[go: up one dir, main page]

Jump to content

UNESCO

E Vicipaedia
Vexillum UNESCO.

UNESCO (acronymum ex verbis Anglicis United Nations Educational, Scientific and Cultural Organization formatum), sive Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordo[1] vel Societas cultui humanitatique provehendis,[2] est organizatio internationalis et simul una ex septendecim societatibus peculiaribus Consociationis Nationum, cui sedes est Lutetiae in Francia.

Hodie sociae sunt 196 civitates et octo organizationes, praeter 193 civitates Consociationis Nationum (UN), Lichtensteno excepto, etiam Insulae Cook, Niue, Territoria Palaestinensia.

Origo et munera

Litterae fundatoriae die 16 Novembris anno 1945 Londinii a 37 civitatibus subscriptae, die 4 Novembris anno 1946, postquam a viginti civitatibus confirmatae sunt, ratae factae sunt. Primus rector generalis fuit Iulianus Huxley et nunc Irene Bocova ex anno 2009.

Ex exemplis Belli Orbis Terrarum II doctae civitates, quae Unesco condiderunt, in prologo litterarum fundatoriarum inter alia exposuerunt:

Pax non nisi politicis oeconimicisque rerum publicarum conventis fulta unanimam et continentem et sinceram populorum mundi assensionem nequit reperire. Quam ob rem pax in irritum cadet, nisi est in rerum spiritualium ac moralium inter homines mutua necessitudine confirmata.[3]

Praeterea eodem in prologo legitur:

Cum bella hominum in mentibus oriuntur, etiam pax hominum in mentibus coalescere debet.

Haec verba UNESCO sua ipsius sententia facta sunt, quae plerumque variisque modis in publicationibus organizationis inveniuntur, ut puta in prima pagina:[4] Construire la paix dans l’esprit des hommes et des femmes (Latine ad litteram: „Pacem in animis hominum mulierumque condere“).

UNESCO proprie perita procuratio est, quae educationi, scientiae, culturaeque provehendis operam det. Etiam communicatio et informatio ad UNESCO spectant. Praeterea alphabetismi et omnium hominum educationis gratuitae, ut in iuribus humanis postulantur, deinde devolutionis durabilis et diversitatis culturae promotio inter huius societatis munera posita est.

Educatio

In regione educationis UNESCO usque ad annum 2015 imprimis "eruditionem pro omnibus" (Education for All, EFA) in orbe terrarum ad verum perducere studet. 164 civitates se obligaverunt, ut sex fines eruditionis adipiscerentur. Etiam ad ius educationis omnibus, Pactio contra discriminationem in educatione deceavit. Praeterea UNESCO, ut homines vitam sane agant, ut a pharmacis psychotropicis abstineant seque a morbo SCDI protegant, laborat. Si quovis loco rebus adversis scholae clausae vel deletae sunt, restitutio scholarum disciplinaeque ad officia pertinet. Porro UNESCO educationem ad democratiam iuribus humanis fultam navat; una cum ISCED (International Standard Classification of Education) classificationem ad systemata scholastica definienda elaborat; conventus regionales atque internationales de educatione sive eruditione parare solet, ut puta CONFINTEA, quae est conventus de eruditione adultorum. Ad officia UNESCO etiam scholae et cathedrae universitariae pertinent, quibus consilia organizationis propagentur et rete universitatuum hemisphaerae meridianae formetur.

Scientiae

Inter scientias organizatio praecipue collaborationem inter civitates Oceanographia, Hydrologia, Geologia atque scientiis circumiectorum favet, ut diversitas specierum et copia aquae potui accomodatae conservetur.

Propter progressus scientiarum vitae (Anglice: Life sciences) magis magisque normae inter gentes convenientes desiderantur.[5]. Cui desiderio respondens UNESCO inter decem annos praeteritos tres constitutiones inter gentes non obligantes, quae ad scientias ac iura humana pertinent, componi iussit, quas conferentia generalis consentienter constituit:

  • Declaratio generalis de genomate humano deque iuribus humanis (1997)
  • Declaratio internationalis de genomatis humani argumentis (2003)
  • Declaratio generalis de bioethica deque iuribus humanis (2005)

Cultura

Insignum UNESCO Mundi Hereditatis.

Consilium Mundi Hereditatis, cuius sedes est Parisiis, UNESCO Mundi Hereditatem administrat, quae ex hereditate culturali ac naturali constat.

Inter alia UNESCO declarationem universam acque conventionem diversitati culturali conservandae fovendaeque elaborat atque "Eruditionem ad progressum perpetuum" (Anglice: Education for Sustainable Development), quod programma inter annos 2005–2014 effici debet, gubernat.

Programma "Opera capitalia hereditatis oralis immaterialisque mundi" linguas, genera litterarum oralia sicut mythos, poesin epicam, narrationes, porro musicam, saltatus, ludos, mores et usus, artes tuetur. Mense Octobri 2003 UNESCO Conventionem culturae hereditati immateriali conservandae constituit, quae pactio die 20 Aprilis 2006 rata est.

Anno 1982 in UNESCO conferentia nomine Mondiacult in Mexico habita sic dicta "notio culturalis amplificata" in verba concepta est.

Media publica

UNESCO libertati imprimendi et libero informationis aditui fovet, cum inter alia in terris adolescentibus (Anglice: Developing country) aptum mediorum communicationis socialis usum doceat, diurnarios erudiat, stationes radiophonicas et procurationes nuntiis administrandis condat. UNESCO etiam in interrete encyclopaediam scientificam siglis EOLSS colit.

Vide etiam

Nexus externi

Notae

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. Provocatio ad Societatem cultui humanitatique provehendis (UNESCO) etc.
  3. Ex lingua Anglica versum. Vide verba authentica Anglica et Francogallica.
  4. UNESCO, situs interretialis
  5. UNESCO-procuratio Theodisca: Ziele des Bioethik-Programms ("fines libelli bioethici")