Quantum redactiones paginae "Lucretia" differant
m →Fontes: Fix caption description in which right and left were reversed. Tags: Recensio mobilis Recensio e pagina mobili facta Android app edit |
No edit summary Tags: Reverted Per editorem visualem Edit Check (references) activated Edit Check (references) declined (irrelevant) |
||
Linea 6: | Linea 6: | ||
[[Fasciculus:Sandro Botticelli 078.jpg|thumb|Cadaver Lucretiae in foro expositum ut indignationem populi moveret. Tabula a [[Sandro Botticelli]] picta.]] |
[[Fasciculus:Sandro Botticelli 078.jpg|thumb|Cadaver Lucretiae in foro expositum ut indignationem populi moveret. Tabula a [[Sandro Botticelli]] picta.]] |
||
Lucretia ab auctoribus antiquis velut exemplum describitur virtutum domesticarum priscarum matronarum Romanarum quae a solutioribus moribus Etruscarum feminarum abhorrebant. Nam [[Tarquinii|Tarquinii iuvenes]] cum [[Ardea (Italia)|Ardeam]] obsiderent atque sermonibus de excellentia uxorum suarum tempus tererent, subito e castris domum ex improviso redire constituerunt, ut ex ipsa re certamen diiudicarent. Lucretiam quidem sera nocte inter ancillas vigilantem atque lanae operi deditam invenerunt, quia lacernam marito quam celerrime manibus suis perficere cupiebat. Nurus regis contra comisationibus otium terebant atque coronis in humeris delabentibus vinum quoque cum aequalibus potabant. Illa ipsa pudicitia furialem libidinem accendit in pectore filii regis, [[Sextus Tarquinius|Sexti Tarquinii]]. Itaque paucis post diebus absente marito Collatiam ad Lucretiam solus venit, quae ei tamquam cognato mariti benigne hospitium praebuit. Sed intempesta nocte, iam dormientibus omnibus famulis, in cubiculum hospitis suae intravit atque miserae mortem minabatur nisi quod cuperet pati vellet. Aspernante pertinaciter ea dedecus morti addidit : 'servum aliquem quoque necaturum atque nudum super eam positurum, ita ut in foedissimo adulterio deprensa videretur atque iustam mortem sortita esse'. |
Lucretia ab auctoribus antiquis velut exemplum describitur virtutum domesticarum priscarum matronarum Romanarum quae a solutioribus moribus Etruscarum feminarum abhorrebant. Nam [[Tarquinii|Tarquinii iuvenes]] cum [[Ardea (Italia)|Ardeam]] obsiderent atque sermonibus de excellentia uxorum suarum tempus tererent, subito e castris domum ex improviso redire constituerunt, ut ex ipsa re certamen diiudicarent. Lucretiam quidem sera nocte inter ancillas vigilantem atque lanae operi deditam invenerunt, quia lacernam marito quam celerrime manibus suis perficere cupiebat. Nurus regis contra comisationibus otium terebant atque coronis in humeris delabentibus vinum quoque cum aequalibus potabant. Illa ipsa pudicitia furialem libidinem accendit in pectore filii regis, [[Sextus Tarquinius|Sexti Tarquinii]]. Itaque paucis post diebus absente marito Collatiam ad Lucretiam solus venit, quae ei tamquam cognato mariti benigne hospitium praebuit. Sed intempesta nocte, iam dormientibus omnibus famulis, in cubiculum hospitis suae intravit atque miserae mortem minabatur nisi quod cuperet pati vellet. Aspernante pertinaciter ea dedecus morti addidit : 'servum aliquem quoque necaturum atque nudum super eam positurum, ita ut in foedissimo adulterio deprensa videretur atque iustam mortem sortita esse'. |
||
Tandem Lucretia infamiae [[pudor]]e victa est. Sed mane, cum Sextus iam ad castra redisset, nuntium ad patrem et maritum |
