[go: up one dir, main page]

Jump to content

Epicurus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Redactio 21:56, 22 Octobris 2024 a conlatore LilyKitty (disputatio | conlationes) facta (de aponia)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Epicurus.

Epicurus (Graece Ἐπίκουρος; natus 342 aut 341 a.C.n. in insula Samo, mortuus Athenis 271 aut 270 a.C.n.) fuit philosophus Graecus, naturae rerum investigator apud doctrinam atomi Democriti et praeceptor voluptatis humanae.

Plus quam 300 opera scripsit, quorum tamen sola nobis exstant fragmenta. Fons magni momenti vitae et philosophiae huius philosophi est Diogenis Laërtii liber, in quo inclusae sunt epistulae (agonalis ad Idomeneum; ad Herodotum, de physica; ad Pythoclem, de phaenomenis caelestibus; ad Menoeceum, de ethica) et Kyriai doxai (Ratae sententiae) Epicuri. Multa praeterea Epicuri fragmenta et doctrinarum eius testimonia Hermannus Usener(en) collegit in Epicurea sua.

Teste Diogene Laërtio, Atheniensis fuit Epicurus, filius Neoclis et Chaerestratae; usque ad annum duodevicesimum aetatis suae in Samo habitabat. Duodecimo aut quarto decimo anno aetatis, tractatus est ad philosophiam; duodevicesimo anno aetatis Athenas migravit. Atheniensibus autem post mortem Alexandri Magni ex Samo pulsis, ad patrem avectus est Colophonem, ubi diu habitabat discipulosque congregabat. Philosophicam tricensimo secundo aetatis suae anno scholam condidit, primo Mitylenis habitam, mox Lampsaci, deinde Athenis, quam in urbem circa 306 a.C.n. rediit. Ibi manebat dum obiit.

Philosophia Epicuri

[recensere | fontem recensere]

Philosophia cepos (κῆπος 'hortus') inter Graecos appellabatur, quod qui erant cum Epicuro in horto eius congregari solebant.

De rerum natura

[recensere | fontem recensere]

Epicurus universum non creatum ex nihilo, sed progenitum esse ex effectu materiae docuit:

NULLAM REM E NIHILO GIGNI DIVINITUS UMQUAM.
(T. Lucretii, liber I, 150)

Genitores omnium rerum primordia esse, primordia sive corpora minima simplicissima et inconspecta movere per INANE (chora), et eorum motus formare et reformare materiam omnem; inane infinitum spatium vacuum esse quod comprendat et penetret mundum et res omnes; non esse tertium principium.

OMNIS UT EST IGITUR PER SE NATURA DUABUS
CONSTITIT IN REBUS; NAM CORPORA SUNT ET INANE,
HAEC IN QUO SITA SUNT ET QUA DIVERSA MOVENTUR.
(T. Lucretii, liber I, 419–421)

Terram esse stellam minimam quasi granulum sabuli in arena immensa mundi, magnumque numerum terrarum esse atque habitari.

NUNC ET SEMINIBUS SI TANTA EST COPIA, QUANTAM
ENUMERARE AETAS ANIMANTUM NON QUEAT OMNIS,
... NECESSE EST CONFITEARE
ESSE ALIOS ALIIS TERRARUM IN PARTIBUS ORBIS
ET VARIAS HOMINUM GENTIS ET SAECLA FERARUM.
(T. Lucretii, liber II, 1070–1076)

Ergo permagnum errorem esse deos timere, religionemque damnosam, si homines deos timeant spe remunerationis vel timore poenarum peccatorum; itaque animarum terrores vanos esse. Beatos serenosque deos, intermundia, i. e. locum remotum, habitantes nulloque mundi agitatione tactos.

NAM PRO SANCTA DEUM TRANQUILLA PECTORA PACE
QUAE PLACIDUM DEGUNT AEVOM VITAMQUE SERENAM,
QUIS REGERE INMENSI SUMMAM...
...EXERCENS TELUM, QUOD SAEPE NOCENTES
PRAETERIT EXANIMATQUE INDIGNOS INQUE MERENTES?
(T. Lucretii, liber II, 1093-1095, 1103-1104)

Deorum exemplum seque beatitudinis et tranquillae serenitatis: ataraxia.

Kyriai doxai

[recensere | fontem recensere]

Kyriai doxai (Ratae sententiae) quadraginta doctrinae principales sunt.

Hae sunt quattuor doctrinae summi ordinis (Tetrapharmakos):

I. Nihil ad nos est pavor deorum.
Illi beatissimi sunt nec mundum occupant.

II. Nihil ad nos est pavor mortis.
Anima cum corpore moritur; quae cum ita est aut homo adest morsque abest aut mors adest homoque abest.

NIL IGITUR MORS EST AD NOS NEQUE PERTINET HILUM
QUANDOQUIDEM NATURA ANIMI MORTALIS HABETUR;
ET VELUT ANTE ACTO NIL TEMPORE SENSIMUS AEGRI....
SIC, UBI NON ERIMUS, CUM CORPORIS ATQUE ANIMAI
DISCIDIUM FUERIT, QUIBUS E SUMUS UNITER APTI,
SCILICET HAUD NOBIS QUICQUAM, QUI NON ERIMUS TUM,
ACCIDERE OMNINO POTERIT SENSUMQUE MOVERE,
NON SI TERRA MARI MISCEBITUR ET MARE CAELO.
(T. Lucretii, liber III, 830–832, 838–842)

III. Nihil ad nos est pavor dolorum.
Animus dolorem dominatur auxilio beatitudinis tranquillitatisque mentis.

IV. Beatitudo laetus domitus pavoris doloris cupidinisque est. Ita videas philosophiam Epicuri similem esse Buddhismo.

Dicta Epicuri

[recensere | fontem recensere]
  • Naturam contemplans ad infinitum et aeternum accedis,
    praeteritum praesentiam futurumque despicis.
  • Numquam vulgo placere laborabo, nam quod placet illis non studui, et quod acquisivi non placet illis.
  • Me pinguem et nitidum bene curata cute vises, / cum ridere voles Epicuri de grege porcum.—(Q. Horatius Flaccus, epistularum I,4)
  • E io:"Maestro, quai son quelle genti
    che, seppellite dentro da quell'arche,
    si fan sentir con li sospir dolenti?"
    Ed elli a me: "Qui son li eresiarche
    coi lor seguaci, d'ogni sètta, e molto
    piú che non credi son le tombe carce."
    Ed elli a me: "Tutti saran serrati
    quando di Iosafàt qui torneranno
    coi corpi che là su hanno lasciati.
    Suo cimitero da questa parte hanno
    con Epicuro tutt'i suoi seguaci,
    che l'anima col corpo morta fanno..."
    (Dante, Commedia, Inferno IX 124-129; X 10-15 - in sexto circulo inferni -)
  • Ed è cosa manifesta, che non ponea felicità più che dolore nel mangiare, bere, posare e generare, ma in non sentir fame, né sete, né fatica, né libidine. Da qua considera qual sia secondo noi la perfezion de la constanza: non già in questo che l'arbore non si fracasse, rompa o pieghe; ma in questo che né manco si muova: alla cui similitudine costui tien fisso il spirto, senso ed intelletto, là dove non ha sentimento di tempestosi insulti. ...Questo che dite comportare è parte di constanza e non è la virtude intiera; ma questo che dico fortemente comportare ed Epicuro disse non sentire. La qual privazion di senso è caggionata da quel che tutto è stato absorto dalla cura della virtude, vero bene e felicitade.(Iordanus Brunus, De gli eroici furori, pars I, dialogus quintus)
  • Lob Epicur’s.— Die Weisheit ist um keinen Schritt über Epikur hinausgekommen—und oftmals viele tausend Schritt hinter ihn zurück.—(Fridericus Nietzsche, Nachgelassene Schriften)
  • Epikur.- Ja, ich bin stolz darauf, den Charakter Epikur's anders zu empfinden, als irgend Jemand vielleicht, und bei Allem, was ich von ihm höre und lese, das Glück des Nachmittags des Alterthums zu geniessen: - ich sehe sein Auge auf ein weites weissliches Meer blicken, über Uferfelsen hin, auf denen die Sonne liegt, während grosses und kleines Gethier in ihrem Lichte spielt, sicher und ruhig wie diess Licht und jenes Auge selber. Solch ein Glück hat nur ein fortwährend Leidender erfinden können, das Glück eines Auges, vor dem das Meer des Daseins stille geworden ist, und das nun an seiner Oberfläche und an dieser bunten, zarten, schaudernden Meeres-Haut sich nicht mehr satt sehen kann: es gab nie zuvor eine solche Bescheidenheit der Wollust.(Fridericus Nietzsche, Die fröhliche Wissenschaft, Pars I)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Epicurum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy

Etiam nexus vide