; Mencius 5.B.5
  4. Zuo zhuan 44.16b, 48.3b, 49.13b, 49.21
  5. Analecta 7.14, 12.11
  6. Mencius 7.B.17, cf. 5.B.1; Analecta 18.3.
  7. Analecta 2.21
  8. Analecta 7.17
  9. Analecta 17.1; Lau (1979) pp. 167-168
  10. Zuo zhuan 54.6b; Mencius 5.B.4, 6.B.6
  11. Zuo zhuan 56.2a
  12. Zuo zhuan 56.9b
  13. Mencius 6.B.6; Analecta 18.4; Lau (1979) pp. 169-170
  14. Mencius 5.B.4, cf. Analecta 14.19
  15. Analecta 15.1
  16. Mencius 5.A.8, cf. Analecta 7.23
  17. Lau (1979) pp. 174-175
  18. Analecta 5.22; haud dissimiliter Mencius 7.B.37
  19. Mencius 7.B.37 cum Zhu Xi, Meng zi ji zhu 10.9b; Lau (1979) pp. 176-177
  20. Analecta 7.15
  21. Analecta 6.3, cf. 11.7
  22. Analecta 9.15
  23. Legge (1872) p. 846 (versio Anglica), cf. p. 843 (textus Sinensis)
  24. 24.0 24.1 24.2 24.3 24.4 24.5 Analecta 11.3; Mencius 2.A.2
  25. 25.0 25.1 Mencius 2.A.2
  26. 26.0 26.1 26.2 26.3 Analecta 11.3
  27. Analecta 7.34
  28. Analecta 12.21-22
  29. Analecta 12.3-5
  30. Analecta 13.3
  31. Analecta 1.2, 1.12-13
  32. Fons principalis huius enumerationis: "The Disciples as they Appear in the Analects" in Lau (1979) pp. 196-219
  33. Analecta 12.11
  34. Analecta 13.9
  35. Analecta 13.16
  36. Analecta 13.3
  37. Analecta 14.19
  38. Mencius 5.A.8
  39. Analecta 6.28. Longius in Shiji (Lin Yutang (1938) pp. 69-70)
  40. Analecta 7.19
  41. Cui Shu(zh), Kao xin lu p. 418, a Lau (1979) p. 161 citata.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Paginae Analectorum Confucii.
Curia Dacheng, principale Templi Confucii in Qufu aedificium.
Opinabilia sepulcrum et monumentum Confucii.
Editiones fontium
Eruditio antiquior Latina
Eruditio recentior
  • Ames, R.; Hall, D. 1987. Thinking Through Confucius. Albaniae: State University of New York.
  • Brooks, E.; Brooks, A. 1998. The Original Analects. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Chin, A. 2007. The Authentic Confucius: A Life of Thought and Politics. Novi Eboraci: Scribner.
  • Clements, Jonathan. 2008. Confucius: A Biography. Stroud: Sutton Publishing. ISBN 978-0-7509-4775-6.
  • Creel, Herrlee Glessner. 1949. Confucius and the Chinese Way. Novi Eboraci: Harper.
  • Dubs, Homer H. 1946. "The Political Career of Confucius" in Journal of the American Oriental Society 66: 273–282. JSTOR
  • Fingarette, H. 1972. The Secular as Sacred. Novi Eboraci: Harper.
  • Graham, A. C. 1989. Disputers of the Tao. La Salle: Open Court.
  • Ivanhoe, P. J. 2000. Confucian Moral Self-Cultivation. Indianapoli: Hackett.
  • Makeham, J. 2003. Transmitters and Creators: Chinese Commentators and Commentaries on the Analects. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Asia Center.
  • Nivison, D. 1996. The Ways of Confucianism. La Salle: Open Court.
  • Nylan, M.; Wilson, T. A. 2010. Lives of Confucius. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Plath, Johann Heinrich. 1867-1874. Confucius und seiner Schüler Leben und Lehren. 4 voll. Monaci: Königliche Akademie. Vol. 1 vol. 2 vol. 3 vol. 4
  • Riegel, Jeffrey K. 1986. "Poetry and the Legend of Confucius's Exile". In Journal of the American Oriental Society vol. 106 pp. 13-22
  • Slingerland, E., interpr. 2003. Confucius: Analects, With Selections from Traditional Commentaries. Indianapoli: Hackett. ISBN 0-87220-635-1.
  • Taylor, Rodney L. 2004. Confucianism. Philadelphiae: Chelsea House Publishers.
  • Van Norden, B. W., ed. 2001. Confucius and the Analects: New Essays. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-513396-X.
  • Wilson, T. A. 2002. On Sacred Grounds: Culture, Society, and the Formation of the Cult of Confucius. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Asia Center.
  • Yao Xinzhong. 2000. An Introduction to Confucianism. Canatbirgiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64430-5.
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Konfutse Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Internet Encyclopedia of Philosophy
Vicimedia Communia plura habent quae ad Confucium spectant.