Tandem Lucretia infamiae [[pudor]]e victa est. Sed mane, cum Sextus iam ad castra redisset, nuntium ad patrem et maritum quod Lucretia patri epistulam scripserat, qui Romae, post casum suum pudorem ablatum esse. Qui mox adfuerunt [[Lucius Iunius Brutus|Lucium Iunium Brutum]] et [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium]] amicos secum habentes, tunc misera puella quae passa erat narravit atque flebiliter ultionem ab illis poposcit. Familia Lucretiae dixit eam non pecavisses, quod homines peccant mente, non corpore. Qui postquam iuravere non impune Sexto Tarquinio atque omnino domui regiae fore hoc scelus, pugionem quam sub stola occultabat in pectus suum penitus figit atque extemplo ultimum spiritum efflat. Tunc Iunius Brutus personam stultitiae, quam antea tuebatur, ab iniuriis regis tutus ut esset (nam pater eius ipse a Tarquinio divitiarum cupidine occisus erat), tandem omisit atque dux coniurationis adversus regnum Tarquiniorum fit. Corpus Lucretiae sanguine foedatum medio Foro exponit atque iram vulgi orationibus suis incendit. Mox gens Tarquinia omnis Roma expulsa est, ita ut in sempiternum reditus eis negaretur. |
||
==De Lucretia in artibus et litteris== |
==De Lucretia in artibus et litteris== |
Emendatio ex 18:15, 8 Novembris 2024
In historia a rerum scriptoribus antiquis tradita Lucretia erat matrona Romana a Sexto, filio regis Tarquinii Superbi, per vim stuprata, cuius iniuria causa fuisse traditur cur, orta seditione, regibus Etruscis urbe Roma exactis annuum imperium binorum consulum circa annum 509 a.C.n. substitutum sit. Lucretia dedecus suum tolerare non potuit sed pugione sese ipsa occidit. Quocirca Medio Aevo et temporibus hodiernis apud Christianos quoque exemplum[1] muliebris virtutis castitatisque mansit et argumentum illius fabulae in omnibus artibus frequentissime retractatum est. Sedecimo tamen saeculo maxime floruit.
Fabula
Lucretia pulcherrima filia Spurii Lucretii Tricipitini erat, clarissimi patricii Romani. Tarquinio Collatino nupserat, filio Egerii qui et ipse regis Tarquinii Prisci fratris filius a patruo Collatiae oppido praefectus erat atque e munere cognomen "Collatinus" nomini suo adiunxerat.
Lucretia ab auctoribus antiquis velut exemplum describitur virtutum domesticarum priscarum matronarum Romanarum quae a solutioribus moribus Etruscarum feminarum abhorrebant. Nam Tarquinii iuvenes cum Ardeam obsiderent atque sermonibus de excellentia uxorum suarum tempus tererent, subito e castris domum ex improviso redire constituerunt, ut ex ipsa re certamen diiudicarent. Lucretiam quidem sera nocte inter ancillas vigilantem atque lanae operi deditam invenerunt, quia lacernam marito quam celerrime manibus suis perficere cupiebat. Nurus regis contra comisationibus otium terebant atque coronis in humeris delabentibus vinum quoque cum aequalibus potabant. Illa ipsa pudicitia furialem libidinem accendit in pectore filii regis, Sexti Tarquinii. Itaque paucis post diebus absente marito Collatiam ad Lucretiam solus venit, quae ei tamquam cognato mariti benigne hospitium praebuit. Sed intempesta nocte, iam dormientibus omnibus famulis, in cubiculum hospitis suae intravit atque miserae mortem minabatur nisi quod cuperet pati vellet. Aspernante pertinaciter ea dedecus morti addidit : 'servum aliquem quoque necaturum atque nudum super eam positurum, ita ut in foedissimo adulterio deprensa videretur atque iustam mortem sortita esse'. Tandem Lucretia infamiae pudore victa est. Sed mane, cum Sextus iam ad castra redisset, nuntium ad patrem et maritum quod Lucretia patri epistulam scripserat, qui Romae, post casum suum pudorem ablatum esse. Qui mox adfuerunt Lucium Iunium Brutum et Publium Valerium amicos secum habentes, tunc misera puella quae passa erat narravit atque flebiliter ultionem ab illis poposcit. Familia Lucretiae dixit eam non pecavisses, quod homines peccant mente, non corpore. Qui postquam iuravere non impune Sexto Tarquinio atque omnino domui regiae fore hoc scelus, pugionem quam sub stola occultabat in pectus suum penitus figit atque extemplo ultimum spiritum efflat. Tunc Iunius Brutus personam stultitiae, quam antea tuebatur, ab iniuriis regis tutus ut esset (nam pater eius ipse a Tarquinio divitiarum cupidine occisus erat), tandem omisit atque dux coniurationis adversus regnum Tarquiniorum fit. Corpus Lucretiae sanguine foedatum medio Foro exponit atque iram vulgi orationibus suis incendit. Mox gens Tarquinia omnis Roma expulsa est, ita ut in sempiternum reditus eis negaretur.
