Blue Velvet (pellicula 1986)
Blue Velvet est pellicula formidulosa generis film noir a Davide Lynch moderatore cinematographico Americana anno 1986 disposita. In qua pellicula animos horrore psychologico moventi Kylus MacLachlan, Isabella Rossellini, Dionysius Hopper, Laura Dern partes primas agunt. Titulus pelliculae ad cantum eiusdem tituli ab Alexandro Vinton anno 1951 disco clarum redditum refertur.
De argumento
Initio locus eventorum introducitur, nam fabula pelliculà narrata usu venit Lumbertoniae in urbe quae Lumbertonia Carolinae Septentrionalis non est, quia pellicula Wilmingtoniae cinematographata est. Itaque de urbe commenticia agitur, cuius coniunctio cum negotiatione lignaria (Anglice lumber) adsidue repetitur.
Lumbertonia paradisus mundanus esse videtur, in quo homines felicissimi domicilium habent, paradisus pastello coloratus. Sed mox hoc idyllium exaggeratum in perversitates taetras mutatur. Nam Gottfridus Beaumont (Kylus MacLachlan) in aurem humanam exsectam in prato incidit eamque ad vigiles portat, sed facere non potest, quin sua sponte ipse rem investiget.
Bibliographia
- Rodley, Chris (2005 ed.) Lynch on Lynch. Faber & Faber.