[go: up one dir, main page]

Jump to content

De ecclesiasticis officiis libri II

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ecclesiasticis officiis libri II
Saeculo VII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 83

IsiHis.DeEcOf 83 Isidorus Hispalensis565-636 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola missoria.

363 Domino meo et Dei servo Fulgentio episcopo Isidorus.

Quaeris a me originem officiorum, quorum magisterio in Ecclesiis erudimur, ut quibus sint inventa auctoribus, brevibus cognoscas indiciis. Itaque, ut voluisti, libellum de origine officiorum misi, ordinatum ex scriptis vetustissimis auctorum, ut locus obtulit, commentatum, in quo pleraque meo stylo elicui, nonnulla vero, ita ut apud ipsos erant, admiscui. Quo facilius lectio de singulis fidei auctoritatem teneret. Si qua tamen ex his displicuerint, erroribus meis paratior venia erit, quia non sunt referenda ad culpae meae titulum de quibus testificatio adhibetur auctorum.

LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. PRAEFATIO. Ea quae in officiis ecclesiasticis celebrantur, partim sanctarum Scripturarum auctoritate, partim apostolica traditione, vel consuetudine universalis Ecclesiae statuta reperiuntur. Quorum quidem 364 primordia repetentes, a quibus exorta fuerint (ut praediximus) auctoribus referamus.

CAPUT I De Ecclesia et vocabulo Christianorum. 1. Primum a sancto Petro Ecclesia in Antiochia est fundata, ibique primum nomen Christianorum per ejus est praedicationem 365 exortum, sicut Actus apostolorum testantur (Act. XI, 26). Vocantur autem Christiani, derivato vocabulo ex nomine Christi.

Nam sicut ex Judae nomine vocabulum traxerunt Judaei, a quo in illa gente regiae stirpis dignitas claruit, ita a Christo Christianae genti nomen inhaesit. Cujus et in gentibus et in Judaeis praerogativa est dignitas potestatis. Ecclesia autem vocatur proprie, propter quod omnes ad se vocet, et in unum congreget.

Catholica autem ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta, vel quoniam catholica, hoc est, generalis in ea doctrina est, ad instructionem hominum de visibilibus atque invisibilibus, coelestium ac terrestium; vel propter quod omne hominum genus trahit ad se ad pietatis subjectionem, tam principum quam etiam qui principantur, oratorum et idiotarum; vel propter quod generaliter curat omnium peccata, quae per corpus et animam perficiuntur. 66

CAPUT II. De templis. 1. Tabernaculum Moyses legislator primum Domino condidit (Exod. XL). Salomon deinde templum prudentia peritus instituit (III Reg. VI). Nostrorum post haec temporum fides in toto mundo Christi altataria consecravit.

CAPUT III. De choris. 1. Choros idem Moyses (Exod. XV) post transitum Rubri maris primus instituit, 367 et utrumque sexum, distinctis classibus, se ac sorore praeeunte, canere Domino in choris carmen triumphale perdocuit. Chorus autem ab imagine factus coronae, et ex eo ita vocatus.

2. Unde et Ecclesiasticus liber scribit: Stantem sacerdotem ante aram, et in circuitu ejus coronas fratrum (Eccli. L, 13). Chorus enim proprie multitudo canentium est, quique apud Judaeos non minus a decem constat canentibus, apud nos autem incerto numero a paucioribus plurimisve sine ullo discrimine constat.

CAPUT IV. De canticis. 1. Canticum idem tunc Moyses primus invexit, quando, percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone submerso cum populis, per insueta maris itinera ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV).

2. Deinde Debora, non ignobilis femina, in libro Judicum hoc ministerio functa reperitur (Judic. V). Postea multos non solum viros, sed etiam feminas spiritu divino completas Dei cecinisse mysterio. Canticum autem est vox hominis, psalmus autem qui canitur ad psalterium. 368

CAPUT V. De psalmis. 1. Psallere usum esse primum post Moysen David prophetam, in magno mysterio prodit Ecclesia. Hic enim a pueritia in hoc munus specialiter a Domino electus, et cantorum princeps, psalmorumque thesaurus esse promeruit, cujus psalterium idcirco cum melodia cantilenarum suavium ab Ecclesia frequentatur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur.

2. Primitiva autem Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret resonare psallentem, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Propter carnales autem in Ecclesia, non propter spirituales, consuetudo cantandi est instituta, ut qui verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur. Sic namque et beatissimus Augustinus, in libro Confessionum suarum (Lib. X, c. 33), consuetudinem canendi approbat in Ecclesia, ut per oblectamentum, inquit, aurium, infirmior animus ad affectum pietatis exsurgat. Nam in ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius moventur animi nostri ad flammam pietatis, cum cantatur, quam si non cantetur. Omnes enim affectus nostri, pro sonorum diversitate vel novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis, cum suavi et artificiosa voce cantatur.

CAPUT VI. De hymnis. 1. Hymnos primum eumdem David prophetam condidisse ac cecinisse 369 manifestum est, deinde et alios prophetas. Postea quidem et tres pueri in fornacem positi, convocata omni creatura, Creatori omnium hymnum canentes dixerunt (Dan. III). Itaque et in hymnis et in psalmis canendis non solum prophetarum, sed etiam ipsius Domini et apostolorum habemus exemplum, et praecepta de hac re utilia ad movendum pie animum et ad inflammandum divinae dilectionis affectum.

2. Sunt autem divini hymni, sunt et ingenio humano compositi. Hilarius autem, Gallus episcopus Pictaviensis, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine floruit primus. Post quem Ambrosius episcopus vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosus in hujusmodi carmine claruisse cognoscitur, atque iidem hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur, quia ejus tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt, cujus celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur. Carmina autem quaecunque in laudem Dei dicuntur, hymni vocantur.

CAPUT VII. De antiphonis. 1. Antiphonas Graeci primi composuerunt duobus choris alternatim concinentibus, quasi duo Seraphim, duoque Testamenta invicem sibi conclamantia (Isai. VI). Apud Latinos autem primus idem beatissimus Ambrosius 370 antiphonas constituit, Graecorum exemplum imitatus. Exhinc in cunctis occiduis regionibus earum usus increbuit.

CAPUT VIII. De precibus. 1. Precibus Dominum deprecari Christus nobis et composuit, et constituit. Cum ergo quaererent supplicare apostoli Deo, et nescirent quomodo precarentur, dixerunt Christo: Domine, doce nos orare, id est, compone nobis preces. Statim Dominus, de libro juris coelestis, docuit quomodo orarent vel quomodo Deum impetrarent. Ex hoc perducta consuetudo Ecclesiae Deum precibus exposcere contra aegritudines animae, et uti precibus ad instar earum quas constituit Christus, quasque primi Graeci coeperunt componere, quibus Domino supplicarent.

CAPUT IX. De responsoriis. 1. Responsoria ab Italis longo ante tempore sunt reperta, et vocata hoc nomine quod, uno canente, chorus consonando respondeat. 371 Antea autem id solus quisque agebat; nunc interdum unus, interdum duo, vel tres communiter canunt, choro in plurimis respondente.

CAPUT X. De lectionibus. 1. Lectiones pronuntiare antiquae institutionis esse Judaeorum traditio docet. Nam et ipsi legitimis praefinitisque diebus ex lege et prophetis lectione in synagogis utuntur, et hoc de veteri patrum institutione servantes. Est autem lectio non parva audientium aedificatio. Unde oportet ut quando psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur, oretur ab omnibus; cum lectio legitur, facto silentio, aeque audiatur a cunctis.

2. Nam etsi tunc superveniat quisque, cum lectio celebratur, adoret tantum Dominum, et, praesignata fronte, aurem sollicite accommodet. Patet tempus orandi, cum omnes oramus; patet, cum volueris orare privatim; obtentu orationis ne perdideris lectionem: quia non semper eam quilibet paratam potest habere, cum orandi potestas in promptu sit, nec putes parvam nasci utilitatem ex lectionis auditu. 3. Siquidem oratio ipsa fit pinguior, dum mens, recenti lectione saginata, per divinarum rerum, quas nuper audivit, imagines currit. Nam et Maria soror Marthae, quae sedens ad pedes Jesu, sorore neglecta, verbum intentius audiebat, bonam partem sibi elegisse Domini voce firmatur (Luc. X). Ideo et diaconus clara voce silentium admonet, ut, sive dum psallitur, sive dum lectio pronuntiatur, ab omnibus unitas conservetur, ut quod omnibus praedicatur, aequaliter ab omnibus audiatur. 372 CAPUT XI. De libris Testamentorum. 1. Pronuntiantur autem lectiones in Christi Ecclesiis de Scripturis sanctis. Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. Vetus lex illa est quae data est primum Judaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus, utique a prophetis, scriptum est, atque signatum. Nova vero lex est Evangelium, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum, et per suos apostolos dedit.

2. Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice; ex lege enim venitur ad Evangelium. Siquidem Christus, qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est. Imo ipse locutus est in prophetis, sicut scriptum est: Qui loquebar, ecce adsum: legem quidem praemittens, velut infantibus paedagogum, Evangelium vero perfectum vitae magisterium jam adultis omnibus praestans. 3. Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum coeleste tribuitur. Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et re vera bonum nuntium, ut qui susceperint filii Dei vocentur. Hi sunt autem libri Veteris Testamenti, quos ob amorem doctrinae et pietatis legendos recipiendosque Ecclesiarum principes tradiderunt. 4. Primum namque legis, id est, Moysi libri quinque sunt. Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Hos sequuntur historici libri sedecim, Jesu Nave scilicet, et Judicum libri singuli, sive Ruth, Regum etiam libri quatuor, Paralipomenon duo, Esdrae duo, Tobiae quoque, et Esther, et Judith singuli, 373 et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt, Isaias, Jeremias, et Ezechiel, et Daniel, libri singuli: duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. 5. Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur, id est, Job liber, et Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica Canticorum, liber Sapientiae, et Ecclesiasticus, Lamentationesque Jeremiae; sicque complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque.

6. Novi autem Testamenti primum quatuor Evangelia sunt Matthaei, Marci, Lucae et Joannis. Hos quatuordecim Pauli apostoli Epistolae sequuntur. Quibus etiam subjunctae sunt septem catholicae epistolae, Jacobi, Petri, Joannis, et Judae, Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est Apocalypsis Joannis, quod est revelatio Jesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit, et ordine. 7. Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses elegit presbyteros qui prophetarent. Ob hoc et Jesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quoniam septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus, ut tot libri essent quot nationes, quibus populi ad percipiendam fidei gratiam aedificarentur.

CAPUT XII. De scriptoribus sacrorum librorum. 1. Veteris autem Testamenti secundum Hebraeorum traditionem 374 hi scriptores habentur: primus Moyses scripsit Pentateuchum, Jesus Nave edidit librum suum, Judicum autem et Ruth, et Samuelis primam partem conscripsit Samuel; sequentia Samuelis usque ad calcem scripsit David. Malachim autem in commune totum edidit Jeremias. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Job librum Hebraei Moysen scripsisse putant, alii unum ex prophetis.

2. Psalterium vero scripserunt decem prophetae, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Etham, Idithum, et Eman, et filii Core, id est, Asir, Elcana, Abiasaph. Sunt qui et Esdram, et Aggaeum, et Zachariam scripsisse dicant. Salomon scripsit Proverbia, Ecclesiastem, et Cantica canticorum. Isaias scripsit librum suum, Jeremias librum suum cum lamentationibus ejus. Viri synagogae sapientes scripserunt Ezechielem, duodecim prophetas, Danielem, et Paralipomenon, et Esther. Esdras scripsit librum suum.

3. Omnes autem hos libros idem Esdras propheta scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei regressi fuissent in Jerusalem, divino afflatus spiritu reparavit; cunctaque prophetarum volumina, quae fuerant a gentibus corrupta correxit; totumque Testamentum in XXII libros constituit, ut tot libri essent in lege, quot habentur et litterae.

4. Primam post Esdram Editionem de Hebraeo in Graecum LXX interpretes ediderunt sub Ptolomaeo Aegyptio rege, successore Alexandri, qui in legendo studiosus fuit, omniumque libros gentium 375 congregavit. Iste enim ab Eleazaro, qui erat princeps sacerdotum, multa dona mittens ad templum, petiit ut seni de duodecim tribubus Israel transmitterentur, qui interpretarentur omnes libros. Et, ut fidem interpretationis adverteret, singulis corum qui fuerant destinati singulas cellulas dedit, et assignans omnibus omnes Scripturas, jussit interpretari.

5. Qui, cum per septuaginta dies istius rei negotium adimplessent, omnium simul interpretationes, quas per diversas cellulas segregati nullo ad ullum propinquante fecerunt, congregavit in unum. Atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum inventi sunt, ut non solum in intellectu, verum etiam in sermonibus consonantes invenirentur. Haec fuit prima interpretatio vera ac divina. 6. Hos libros meditari omnium gentium Ecclesiae primum coeperunt, eosdemque de Graeco in Latinum interpretantes primi Ecclesiarum provisores tradiderunt. Post haec secundam Editionem Aquila, tertiam et quartam Theodotion et Symmachus ediderunt, ambo Judaei proselyti. Quintam vero et sextam Editionem Origenes reperit, et cum caeteris supradictis Editionibus comparavit. Hi sunt itaque tantum qui Scripturas sacras de Hebraeo in Graecum verterunt. Qui etiam et numerantur. 7. Nam Latinorum interpretum, qui de Graeco in nostrum eloquium transtulerunt (ut meminit sanctus Augustinus [II de Doctr. Christ. c. 11] ) infinitus numerus. Sicut enim (inquit) primis fidei temporibus ad manus venit Codex Graecus, atque aliquantulum sibi utriusque linguae peritiam sumpsit, ausus est statim interpretari, atque inde accidit tam innumerabiles apud Latinos exstitisse interpretes.

8. De Hebraeo autem in Latinum eloquium tantummodo Hieronymus presbyter sacras scripturas convertit. Cujus Editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veracior sit in sententiis et clarior in verbis. Librum Sapientiae Salomon scripsisse probatur testimoniis illius, quibus ibi legitur: Tu me (inquit) elegisti 376 regem populo tuo, et dixisti ut aedificarem templum in nomine sancto tuo, et in civitate habitationis tuae (Sap. IX, 7).

9. Hoc opus Hebraei (ut quidam sapientium meminit) inter canonicas scripturas recipiebant. Sed postquam comprehendentes Christum interfecerunt, memorantes in eodem libro tam evidentissima de Christo testimonia, quibus dicitur: « Dixerunt inter se impii, Comprehendamus Justum, quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris et promittit Dei scientiam se habere, et Filium Dei se nominat. » Et infra: « Si enim vere est Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. » Ac deinde: « Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus, morte turpissima condemnemus eum (Sap. II); » collatione facta, ne nostri eis pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis prohibuerunt. 10. Librum autem Ecclesiasticum composuit Jesus filius Sirach Jerosolymitani, nepos Jesu sacerdotis, de quo meminit Zacharias, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur. Praeterea Judith, et Tobiae, sive Machabaeorum libros qui auctores scripserunt, minime constat. 11. In Novo autem Testamento quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulos scripserunt, quorum solus Matthaeus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco. Paulus apostolus suas scripsit Epistolas, ex quibus novem septem Ecclesiis destinavit, reliquas discipulis suis misit, Timotheo, Tito et Philemoni. Ad Hebraeos autem Epistolam plerisque Latinis ejus esse incertum est 377 propter dissonantiam sermonis. Eamdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.

12. Petrus scripsit duas nomine suo epistolas, quae catholicae nominantur: quarum secunda a quibusdam ejus esse non creditur propter styli sermonisque distantiam. Jacobus suam scripsit Epistolam. Quae et ipsa a nonnullis ejus esse negatur, sed sub nomine ejus ab alio dictata existimatur. Joannis epistolas tres idem Joannes edidit, quarum prima tantum a quibusdam ejus esse asseritur, reliquae duae Joannis cujusdam presbyteri existimantur, cujus juxta Hieronymi sententiam alterum sepulcrum apud Ephesum demonstratur. Judas suam edidit Epistolam. Actus apostolorum Lucas composuit, sicut audivit, vel vidit. Apocalypsin Joannes evangelista scripsit eodem tempore, quo ob Evangelii praedicationem in insulam Pathmos traditur relegatus. 13. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, divina inspiratione loquentes, atque ad eruditionem nostram praecepta coelestia dispensantes. Auctor autem earumdem Scripturarum Spiritus sanctus esse creditur. Ipse enim scripsit, qui prophetas suos scribenda dictavit. Jam tibi post psalmorum originem atque hymnorum, post sanctorum etiam librorum numerum, postulata sequentia praenotabo. CAPUT XIII. De laudibus. 1. Laudes, hoc est, Alleluia canere, canticum est Hebraeorum, 378 cujus expositio duorum verborum interpretatione consistit, hoc est, laus Dei, de cujus mysterio Joannes in Apocalypsi refert Spiritu revelante vidisse, et audisse vocem coelestis exercitus angelorum, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem validorum tonitruum dicentium Alleluia.