De Lucretia in artibus et litteris
Praecipua opera tantum hic memoranda sunt, ne in tanta multitudine taedium nasceretur.
Pictura, sculptura, scalptura...
Innumeri pictores tabulas ex ea fabula duxerunt. Albertus Durer et Lucas Cranach (plus quam semel : nam dilectissimum ei argumentum erat) et Paulus Veronensis (1580) et Rembrandt Lucretiam cultrum tenentem quo se occisura erat pinxerunt, Titianus vero et Tentoretus et Petrus Paulus Rubens et Giordano Lucas et Simon Vouet Sextum Tarquinium pudicitiam eius vi expugnantem pingere maluerunt. Postremo Sandro Botticelli in tabula Tragoedia Lucretiae inscripta Lucretiam mortuam medio foro iacentem atque iram vulgi moventem depinxit. Item innumeri alii minus noti vel etiam anonymi pictores...
Innumerae quoque sunt imagines libros sive manuscriptos sive typis impressos illustrantes. Sedecimo saeculo ad ornamentum assium quoque quibus libri colligabantur tegebanturque, praecipue in Germania, Lucretia pugionem tenens in seriem figurarum virtutes describentium a scalptore inserebatur et instrumento rotationem efficiente corio imprimebatur (e.g. Prudentia, Iustitia, Lucretia, Suavitas).
Sculpturae fortasse minus idoneum erat argumentum : nihilominus Philippus Bertrand statuam Lucretiae morientis circa 1700 effecit, atque in hortis Palatii Schönbrunnensis signum Lucii Bruti corpus Lucretiae iam ruens uno bracchio retinentis et altero cultrum sanguine madentem ad iuramenti sacramentum attollentis visitur (opus Ignatii Platzer circa 1775).
Litterae
- Ovidius fabulam poetice retractavit libro secundo Fastorum.
- Quarto decimo saeculo Boccacius de Lucretia in suo De claris mulieribus loquitur.
- 1527 Lucretia tragoedia poetae Germanici, Hans Sachs.
- 1598 The Rape of Lucrece, carmen Gulielmi Shakespeare.
- 1637 Lucrèce, tragoedia Petri Du Ryer.
- 1842 Lucrèce, tragoedia neoclassica Francisci Ponsard.
- 1953 Pour Lucrèce, fabula scaenica posthuma Iohannis Giraudoux.
Musica
- 1706 Lucrezia ("O Numi Eterni"), cantata Georgii Frederici Handel, tempore quo in Italia peregrinabatur composita, opus iuventutis quidem sed magni momenti.
- 1946 The Rape of Lucretia, tragoedia lyrica Beniamini Britten.
Fontes
- Cicero, libro secundo de Republica cap. 45.
- Dionysius Halicarnassensis, libro quarto Antiquitatum Romanarum cap. 64-67, 70-71 et 82.
- Florus, libro primo Epitomae rerum Romanarum, capite tertio.
- Ovidius, libro secundo Fastorum 741-852.
- Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capitibus 57-58.
- Valerius Maximus, libro sexto Factorum dictorumque memorabilium, 1,1 (de pudicitia).
- De Viris Illustribus cap. IX.
Notae
- ↑ Apud Titum Livium (I,58) ipsa dicit: nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucretiam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |