[go: up one dir, main page]

Jump to content

Iaca (Osca)

E Vicipaedia
Wikidata Iaca (Osca)
Res apud Vicidata repertae:
Iaca (Osca): insigne
Iaca (Osca): insigne
Civitas: Hispania
Locus: 42°33′0″N 0°33′0″W
Numerus incolarum: 13 620
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Jaca

Gestio

Praefectus: Víctor José Barrio Sena
Procuratio superior: Provincia Oscensis

Geographia

Superficies: 412.22 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Aísa, Borau, Castiello de Jaca, Villanúa, Sabiñánigo, Caldearenas, Las Peñas de Riglos, Santa Cruz de la Serós, Santa Cilia, Valle de Echo, Canfranc, Urdos, Laruns

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Illici, Portus Magnus, Olaro
Urbis Iacae prospectus e fortalitiā Rapitán.

Iaca[1] seu Iacca[2][3] (Hispanice Jaca et Aragonice Chaca seu Xaca) est urbs aquiloniā in Hispaniā in Provinciā Oscā, prope Pyrenaeos montes et limitem cum Franciā sita. Iacca antiqua fortalitia apud flumen Aragonium est, in primorum Mediaevalium tramitum bivio sita, quorum unus e Palo in Caesaraugustam transit. Iaca urbs fuit de quā Comitatus Aragoniae et Regnum Aragoniae progressa sunt. Aragoniae caput fuit usque ad 1097 et etiam Iacetaniae caput est.

Villagia

Iuxta Iacam sunt aliquae suburbana villagia intra municipium Iacam, inclusā statione nartatoriā Astún.

Historia

Urbis origines obscurae sunt, sed eius nomen apparenter ab Iacetanis datum est, qui a Strabone memorantur sicuti una apud celeberrimas inter plurimas parvas tribūs sinum Hiberi incolentes. Strabo eorum territorium in loco bellorum saeculo I a.C.n. inter Sertorium et Pompeium iacere addit. Secundum antiquorum Graeci Romanique mundorum atlantem, Iaca oppidum fuit ubi nummi cusi sunt[4] e secundo dimidio saeculi II a.C.n., parvus quorum numerus servantur nunc in Museo Britannico.[5] Nummi haud identificatum barbatum a dextrā caput cum inscriptione a laevā non minus quam delphini imaginem ostendunt. Pars aversa equitem hastam a dextrā portantem depingit cum inscriptione infra Hiberice ubi legitur iaka.[5]

Quando hoc oppidum recuperatum sit nescitur. Cui rex Ranimirus I Aragoniae (1035–1063) urbis titulum concessit. Anno 1063 fuit locus Synodi Iacensis.

Diebus 12 et 13 Decembris anni 1930, Rebellio Iacensis, motus cuius ductores monarchiam abrogari petebant, aegre repressa est. Fuit ineuns eventus Bello civili Hispanico antecedens.

Clima

Iaca clima oceanicum (secundum Köppen: Cfb) habet conterminum climate subtropico umido (secundum Köppen: Cfa) cum influxibus magnam propter urbis altitudinem metrorum 820 seu pedum 2690 causatis. Hiemes frigidulae et aestates tepidae sunt, cum calidis diurnis temperaturis sed cum relative frigidulis noctibus. Reale tempus siccum non est, sed pluviosissima tempora autumnus et ver sunt. Media praecipitatio millimetrorum 768 seu unciarum 30,2 per annum est. Communis est pruina et quoque nix ex exeunte Novembre in ineuntem Martium. Magni nivis casūs sporadici sunt et plerumque accidunt frigidas per periodos. Iaccae media annua temperatura 12,2 °C seu 54,0 °F est.

Notae

  1. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Iaca o Iacca —nombre antiguo de Jaca".
  2. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Iaca o Iacca —nombre antiguo de Jaca".
  3. Lexicon Universale Hofmann.
  4. Talbert, R., (2000). (ed.) Barrington Atlas of the Greek and Roman World. Princeton University Press. Mappa 25.
  5. 5.0 5.1 Bagwell-Purefoy, P., and Meadows, A., (2002). Syllogē Nummorum Graecorum (SNG). Volumen IX. Museum Britannicum 2. Hispania n. SNG No's 775-776.