2. Ex quo nullus debet ambigere hoc laudis mysterium, si digna fide et devotione celebretur, angelis esse conjunctum. Alleluia autem, sicut et Amen de Hebraea in Latinam linguam nequaquam transfertur, non quia interpretari minime queant, sed, sicut aiunt doctores, servatur in eis antiquitas propter sanctiorem auctoritatem. 3. In Africanis autem regionibus non omni tempore, sed tantum dominicis diebus, et quinquaginta post resurrectionem Domini Alleluia cantatur pro significatione futurae resurrectionis, et laetitiae. Verumtamen apud nos secundum antiquam Hispaniarum traditionem praeter dies jejuniorum, vel Quadragesimae omni tempore cantatur Alleluia; scriptum est enim: Semper laus ejus in ore meo.

4. Quod vero post consummatam psalmorum, sive lectionum praedicationem Alleluia in fine cantatur, hoc in spe futura facit Ecclesia, significans post annuntiationem regni coelorum, quae in hac vita per utrumque Testamentum mundo praedicatur, actionem nostram non esse futuram, nisi in laudem Dei, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hinc est quod et liber psalmorum in laude concluditur, ut eadem post finem saeculi laus aeterna monstretur. 379

CAPUT XIV. De offertoriis. 1. Offertoria, quae in sacrificiorum honore canuntur, Ecclesiasticus liber indicio est veteres cantare solitos, quando victimae immolabantur, sic enim dicit: Porrexit, inquit, sacerdos manum suam in libationem, et libavit de sanguine uvae, et fudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi. Tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus, et sonuerunt, et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo (Eccli. L, 16). Non aliter et nunc in sono tubae, id est, in vocis praedicatione cantu accendimur, simulque corde, et ore laudes Domino declamantes jubilamus in illo scilicet vero sacrificio, cujus sanguine salvatus est mundus.

CAPUT XV. De missa et orationibus. 1. Ordo autem missae, et orationum, quibus oblata Deo sacrificia consecrantur, primum a sancto Petro est institutus, cujus celebrationem uno eodemque modo universus peragit orbis. Prima earumdem oratio admonitionis est erga populum, ut excitentur ad exorandum Deum. Secunda invocationis ad Deum est, ut clementer suscipiat preces fidelium oblationesque eorum. Tertia autem 380 effunditur pro offerentibus, sive pro defunctis fidelibus, ut per idem sacrificium veniam consequantur.

2. Quarta post haec infertur pro osculo pacis, ut charitate reconciliati omnes invicem digne sacramento corporis et sanguinis Christi consocientur, quia non recipit dissensionem cujusquam Christi indivisibile corpus. Quinta deinde infertur illatio in sanctificatione oblationis, in qua etiam et ad Dei laudem terrestrium creaturarum virtutumque coelestium universitas provocatur, et 381 Hosanna in excelsis cantatur, quod Salvatore de genere David nascente salus mundo usque ad excelsa pervenerit.

3. Porro sexta exhinc succedit conformatio sacramenti, ut oblatio, quae Deo offertur, sanctificata per Spiritum sanctum, Christi corpori ac sanguini conformetur. Harum ultima est oratio, qua Dominus noster discipulos suos orare instituit, dicens: Pater noster, qui es in coelis. In qua oratione, ut sancti Patres scripserunt, septem petitiones continentur; sed in tribus primis aeterna poscuntur: in sequentibus quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna adipiscenda petuntur.

4. Nam cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra; hic quidem ista tria inchoantur; sed in illa vita sperantur, ubi sanctificatio Dei, et voluntas, et regnum in sanctis suis immortaliter permanebit. Jam vero panis quotidianus, qui vel animae, vel carni tribuitur, hic exposcitur; hic etiam post subsidium cibi venia de exemplo fraternae indulgentiae postulatur; hic, ne in peccati tentationem incidamus, exposcimus. Hic, post omnia, ut a malis liberemur, Dei auxilium imploramus. Illic autem nihil istorum est.

5. Hanc itaque orationem Salvator docuit, in qua et spes continetur fidelium, et confessio peccatorum; de qua propheta praedicens, ait: Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II, 32). Hae sunt autem septem sacrificii orationes commendatae evangelica apostolicaque doctrina, cujus numeri ratio instituta videtur vel propter septenariam sanctae Ecclesiae universitatem, vel propter septiformem gratiae Spiritum, cujus dono ea quae inferuntur sanctificantur. 382

CAPUT XVI. De Symbolo Nicaeno. 1. Symbolum autem, quod tempore sacrificii a populo praedicatur, trecentorum decem et octo sanctorum Patrum collatione apud synodum Nicaenam est editum. Cujus verae fidei regula tantis doctrinae fidei mysteriis praecellit, ut de omni parte fidei loquatur, nullaque pene sit haeresis cui per singula verba vel sententias non respondeat. Omnes enim errores impietatum perfidiaeque blasphemias calcat, et ob hoc in universis Ecclesiis pari confessione a populo proclamatur.

CAPUT XVII. De benedictionibus. 1. Benedictionem autem dari a sacerdotibus populo, antiqua per Moysen benedictio pandit, et comprobat, qua benedicere populo sub sacramento trinae invocationis jubetur. Ait enim ad Moysen Dominus: « Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos: Benedicat te Dominus, et custodiat te, illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui, attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem » (Num. VI, 24).

CAPUT XVIII. De sacrificio. 1. Sacrificium autem, quod a Christianis Deo offertur, primum 383 Christus Dominus noster, et magister instituit, quando commendavit apostolis corpus et sanguinem suum, priusquam traderetur; sicut legitur in Evangelio: Accepit, inquit, Jesus panem, et calicem, et benedicens dedit eis (Matth. XXVI, 26). Quod quidem sacramentum Melchisedech rex Salem figuraliter in typum corporis et sanguinis Christi primus obtulit, primusque mysterium tanti sacrificii imaginarie idem expressit, praeferens similitudinem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, sacerdotis aeterni, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX).

2. Hoc ergo sacrificium Christianis celebrare praeceptum est, relictis ac finitis Judaicis victimis, quae in servitute veteris populi celebrari imperata sunt. Hoc itaque fit a nobis, quod pro nobis Dominus ipse fecit, quod non mane, sed post coenam in vesperum obtulit. Sic enim Christum oportebat adimplere circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet vesperam mundi. Proinde autem non communicaverunt jejuni apostoli, quia necesse erat ut pascha illud typicum antea impleretur, et sic denuo ad verum paschae sacramentum transirent.

3. Hoc enim in mysterio tunc factum est quod primum discipuli corpus et sanguinem Domini non acceperunt jejuni. Ab universa autem Ecclesia nunc a jejunis semper accipitur. Sic enim placuit Spiritui sancto per apostolos, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi, et ideo per universum orbem mos iste servatur. Panis enim quem frangimus corpus Christi est (I Cor. X), qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI). Vinum autem sanguis ejus est, et hoc est, quod scriptum est: Ego sum vitis vera (Joan. VI); sed panis, quia corpus confirmat, ideo corpus Christi nuncupatur, vinum autem, quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur.

4. Haec autem dum sunt visibilia, sanctificata tamen per Spiritum sanctum 384 in sacramentum divini corporis transeunt. Proinde autem, ut sanctissimus Cyprianus ait: « Calix dominicus vino et aqua mistus offertur, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa ab invicem non possit separari, sicut nec Ecclesia potest a Christo dividi.

5. « Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quod modo nec vinum solum potest. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Quando autem utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spirituale et coeleste perficitur. Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus. Domini potest esse simila sola, aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit, et copulatum, et panis unius compage solidatum. 6. « Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus, ut quemadmodum grana multa in unum collecta, et commolita, et commista panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus, et adunatus. » 7. Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, Eucharistiam quotidie accipiendam; hunc enim panem dari quotidie nobis, jubente Domino, postulamus, dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quod quidem bene dicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, nec, confidendo de justitia, superbiae praesumptione id faciant. Caeterum si talia sunt peccata, quae quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda poenitentia est, ac sic deinde hoc salutiferum medicamentum 385 tunc suscipiendum. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore quis accipiat quo debet agere poenitentiam.

8. Caeterum si non sunt tanta peccata, ut excommunicandus quisque judicetur, non se debet a medicina dominici corporis separare, ne, dum forte diu abstinendus prohibetur, a Christi corpore separetur. Manifestum est enim, eos vivere, qui corpus ejus attingunt. Unde etiam timendum est ne, dum diu quisque separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso dicente: Nisi comederitis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Qui enim jam peccare quievit, communicare non desinat.

9. Conjugatis autem abstinendum est coitu, plurimisque diebus orationi debent vacare, et sic deinde ad Christi corpus accedere. Relegamus Regum libros, et inveniemus sacerdotem Abimelech de panibus propositionis noluisse prius dare David, et pueris ejus, nisi ante interrogaret utrum mundi essent pueri a mulieribus, non utique ab alienis, sed a conjugibus propriis, et nisi eos audisset ab heri et nudius tertius vacasse ab opere conjugali, nequaquam panes quos prius negaverat concessisset (I Reg. XXI).

