Matidia Minor
Appearance
Matidia Minor alias Mindia Matidia (nata circa 85, mortua post 161) fuit nobilissima et ditissima mulier Romana antiqua, soror uterina imperatricis Vibiae Sabinae, filia Matidiae Maioris et Lucii Mindii, neptis Marcianae, imperatoris Traiani sororis. Nec maritus nec liberi nobis noti sunt; fortasse caelebs mansit quae causa fuit cur de hereditate disceptatum est. Statuae antiquae ei tribuuntur et inscriptiones ob beneficia gratiam agentes servatae sunt in primis Suessae Auruncae cuius theatrum restituit. Augusta numquam nuncupata est sed in nummis matris suae eam videmus, cum adhuc parva puella esset, prope sororem et matrem stantem.
Notae
Fontes
Fronto
Plura legere si cupis
- Mary T. Boatwright, "The Imperial Women of the Early Second Century A.C.", The American Journal of Philology, 1991: 513-540
- María Pilar González-Conde Puente, "El proceso de formación de la política dinástica de Trajano", Dialogues d'histoire ancienne, 2015: 127-148
- P. A. Roche, "The Public Image of Trajan's Family", Classical Philology, 2002: 41-60
- Hildegard Temporini, Die Frauen am Hofe Trajans. Ein Beitrag zur Stellung der Augustae im Principat, De Gruyter, 1978 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- "Frauen im Bild der domus Augusta unter Trajan", in: E. Schallmayer (ed.), Traian in Germanien, Traian im Reich, 1999: 45-53.
Nexus externi
- Vicimedia communia plura habent quae ad Pompeiam Plotinam pertinent.