[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Quod aunt nunc cisium appellamus uehiculum est unam habens rotam non duas, utid quod equi trahunt: ipsum rebus fossilibus refertum ex cuniculis uel casis ab operario euehitur: sed hoc modo formatur. Asseres duo longi circiter quin pedes, alti unum , lati duos digitos eliguntur: quorum partes primæ futuræ ad unius pedis longitudinem , postremæ ad duum pedum inferius excinduntur , mediæ remanent integræ. Deinde primæ excauantur, ut in earum foraminibus circularibus axiculi capita circumagi possint. Mediæ uerò bis perforantur & prope imum , ut capitula duarum trabecularum , in quas imponuntur asseres, recipiant: & in medio, ut capitula duorum asserum transuersariorum: at claui, in his capitibus foras eminentibus infixi, totam firmant compagem. Ex postremis asserum longorum partibus fiunt manubria: quorum capitula inferius sunt reflexa, ut firmius manibus teneri possint. Sed rotula, quia unica, ne modiolum habet, ne circum axiculum uersatur, uerum cum ipso circumuertitur: à curuaturis enim, quas a)/yidas Græci uocant, duo radij transuersarij, in eas inclusi, per medium axiculum penetrant in oppositas curuaturas. Axiculus aunt quadrangulus est, exceptis capitibus, quorum utrum teres ut in foramine uolui possit: hoc cisium terris & saxis plenum operarius euehit, inane reuehit. Est præterea metallicis alterum cisium hoc grandius, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permistam, lauant, riuis in eam deductis, utuntur. Eius autem prior asser transuersarius altior est, ut terra ingesta non decidat.

Cisium minus A. Asseres eius longi B. Asseres transuersarij C. Rotula D. Cisium grandius E. Eius prior asser transuersarius F.