10. Tantum interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpus, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum et ea ipsa quae per exemplaria praefigurabantur. Quapropter eligendi sunt aliquot dies, quibus prius homo continentius vivat, quo ad tantum sacramentum dignus accedere possit. 386 11. Sacrificium pro defunctorum fidelium requie offerre, vel pro eis orare, quia per totum hoc orbem custoditur, credimus quod ab ipsis apostolis traditum sit. Hoc enim ubique catholica tenet Ecclesia, quae nisi crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum spiritibus vel eleemosynam faceret, vel sacrificium Deo offerret. 12. Nam et cum Dominus dicit: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec futuro (Matth. XII), demonstrat quibusdam illic dimittenda peccata et quodam purgatorio igne purganda. Ergo in quodam loco dictum est a sanctissimo Augustino: « Defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynae fiunt, si tamen aliquod quisque sibi meritum praeparavit, dum adhuc in corpore viveret, per quod ista prosint, quaecunque pro illo fiunt.

13. « Nam non omnibus prosunt. Et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etiam si nulla sunt adjuvamenta mortuorum, qualescunque consolationes vivorum sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. » CAPUT XIX. De tertiae, sextae, et nonae officiis. 1. Horam tertiam, sextam, et nonam Daniel et tres pueri supplicationibus devoverunt (Dan. VI, 13), scilicet, ut ab ortu diei in tempus precationis tres horae porrectae Trinitatis nobis reverentiam declararent, pariliter ad tertiam, ad sextam, atque deinde ad nonam per 387 lucis intervalla, ratis dimensionibus terminata, Trinitas ter die rogata coleretur. Illud etiam occurrit ad probationem venerabilis Trinitatis, quod Spiritus sanctus hora tertia, hoc est, suo loco, et numero, et tempore, descendit ad terras impleturus gratiam quam Christus promisit (Act. II).

2. Nam et sexta hora Christus passus, ad nonam patibuli cruciamenta porrexit. Tali enim sacramento legitimis ad precem temporibus per ternas horas Trinitatis perfectio aut laudatur celebritatibus, aut precibus impetratur. Licet et computetur diurna celebritas per quaternarium usque ad vespertinum officium, hoc est, quia quaternis significetur mundus quadrifario divisus, in Trinitate salvatus. Siquidem et in nocte stationes et vigiliae militares in quatuor partes divisae, ternis horarum spatiis secernuntur, ut et in ipsis nocturnis mundialibusque officiis Trinitatis mysterium veneretur.

CAPUT XX. De vesperis. 1. Vespertinum diurni officium finis et alternae lucis occasus est, cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. Denique hoc tempore veterum sacrificia offerre, adolerique altario aromata et thura mos erat (Exod. XXIX). Testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali functus officio, dicens: Ascendat oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. (Psal. CXL).

2. In Novo quoque Testamento eo tempore quo Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi, proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus, et personare in ejus cultibus, orationum nostrarum illi sacrificium 388 offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes, Vesperum autem nominatum a sidere, qui vesper vocatur, et decidente sole exoritur. De quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum prodire facit (Job. XXXVIII).

CAPUT XXI. De completis. 1. De completis autem celebrandis idem etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI). Quis non stupeat tantam in Dei amore animi devotionem, ut somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res debet nos fortiter admonere ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum ejus, aut templum cupimus haberi, in quantum possumus, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur, quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV), et caetera.

CAPUT XXII. De vigiliarum antiquitate. 1. Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum omnibus sanctis. Isaias denique propheta clamabat ad Dominum, dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram (Isai. XXVI, 9). Item David, et regio, et prophetico sanctificatus unguento, ita canit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII, 62). Hoc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum percussit (Exod. XII).

2. Unde et nos vigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur. 389 lisdem etiam horis venturum sese in Evangelio Salvator astruxit. Unde et ad vigilandum auditores suos exsuscitat, dicens: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Matth. XXIV). Etsi vespertina, inquit, hora venerit, etsi media nocte, etsi galli cantu, et ita invenerit eos vigilantes, beati sunt servi illi. Itaque et vos estote parati, quia nescitis, qua hora Filius hominis venturus est (Luc. XII). 3. Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo; sic namque testatur in Evangelio: Quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei (Act. XVI, 25). Paulus quoque et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum, audientibus cunctis vinctis, dixisse memorantur, ubi repente terraemotu facto, et concussis carceris fundamentis, et januae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta.

4. Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit sub tali actu, exspectare securos. Est autem quoddam genus haereticorum, superfluas existimantium sacras vigilias, et spirituali opere infructuosas, dicentes jussa temerari divina, qui noctem fecit ad requiem, sicut diem ad laborem. Qui haeretici Graeco sermone Nyctages, hoc est, somniculosi vocantur.

CAPUT XXIII. De matutinis. 1. De matutinorum antiquitate et auctoritate testis est idem David propheta, dicens: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus, et alibi: Praevenerunt, inquit, oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Cassianus autem dicit matutinae 390 solemnitatis officium novo adhuc tempore institutum primitus in Bethlehem monasterio, ubi Dominus noster Jesus Christus pro redemptione humani generis ex virgine nasci dignatus est. Sicque ex illo per universum mundum ejusdem celebrationis invaluit consuetudo.

2. Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur; matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux quae, moriente Christo, occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum justi et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes, evigilabunt.

CAPUT XXIV. De Dominico die. 1. Dominicum diem apostoli iidem religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit. Quique ideo Dominicus dies appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic diei honorem, et reverentiam propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illo.

2. Nam sicut ipse Dominus noster Jesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo saeculo speramus. Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis; hoc agit universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans 391 in finem saeculi, quod in Domini Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis. CAPUT XXV. De sabbato. 1. Sabbatum autem datum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset in requiem, unde et Sabbatum requies interpretatur. Dies tamen Dominicus non Judaeis, sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus. Unde et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, illi septem, et illi octo (Eccl. XI).

2. Primo enim solum celebrandum Sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum. Resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur, mors illi ultra non dominaretur (Rom. VI). Jam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in finem, dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, in festivitate successit.

3. Apparet autem hunc diem etiam in sacrosanctis Scripturis esse solemnem; ipse enim primus est dies saeculi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis super apostolos sanctus descendit Spiritus, manna in eodem die in eremo primum de coelo datum est. Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexto duplum colligetis (Exod. XVI). Sexta enim dies est parasceve, quae ante Sabbatum ponitur.

4. Sabbatum autem dies septimus est, quem sequitur Dominicus, 392 in quo primum manna de coelo venit. Unde intelligant Judaei jam tunc praelatam esse Judaico Sabbato Dominicam nostram; jam tunc indicatum est quod in Sabbato ipsorum gratia ad eos de coelo nulla descenderit, sed in nostra Dominica, in qua primum manna Dominus pluit.

CAPUT XXVI. De Natali Domini. 1. Natalis Domini dies ea de causa a Patribus votivae solemnitatis institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex virginis utero, qui erat in Patris imperio. Cujus susceptae carnis causa haec est. Postquam enim invidia diaboli parens ille primus spe seductus inani cecidit, confestim exsul, et perditus in omni genere suo radicem malitiae et peccati transduxit, crescebatque in malum vehementius omne genus mortalium diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum serviens.

2. Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis et prodigiis. Sed cum nec sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus Filium suum, ut carne indueretur, et hominibus appareret, et peccatores sanaret. Qui ideo in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. Ut autem videretur, Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem. Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. Ita idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis 393 in nobis pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat.

3. Haec est ergo dominicae Nativitatis magna solemnitas, haec est diei hujus nova et gloriosa festivitas, adventus Dei factus ad homines. Itaque dies iste, pro eo quod in eo Christus natus est, Natalis dicitur; quemque ideo observare per revolutum circulum anni festa solemnitate solemus, ut in memoriam revocetur quo die Christus natus est. CAPUT XXVII. De Epiphania. 1. Epiphaniorum diem proinde festa solemnitate viri apostolici signaverunt, quia in eo est proditus stella Salvator, quando invenerunt magi Christum in praesepi jacentem, adorato offerentes competentia munera Trinitati, aurum, thus et myrrham, Regi, Deo atque passuro. Ideo ergo diem hunc annua celebritate sacraverunt, ut mundus agnoscat Dominum quem elementa coelitus prodiderunt.

