[go: up one dir, main page]

Jump to content

Licet omnes ecclesiæ

Unchecked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Licet omnes ecclesiæ
1472
Bulla Sixti IV qua capitulum Aquense eximit ab episcopi potestate.

Sixtus episcopus servus servorum Dei ad perpetuum rei memoriam.

Licet omnes ecclesiæ per universum orbem constitutæ sedi apostolicæ, quæ super illas obtinet divina dispositione primarum, sint subjectæ, reipsa tamen sedes nonnullas ex eis eorumque personas sibi aliquando usque ad certun tempus specialiter subdit, et illas a quorumlibet aliorum potestate eximit, prout rationabiles suadent, et id in domino conspicit salubriter expedire : sane pro parte dilectorum filiorum capituli ecclesiæ Aquensis nobis nuper exhibita petitio continebit, quod cum venerabilis frater noster Bertrandus episcopus Aquensis de homicidio apud nos, et sedem apostolicam diffamatus sit, causamque desuper ex commissione nostra dilecto filio nostro Nicolao titulo S. Ceciliæ presbitero cardinali ad audiendum et referendum pendeat, ipsi capitulum intendunt causæ prædictæ assistere, et quantum in eis est, quod excessus hujusmodi non remaneat impunitus operam dare, et propterea episcopus ipse de eorumdem capituli voluntate forsan informatus, eos ac singulas personas dictæ ecclesiæ paterna non diligat caritate, et in ipsos aliter quam debeat nonnunquam sua jurisdictione utitur, præfatum capitulum dubitant prædictam causam prosequi posse, si ejusdem episcopi subjacere debeant coertioni, quare pro parte ejusdem capituli nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsos ac singulas personas dictæ ecclesiæ, et quoscumque alios in eadem ecclesia, dignitates, personatus, administrationes, officia, et beneficia nunc et pro tempore obtinentes, cum omnibus et singulis eorum canonicatibus, et præbendis, ac dignitatibus, personatibus, administrationibus, vel officiis, ceterisque beneficiis ecclesiasticis, et bonis, ac servitoribus, et familia, ab omni jurisdictione et potestate dicti episcopi, quandiu præfatæ ecclesiæ præfuerit, et deinde ad nostrum beneplacitum prorsus eximere et liberare, aliasque in præmissis opportune providere de benignitate apostolioca dignaremur.

Nos igitur quieti et tranquillitati tam capituli quam singulorum personarum ecclesiæ hujusmodi providere volentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, præfatos capitulum ac singulas personas dictæ ecclesiæ canonicatus, et præbendas ac dignitates, personatus, administrationes, et officia aliaque beneficia ecclesiastica in eadem nunc et pro tempore obtinentes cum omnibus eorum beneficiis ecclesiasticis, et bonis quæ etiam extra dictam ecclesiam in civitate et diocesi Aquensi obtinent, et pro tempore obtinebunt, eorumque servtoribus, et familia ab omni dicti episcopi jurisdictione, superioritate et potestate quandiu ipse episcopus eidem ecclesiæ præfuerit, et deinde ad nostrum beneplacitum auctoritate apostolica, tenore præsentium penitus eximimus, et totaliter liberamus ac liberos exemptos libera et exempta fore decernimus et declaramus.

Ita quod ipsi capitulum, personæ, familiares et familia interim non coram episcopo seu ejus officialibus, sed coram sede prædicta, aut legatis aut subdelegatis ejusdem duntaxat teneantur de justitia respondere, quodque idem episcopus seu officiales præfati etiam ratione delicti, contractus, vel rei ubicumque committatur delictum ineatur contractus, aut res ipsa constat in eos, vel ea tanquam prorsus exemptos, et exempta jurisdictionem, dominium vel potestatem quomodolibet exercere aut excommunicationis, suspensionis, vel interdicti seu alias sententias, censuras, et penas promulgare non possint nec debeant quoquomodo, decernentes omnes et singulos processus, sententias, censuras, et pœnas quos et quas contra exemptionem, liberationem, susceptionem, et decretum hujusmodi forsan haberi vel promulgari, necnon quicquid secus a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptari conrigerit, irrita et inania, nulliusque existere roboris vel momenti, non obstantibus felicis recordationis Innocentii papæ IV prædecessoris nostri circa exemptos, quæ incipit volentes, et aliis apostolicis constitutionibus et ordinationibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ exemptionis, liberationis, constitutionis, declarationis et decteti infringere, vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud S. Petrum anno incarnationis dominicæ mcccclxxii. tertio decimo cal. Aprilis, pontificatus nostri anno secundo.