[go: up one dir, main page]

Jump to content

58 a.C.n.

E Vicipaedia

Annus 58 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.)

DCXCV a.u.c. = Aulo Gabinio Lucio Calpurnio Pisone consulibus

  • Aulo Gabinio Lucio Calpurnio Pisone consulibus, mense ianuario : Clodius, tribunus plebis, plures leges maiori parti senatorum displicentes tulit, de collegiis restituendis, de censoria potestate minuenda, de lege Aelia Fufia (quae ad obnuntiationem pertinebat) abroganda atque primam omnium legem frumentariam quae iubebat frumentum gratuito civibus pauperibus dividendum esse
  • Mense Februario idem legem tulit insulam Cyprum in dicionem populi Romani redigentem et bona fratris Ptolemaei XII, qui tunc illi insulae praeerat, publicantem. Quin etiam Catonem nominatim ad hanc rem administrandam designavit, quia eum Roma eo anno quam longissime abesse sibi conducere arbitrabatur.
  • Item mense Martio legem de capite civis Romani tulit quae si quis iniussu populi civem Romanum occideret vel etiam occidisset (nam ad praeterita poena extendebatur), eum aqua et igni interdicebat. Cicero, quod cives Romanos, Catilinae coniurationis socios, senatu quidem auctore sed provocatione ad populum sublata, necari iusserat, pridie quam illa lex a populo rata est in Siciliam exsilio voluntario proficisci maluit.
  • Mense Aprili : lex de exsilio Ciceronis, ab eodem lata, eum longinquiore exsilio nominatim damnabat atque omnia bona oratoris publicabat ; si propius accessisset non solum ipsum sed etiam apud quos hospitabatur necare cuilibet licebat. Item in loco ubi eius domus steterat aedem Libertatis aedificandam iubebat. Tum Cicero in Macedoniam proficisci coactus est.
  • Mense Maio Publius Clodius Tigranen iuniorem, filium Armeniorum regis, quem Pompeius vinctum secum Romam advexerat et tum apud Lucium Flavium quendam custodiebatur, accepta pecunia vi liberavit atque dimisit. Ex illo tempore, quamquam antea socii fuerant, adversarii facti sunt Clodius et Pompeius. Quia reditum Ciceronis populum rogare constituerat, per reliquum annum sodalitia Clodiana domum Pompei obsidebant.

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam unam fere paginam in categoria Categoria:Nati 58 a.C.n.)

Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)