2. Siquidem eodem die idem Jesus etiam Jordanis lavacro tingitur, divisoque coelo Spiritus sancti descendentis testimonio Dei esse Filius declaratur (Matth. III); cujus diei nomen, ex eo quod apparuit gentibus, Epiphania nuncupatur. Epiphania enim Graece, Latine apparitio vel ostensio dicitur. Tribus igitur ex causis hic dies hoc vocabulum sumpsit sive quod tunc in baptismo suo Christus populis fuerit ostensus, sive quod ea die sideris ortu magis est proditus, sive quod primo signo per aquam in vinum versam multis est manifestatus. 3. Refert autem Cassianus apud Aegyptios Nativitatis diem, 394 et epiphaniorum solemnitatem non bifarie, ut in occiduis provinciis, sed sub diei unius festivitate celebrari. Epistolae quoque pontificis Alexandrini per universas Aegypti Ecclesias vel monasteria diriguntur, quibus et initium Quadragesimae, et dies Paschae denuntiatur.

CAPUT XXVIII. De Palmarum die. 1. Dies Palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Jerusalem tendens, asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamabat: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel (Zach. IX; Matth. XXI; Joan. XII). In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus.

2. In asello autem, quem sedendo Jerusalem venit, indicavit simplicia corda gentilitatis, quae praesidendo atque regendo perducebat 395 ad visionem pacis. Hoc autem die symbolum competentibus traditur, propter confinem dominicae paschae solemnitatem; ut quia jam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confiteantur agnoscant. Vulgus ideo eum diem capitilavium vocant, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent.

CAPUT XXIX. De Coena Domini. 1. Coena Domini, hoc est, quinta feria ultimae Quadragesimae, quando Dominus et Salvator noster, post typicum illud pascha completum, ad verum pascha transiens, mysterium corporis et sanguinis sui primum apostolis tradidit (Matth. XXVI), quando post sacramenta coelestia discipulus fallax et proditor pretium a Judaeis accepit, et Christi sanguinem vendidit (Joan. XIII). Eo etiam die Salvator surgens a coena, pedes discipulorum lavit propter humilitatis formam commendandam, ad quam docendam venerat, sicut et ipse consequenter exposuit. Quod etiam decebat potissimum, ut facto doceret quod observare discipulos praemoneret.

2. Hinc est quod eodem die altaria templique parietes et pavimenta lavantur, vasaque purificantur, quae sunt Domino consecrata. Quo die proinde etiam sanctum chrisma conficitur, quia ante biduum paschae Maria caput ac pedes Domini unguente perfudisse perhibetur. Unde et Dominus discipulis suis dixit: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur (Matth. XXVI). 396

CAPUT XXX. De Parasceve. 1. Parasceve, id est, sexta Sabbati, ideo in solemnitate habetur, quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum, ut quia ligno percussi fueramus in Adam, rursus per ligni mysterium sanaremur. Hujus enim causa triumphi humana pusillitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae saeculum redimere, et peccatum mundi per crucem morte devicta absolvere.

2. Cujus quidem crucis injuriam non pertulit illa divinitatis substantia, sed sola susceptae humanitatis natura. Passio enim corporis fuit, divinitas vero exsors injuriae mansit. Tripertita autem ratio dominicae passionis ostenditur. Prima itaque causa est ut Christus pro reatus mundi redemptione daretur, et hostis antiquus, velut hamo crucis, caperetur, scilicet ut quos obsorbuerat evomeret, et praedam quam tenebat amitteret, non potentia victus, sed justitia, non dominatione, sed ratione. 3. Secunda causa est ut secuturis hominibus vitae magisterium praeberetur. Ascendit enim in crucem Christus, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum, passionis ad confirmandum patientiam, resurrectionis ad excitandam spem, ut duas vitas nobis ostenderet in carne, unam laboriosam, alteram beatam: laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare debemus. 4. Tertia causa est susceptae crucis ut superba saeculi et inflata sapientia, per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata, corrueret; ut putaret id quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius, et quod infirmum Dei est quanto sit fortius tota hominum fortitudine (I Cor. I). 5. Docet apostolus Paulus (Ephes. V), illuminatos debere habere oculos cordis ad intelligendum quae sit latitudo crucis, et longitudo, et 397 altitudo, et profundum. Cujus latitudo est transversum lignum quo extenduntur manus, longitudo a latitudine deorsum usque ad terram, altitudo a latitudine sursum usque ad caput, profundum vero quod terrae infixum absconditur; quo signo crucis omnis vita sanctorum describitur.

6. Dicitur enim homini: Tolle crucem tuam, et sequere me. Tunc enim crucifigitur caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, et caetera. Dumque exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, passio est crucis. Et haec quidem dum sunt bona opera, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Ideoque dicitur: Spe gaudentes, ut cogitantes scilicet requiem futuram, cum hilaritate et laboribus operemur.

7. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opus intelligitur, per latitudinem hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias. Porro per latitudinem crucis, cui caput adjungitur, exspectatio supernae retributionis de sublimi justitia Dei significatur. Et ut ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides, quae per dilectionem operatur. 8. Jam vero per longitudinem, qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes permaneamus, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Per profundum autem, hoc est, partem illam ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed inde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur judicia Dei; de quibus occulta ejus voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius vero sic. 398

CAPUT XXXI. De Sabbato Paschae. 1. Sabbati paschalis veneratio hinc celebratur, pro eo quod eodem die Dominus in sepulcro quievit. Unde et bene in Hebraeo sermone Sabbatum requies interpretatur, sive quod Deus eodem die requievit mundo perfecto, sive quod in eo Dominus et Redemptor noster quievit in sepulcro. 2. Hic autem dies inter mortem Christi et resurrectionem medius est, significans requiem quamdam animarum ab omni labore omnique molestia post mortem, per quam fit transitus per resurrectionem carnis ad illam vitam quam Dominus noster Jesus Christus sua resurrectione praemonstrare dignatus est. CAPUT XXXII. De die sancto Paschae. 1. Jam vero paschale sacramentum, quod nunc in Salvatoris nostri mysterio manifestissime celebratur, in Veteri Testamento figuraliter primum gestum est, quando agno occiso pascha celebravit populus Dei in Aegypto (Exod. XII). Cujus figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est. Cujus sanguine illitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris a perditione hujus saeculi, tanquam a captivitate Aegyptiaca liberamur. Cujus quidem diem paschalis resurrectionis mysticum non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam et pro aliis sacramentis, quae per eumdem significantur

2. Quia enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, transitus quidem de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione 399 sacratus est. Nam et vocabulum ipsum, quod pascha dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est, neque a passione, quoniam παθεῖν Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellatum est. Quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino pascha cum discipulis: Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII). 3. Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est, de morte ad vitam, in passione et resurrectione Domini commendatur. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis datur in remissione peccatorum, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes de pejoribus ad meliora, de corporalibus ad spiritualia, de conversatione hujus vitae ad spem futurae resurrectionis et gloriae. 4. Propter ipsum ergo initium novae vitae, ad quam transimus, et propter novum hominem, quem jubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus; propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est, nam et ipse dicitur mensis novorum. Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est.

5. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi jam manifestum est sacramentum quod erat ante in prophetico aenigmate occultum. Hoc ergo et in lunari numero significatur. Quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, in tertia hebdomada lunae pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a quarta decima in vicesimam primam.

6. Sed et non solum propter tempus tertium, quia inde incipit hebdomada tertia, sed etiam propter ipsam conversionem lunae. Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora convertitur, et haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire, ut magis magisque huic saeculo moriamur, et vita nostra abscondatur 400 cum Christo, omnemque lucem studii nostri, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertamus, ad illam scilicet aeternam contemplationem immutabilis veritatis (Coloss. III). 7. Usque ad vicesimam vero primam ideo Pascha observatur, propter septenarium numerum, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis; ideoque et Joannes apostolus, in Apocalypsi, septem scripsit Ecclesiis. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis saepe vocatur. Quod vero anniversarius dies paschalis, non ad eumdem redit anni diem, sicut dies quo creditur Dominus natus, hoc fit propter Dominicum diem et lunam.

8. Manifestum est enim quo die Dominus crucifixus sit, et in sepulcro fuerit, et resurrexit. Adjuncta est enim ipsorum dierum observatio per Patres Nicaeni concilii, et orbi universo Christiano persuasum, eo modo pascha celebrari oportere, ut non solum lunam paschalem, sed et diem Dominicum, in quo resurrexit a mortuis, exspectare debeamus. Inde est quod ad eumdem anni diem non revertitur pascha. Nam Judaei tantummodo mensem novorum et lunam observant. Diem autem Dominicum addendum Patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur.

CAPUT XXXIII. De Ascensione Domini. 1. Ascensionis dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die, post mundi victoriam, post inferni regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII). Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendentis Domini collocata ad dexteram Patris in 401 memoriam revocetur, cujus corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit, quod et vox angelica protestatur, dicens: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I), id est, in eadem carnis specie atque substantia; cujus profectio carnis immortalitatem donavit, naturam non abstulit.

2. Dextera autem Patris, ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire. Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est, universae Ecclesiae, quae est corpus Christi; sicut et sinistra ejus recte intelligitur miseria, et poena perpetua, quae impiis dabitur. CAPUT XXXIV. De Pentecoste. 1. Initium sane et causa festivitatis Pentecostes paulo altius repetenda est. Pentecostes enim dies hinc accepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex data est Moysi (Exod. XX). In Novo autem Testamento Pentecoste coepit quando adventum sancti Spiritus, quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum.

2. Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et descendente Spiritu sancto super eos, inflammati sunt ita, ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur (Act. II). Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusus solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur.

3. Concordat autem haec festivitas Evangelii cum festivitate legis; illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi, scripta digito Dei; hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum pascha, et, interpositis quinquaginta diebus, datur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei super centum 402 viginti discipulos Mosaicae aetatis numero constitutos, siquidem et haec festivitas aliud obtinet sacramentum. 4. Constat enim ex septimana septimanarum (Isai. LIII), sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten, in qua fit peccati remissio per Spiritum sanctum, annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos jubilaeus appellatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata. Septem enim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum assumpta monade, quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse majorum auctoritas tradidit; fit enim ipsa et octava semper, et prima, imo ipsa est semper una, quae est Dominicus dies. 5. Necesse est enim sabbatismum animarum populi Dei illuc recurrere atque ibi compleri, ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit (Eccle. XI). Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem soluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi jam non labor, sed requies erit laetitiae. 6. Ideoque in his diebus nec genua in oratione flectuntur, quia, sicut quidam sapientium ait, inflexio genuum poenitentiae, et luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem, quam die Dominica custodimus, in qua majores nostri nec jejunium agendum, nec genua esse flectenda, ob reverentiam resurrectionis dominicae, tradiderunt.

CAPUT XXXV. De festivitatibus martyrum. 1. Festivitates apostolorum, seu in honorem martyrum solemnitates antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, 403 vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemuv, atque orationibus adjuvemur, ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum sacrificemus, quamvis in memoris martyrum constituamus altaria.

2. Quis enim antistitum, in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum locorum admonitione major affectus exsurgat ad acuendam charitatem et in illos quos imitari debemus, et in illum quo adjuvante possumus. 3. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis quo in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius post certamina superata, quanto etiam fidentiori laude praedicamus jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. 4. At vero illo cultu, quae Graece latria dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam propriae Divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam sancto angelo. Et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut condemnetur, sive ut caveatur, dum etiam ipsi sancti vel homines, vel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt.

5. Apparuit hoc in Paulo, et in Barnaba, cum, commoti miraculis quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis, immolare voluerunt. Conscissis enim vestimentis suis, confitentes, et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt. Apparuit et in angelis, sicut in Apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem, 404 ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum, et fratrum tuorum; Deum adora (Apoc. XXII, 9). Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum, sub quo ei esset et ille conservus. 6. Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos, aut martyres, quia non sic habentur, ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur. Honorandi sunt ergo martyres propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate, non servitute. CAPUT XXXVI. De encaeniis. 1. Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum ex more veterum celebrari in Evangelio legimus, ubi dicitur: Facta sunt autem encaenia Jerosolymis (Joan. X, 22). Encaenia quippe festivitas erat dedicationis templi; Graece enim caenon dicitur novum. Quandocunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur. Illum enim diem, quo templum dedicatum est, Judaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus agebatur, qui licet usus in illis exolevit, quia et cultu et templo caruerunt, tamen Christiani servant morem illum patrum, in quos gloria translata videtur.

2. Omnes autem festivitates pro varietate religionum diversoque in honore martyrum tempore ideo a viris prudentibus institutae sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, ut ex conspectu mutuo et fides crescat, et laetitia major oriatur. 405

CAPUT XXXVII. De jejunio Quadragesimae. 1. Jejuniorum tempora secundum Scripturas sanctas quatuor sunt, in quibus per abstinentiam et lamentum poenitentiae Domino supplicandum est; et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius jejuniis et poenitentiae servire oportet. Primum enim jejunium Quadragesimae est, quod veteribus libris coepit ex jejunio Moysi et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis.

2. In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret, quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege, et prophetis (Rom. III). In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque continua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris jejunemus, viventes in solo manna, id est, coelestibus spiritualibusque praeceptis.

3. Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae, creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. Et quia mundus a quatuor ventis delimatur, et a quatuor elementis erigitur, et quatuor 406 annuis temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur, quo numero ostenditur omni tempore a delectatione abstinendum, et jejunandum esse, et caste continenterque vivendum.

4. Licet et aliud sacramenti mysterium exprimatur, quod quadraginta diebus eadem jejunia celebrantur. Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum decimas et primitias offerre Domino Deo. Itaque dum in hac sententia principia voluntatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen Quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur. Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur: subtractis enim a Quadragesima diebus Dominicis, quibus jejunia resolvuntur, his diebus, quasi pro totius anni decimis, ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam jubilationis offerimus.

5. Cujus quidem Quadragesimae lege, sicut ait noster Cassianus, quique perfecti sunt non tenentur, nec exigui hujus canonis subjectione contenti sunt. Quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis ac negotiis saecularibus implicantur, Ecclesiarum principes statuerunt, ut, vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his saltem diebus vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi quosdam fructus fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent. 407

CAPUT XXXVIII. De jejunio Pentecostes. 1. Secundum jejunium est quod, juxta canones, post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: Initio mensis hordearii facietis vobis hebdomadas septem (Deut. XVI, 9). Hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud dominicum historialiter accipientibus, ubi dicit: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Veniet autem dies cum auferetur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt (Matth. IX).

2. Dicunt enim, post resurrectionem Domini, quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere jejunare, nec lugere, quia in laetitia sumus. Postea vero quam tempus illud expletur quo Christus, advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, indictum jejunium est, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis mereamur e coelis promissum accipere Spiritum sanctum (Act. I). CAPUT XXXIX. De jejunio septimi mensis. 1. Tertium jejunium est quod a Judaeis agebatur post Tabernaculorum solemnitatem, quod decimo die septembris mensis ecclesia celebrat. Hoc enim primum in lege a Domino institutum est, dicente ad Moysen: « Loquere filiis Israel, dicens: Decimo die mensis septimi dies exorationis vocabitur. Sanctus erit vobis, et humiliabitis animas vestras in jejunio. Omnis anima, quaecunque se non 408 humiliaverit in ipso die jejunii, exterminabitur de populo suo, et omnis anima quae fecerit opus in ipso die, peribit anima illa de populo suo (Levit. XXIII). »

2. Quo quidem jejunio usos fuisse antiquos, Esdrae liber meminit. « Postquam enim redierunt, » inquit, « filii Israel Jerusalem, et fecerunt sibi tabernaculorum laetitiam magnam, dehinc convenerunt in jejunio, et in saccis, et humus super eos, et steterunt confitentes peccata sua, et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et ad legendum, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum » (II Esdr. IX).

3. Hoc etiam mense septimo sol secundum computum incipit facere minus de die, et nox esse major, id est, octavo Kalendas Octobris, quando aequinoctium est. Ideoque et jejunium habetur in hoc mense, quia ostenditur in defectione solis et noctis augmento vita nostra deficere, adveniente morte, quae mors judicio Dei et resurrectione reparatur.

CAPUT XL. De jejunio Kalend. Novembr. 1. Quartum jejunium est Kalendarum Novembrium, quod divina auctoritate vel initiatum, vel institutum Jeremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: « Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel, et Judam, et adversum omnes gentes, si forte revertatur unusquisque a via sua mala, et pessima, et propitius ero iniquitatibus eorum (Jerem. XXXVI). « Vocavit ergo Jeremias propheta Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. 409 2. Et praecepit Jeremias Baruch dicens: « Ingredere, et lege de volumine, de quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini in die jejunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat Jeremias propheta, et legens ex volumine sermones Domini in domo Dei. Factum est in mense nono, praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem. » Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universali jejunium observatione celebrat.

CAPUT XLI. De jejunio Kalendarum Januariarum. 1. Jejunium Kalendarum Januariarum propter errorem gentilitatis instituit Ecclesia. Janus enim quidam princeps paganorum fuit, a quo nomen mensis Januarii nuncupatur, quem imperiti homines veluti Deum colentes, in religione honoris posteris tradiderunt, diemque ipsum scenis et luxuriae sacraverunt. 410 2. Tunc enim miseri homines, et, quod pejus est, etiam fideles, sumentes species monstruosas, in ferarum habitu tranformantur: alii, femineo gestu demutati, virilem vultum effeminant. Nonnulli etiam de fanatica adhuc consuetudine quibusdam ipso die observationum auguriis profanantur; perstrepunt omnia saltantium pedibus, tripudiantium plausibus, quodque est turpius nefas, nexis inter se utriusque sexus choris, inops animi, furens vino, turba miscetur.

3. Proinde ergo sancti Patres considerantes maximam partem generis humani eodem die hujusmodi sacrilegiis ac luxuriis inservire, statuerunt in universo mundo per omnes Ecclesias publicum jejunium, per quod agnoscerent homines in tantum se prave agere, ut pro eorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis jejunare. CAPUT XLII. De triduani jejunii consuetudine. 1. Triduanis autem diebus jejunare de exemplo sumptum est Ninivitarum, qui, damnatis pristinis vitiis, totos se tribus diebus jejunio ac poenitentiae contulerunt, et operti saccis Deum ad misericordiam provocaverunt. CAPUT XLIII. De diversorum dierum ac temporum jejuniis. 1. Praeter haec autem legitima tempora jejuniorum omnis sexta feria propter passionem Domini a quibusdam jejunatur, sed et Sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus jacuit in sepulcro, 411 jejunio consecratus habetur, scilicet ne Judaeis exsultando praestetur quod Christus sustulit moriendo. Dominico autem die reficiendum semper esse, ut resurrectionem Christi et gaudium nostrum gentibus praedicemus, praesertim cum apostolica sedes hanc regulam servet.

2. Post Pascha autem usque ad Pentecosten licet traditio Ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxaverit, tamen si quis monachorum, vel clericorum, sive etiam devotarum, vel viduarum religiosarum, jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius et Paulus, et caeteri Patres antiqui etiam his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque solvisse jejunium, nisi tantum die Dominico.

3. Quis enim parcimoniam non laudet, jejunium non praedicet? Jejunium enim res sancta, opus coeleste, janua regni, forma futuri, quod qui sancte agit Deo jungitur, alienatur mundo, spiritualis efficitur. Per hoc enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur. CAPUT XLIV. De vario usu Ecclesiarum. 1. Haec et alia similia multa sunt quae in Ecclesiis Christi geruntur, ex quibus tamen quaedam sunt quae in Scripturis canonicis commendantur; quaedam vero non sunt quidem scripta, sed tamen tradita custodiuntur (PP. ap. I, 44, al. 27). Sed illa quidem, quae toto orbe terrarum servantur, vel ab ipsis apostolis, vel ab auctoritate principalium conciliorum statuta intelliguntur, sicut Domini passio et resurrectio, et ascensio in coelum, et adventus Spiritus sancti, quae, resoluto die anni, ob memoriam celebrantur, sed et si quid aliud, quod servatur ab universis, quacunque se diffudit Ecclesia.

2. Alia vero, quae varie per diversa loca observantur, sicuti est 412 quod alii jejunant Sabbato, alii non, alii quotidie communicant, alii certis diebus, ab aliis nullus dies praetermittitur quo non offeratur sacrificium, alibi Sabbato tantum et Dominico, alibi tantum Dominico, et si quid aliud hujusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum, ut quibuscunque placuit sacerdotibus Ecclesiae, vel religionis, cui praeerant, instituerunt, nec disciplina in his melior est gravi prudentique Christiano, nisi ut eo modo agat, quo agere viderit ecclesiam ad quam forte devenerit. Quod enim neque contra fidem, neque contra mores bonos habetur, indifferenter sequendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est, ne per diversitatem observationum schismata generentur.

CAPUT XLV. De carnium usu, vel piscium. 1. Carnes autem et vinum post diluvium hominibus in usum concessa sunt: nam ab initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminalem dedi vobis in escam (Gen. I). Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique tunc attributa licentia est (Gen. IX). Sed postquam Christus, qui est principium et finis, apparuit, hoc quod in principio suspenderat etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum. Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV).

2. Non igitur quia carnes malae sunt, ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt, fomes enim ac nutrimentum omnium vitiorum, esca ventri, et venter escis, quia scriptum est: Deus hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). Piscem sane, quia eum post resurrectionem accepit Dominus (Joan. XXI), possumus manducare. Hoc enim nec Salvator, nec apostoli vetuerunt. LIBER SECUNDUS. DE ORIGINE MINISTRORUM. 413 PRAEFATIO. Quoniam origines et causas officiorum quae in communi ab Ecclesia celebrantur ex parte aliqua explicuimus, deinceps exordia eorum qui divino cultui ministeria religionis impendunt ordine prosequamur.

CAPUT I. De clericis. 1. Itaque omnes qui in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt generaliter clerici nominantur. Cleros autem, vel clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est quem primum per apostolos legimus ordinatum (Act. I). Sic et omnes quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant sorte eligebant. Nam cleros sors interpretatur, unde et haereditas graece cleronomia appellatur, et haeres cleronomos.

2. Proinde ergo clericos vocari aiunt, eo quod in sortem haereditatis Domini dentur, vel pro eo quod ipse Dominus sors eorum sit, sicut de eis scriptum est, loquente Domino: Ego haereditas eorum. Unde oportet ut qui Deum haereditate possident absque ullo impedimento saeculi Deo servire studeant, et pauperes spiritu esse contendant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). 414

CAPUT II. De regulis clericorum. 1. His igitur lege Patrum cavetur ut, a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant; non spectaculis, non pompis intersint; convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed et sobria colant. Usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationes lucrorum fraudisque cujusquam studium appetant, amorem pecuniae, quasi materiam cunctorum criminum, fugiant, saecularia officia negotiaque abjiciant, honorum gradus per ambitiones non subeant.

2. Pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant, dolos et conjurationes caveant; odium, aemulationem, obtrectationem, atque invidiam fugiant. Non vagis oculis, non infreni lingua, aut petulanti tumidoque gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant. Obscenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus exsecrentur

3. Viduarum ac virginum visitationes frequentissimas fugiant, contubernia feminarum extranearum nullatenus appetant, castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo jactantiae studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis, exercitio jugi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus se mancipandos student exhibere, scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent. 415 CAPUT III. De generibus clericorum. 1. Duo sunt autem genera clericorum: unum ecclesiasticorum sub regimine episcopali degentium, alterum acephalorum, id est, sine capite, quem sequantur, ignorantium. Hos neque inter laicos saecularium officiorum studia, neque inter clericos religio retentat divina, sed solutos atque oberrantes sola turpis vita complectitur et vaga.

2. Quique dum, nullum metuentes, explendae voluptatis suae licentiam consectantur, quasi animalia bruta libertate ac desiderio suo feruntur, habentes signum religionis, non religionis officium, Hippocentauris similes, neque equi, neque homines, mistumque (ut ait Poeta) genus prolesque biformis. Quorum quidem sordida atque infami numerositate satis superque nostra pars occidua pollet.

CAPUT IV. De tonsura. 1. Tonsurae ecclesiasticae usus a Nazaraeis, nisi fallor, exortus est (Num. VI), prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completam, caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur, scilicet, ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Horum ergo exemplo usus ab apostolis introductus est, 416 ut hi qui, divinis cultibus mancipati, Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei, crine praeciso, innoventur.

2. Hoc quippe et Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum, et barbam (Ezech. V); videlicet quia et ipse sacerdotali genere Deo in ministerium sanctificationis deserviebat. Hoc et Nazareos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primum fecisse legimus (Act. XVIII), Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt.

3. Est autem in clericis tonsura signum quoddam, quod in corpore figuratur, sed in animo agitur, scilicet, ut hoc signo in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae, quasi crinibus, exuamur, atque, innovatis sensibus, ut comis rudibus, enitescamus, exspoliantes nos, juxta Apostolum veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui renovatur in agnitione Dei (Ephes. IV; Coloss. III). Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare. 4. Quod vero, detonso superius capite, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. Haec ex bysso confecta rotunda erat, quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. Corona autem latitudo aurei est circuli, quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam quadam corporis similitudine quod scriptum est, Petro apostolo perdocente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9).

5. Quaeritur autem cur, sicut apud antiquos Nazaraeos, non 417 ante coma nutritur, et sic tondetur. Sed qui haec exquirunt advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieritis ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel, hoc significabat illis temporibus etiam comam pro velamento succidi. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur. Quia quod erat occultum in sacramento prophetice jam in Evangelio declaratum est. CAPUT V. De sacerdotio 1. Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines, et singulariter demonstremus, quod est sacerdotii fundamentum, vel quo auctore pontificalis ordo adolevit in saeculo. Initium quidem sacerdotii Aaron fuit. Quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt.

2. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit, jubente Domino, ac loquente ad Moysen: « Accipe, inquit, Aaron, et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea tunica, et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet, et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua » (Exod. XXIX, 4).

3. Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem fuisse 418 id est, episcopum; nam filios: ejus presbyterorum figuram praemonstrasse. Fuerunt enim filii Aaron et ipsi sacerdotes, quibus merito astare debuissent Levitae, sicut summo sacerdoti. Sed et hoc fuit inter summum sacerdotem Aaron et inter filios ejusdem Aaron, qui et ipsi sacerdotes fuerunt, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, coronam auream, mitram, et brachiale aureum, zonam auream, et superhumerale, et caetera, quae supra memorata sunt. Filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo, et tiarati, astabant sacrificio Dei. 4. Sed forsitan quaeritur et hoc cujus figuram faciebat Moyses. Si enim filii Aaron presbyterorum figuram faciebant, et Aaron summi sacerdotis, id est, episcopi, Moyses cujus? Indubitanter Christi. Et vere per omnia Christi, quoniam similitudo fuit mediatoris Dei, qui est inter Deum et homines Jesus Christus, qui est verus dux populorum, verus princeps sacerdotum, et dominus pontificum, cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen. 5. Hactenus de primordiis sacerdotalibus in Veteri Testamento. In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit. Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi; sic enim loquitur ad eum Dominus: « Tu es ( inquit ) Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non vincent eam, et tibi dabo claves regni coelorum » (Matth. XVI, 18). Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit; siquidem 419 et caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt.

6. Quibusque decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui non jam ex genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscujusque merito, quod in eum gratia divina contulerit, sicut etiam ad Heli Dominus pronuntiavit, dicens: « Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi. Domus tua, et domus patris tui permanebunt coram me usque in aeternum; et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit spernetur » (I Reg. II, 30).

7. Quatuor autem sunt genera apostolorum: unum a Deo tantum, ut Moyses; alterum per hominem et Deum, ut Josue; tertium tantum per hominem, sicut his temporibus multi favore populi et potestatum in sacerdotium subrogantur; quartum autem genus ex se est, sicut pseudoprophetarum, et pseudoapostolorum. Quid sit autem nomen apostolorum? Apostoli in Latina lingua missi interpretantur, quia ipsos misit Christus evangelizare ad illuminationem omnium populorum.

8. Episcopus autem, ut quidam prudentium ait, nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui super efficitur superintendit, curam scilicet subditorum gerens; scopus quidem intentio est. Ergo episcopos Latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum, qui non prodesse, sed praeesse dilexerit.

9. Quod vero per manus impositionem a praecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua institutio est. Isaac enim patriarcha sanctus ponens manum suam super caput Jacob, benedixit ei (Gen. XXVII, 28); similiter et Jacob filiis ejus. Sed et Moyses super caput Jesu Nave manum suam imponens (Num. XXVII, 23), dedit ei spiritum virtutis, 420 et ducatus in populo Israel. Sic et superimpletor legis, et prophetarum Dominus noster Jesus Christus per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est: « Et produxit eos trans Bethaniam, et elevavit manus suas, et benedixit eis, factumque est, cum benedixisset illis, discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Jerusalem cum gaudio magno » (Luc. XXIV).

10. Et in Actibus apostolorum, ex praecepto Spiritus sancti, Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum (Act. XIII). Quod autem a trigesimo anno sacerdos efficitur, ab aetate scilicet Christi sumptum est, ex qua idem Christus orsus est praedicare. Haec enim aetas profectu jam non indiget parvulorum, sed perfectionis vi plena est, et robusta, et ad omnem disciplinae ac magisterii exercitium praeparata.

11. Quod vero unius matrimonii virginalis sint, qui eliguntur in ordinem pontificatus, et in veteri lege mandatum est (Levit. XXI), et plenius scripsit Apostolus, dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III). Sacerdotem enim quaerit Ecclesia, aut de monogamia ordinatum, aut de virginitate sanctum; digamo autem aufertur agere sacerdotium. Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis comprovincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses institutum agnoscitur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur. Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur, aut non minus quam a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum.

12. Huic autem, dum consecratur, datur baculus, ut ejus indicio subditam plebem vel regat, vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. Nam multa sunt quae carnalium 421 minusque intelligentium sensibus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo, condunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur. Jam vero quod saeculares viri nequaquam ad ministerium Ecclesiae admittuntur, eadem auctoritas apostolica docet, dicens: Manus cito nemini imposueris, et iterum: Non neophytum (I Tim. V, 22), ne, in superbiam elatus, putet se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, et condemnatione superbiae, sicut diabolus, per jactantiam dejiciatur.

13. Quomodo enim valebit saecularis homo sacerdotis magisterium adimplere, cujus nec officium tenuit, nec disciplinam agnovit? Aut quid docere poterit, cum ipse non didicit? Nunc vero saepe cernimus, plurimos ordinationem in tabulis facere, nec eligunt qui Ecclesiae prosint, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit; et, ut deteriora dicam, qui ut ordinarentur muneribus impetrarunt. Taceo de reliquis; alii successores filios vel parentes faciunt, et conantur posteris praesulatus relinquere dignitatem. Cum hoc nec Moyses amicus Dei facere potuit, sed Jesum de alia tribu elegit, ut sciremus principatum in populo non sanguini deferendum esse, sed vitae meritis (Num. XXVII).

14. Interdum autem et juxta meritum plebium eliguntur personae rectorum; 422 unde noverint populi sui fuisse meriti regimen perversi suscepisse pontificis. Quod autem is qui post baptismum aliquo mortali peccato correptus sit, ad sacerdotium non promoveatur, lex ipsa testatur. Moyses enim in lege praecepit sacerdotibus, ne aliquod pecus vitiatum ad aram Dei offerant (Levit. I, 21). Quod ipsum postea offerentibus, et spernentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit Deus dicens: Ad vos, o sacerdotes, qui polluistis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus te? Offertis super altare meum panem pollutum. Nonne si offeratis caecum, et languidum, nonne malum est (Malach. I, 6)? Unde et in Numeris vitula rufa, cujus cinis expiatio est populi, non aliter jubetur offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata (Num. 19).

15. Sed quid plura subjiciam? Si enim is qui, jam in episcopatu vel presbyterio positus, mortale aliquod peccatum admiserit retrahitur ab officio, quanto magis ante ordinationem peccator inventus non ordinetur? Quapropter quia lex peccatores a sacerdotio removet, consideret se unusquisque, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7), retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum locum qui digni sunt non ambiat occupare. Qui enim in erudiendis, atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur. Qui enim alium de peccatis arguit, ipse a peccato debet esse alienus.

16. Nam cum qua fronte subjectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere: Ante doce te quae recta sunt? Quapropter qui negligit recta facere, desinat recta docere. Prius quippe semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene vivendum admonere studet, ita ut in omnibus semetipsum formam vivendi 423 praebeat, cunctosque ad bonum opus doctrina et opere provocet. Cui etiam scientia Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic vivens. Porro si et doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quosque instituere, et docere suos, et adversarios repercutere, qui ni refutati fuerint, atque convicti, facile queunt simplicium corda pervertere.

17. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex, apertus, plenus gravitate, et honestate, plenus suavitate, et gratia, tractans de mysterio legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae, unumquemque admonens diversa exhortatione juxta professionis morumque qualitatem, scilicet ut praenoscat, quid, cui, quando, vel quomodo proferat. Cujus prae caeteris speciale officium est Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, vigiliis, jejuniis, orationibus incumbere, cum fratribus pacem habere, nec quemquam in membris suis despicere, nullum damnare, nisi comprobatum, nullum excommunicare, nisi discussum. Quique ita humilitatem pariter et auctoritatem praestabit, ut neque per nimiam humilitatem suam subditorum vitia convalescere faciat, neque per immoderatam auctoritatem severitatis potestatem exerceat; sed tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo judicari formidat.

18. Tenebit quoque illam supereminentem donis omnibus charitatem, sine qua omnis virtus nihil est; custos enim sanctitatis charitas, locus autem hujus custodis humilitas. Habebit etiam inter haec omnia et castitatis eminentiam, ita ut mens Christi corpus confectura ab omni inquinamento carnis sit munda et libera. Inter haec oportebit eum sollicita dispensatione curam pauperum gerere, esurientes pascere, vestire nudos, suscipere peregrinos, captivos redimere, viduas ac pupillos tueri, pervigilem in cunctis exhibere curam, providentiam et distributionem discretam.

19. In quo etiam hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum 424 benignitate et charitate suscipiat. Si enim omnes fideles illud evangelicum audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV); quanto magis episcopus, cujus diversorium cunctorum debet esse receptaculum? Laicus enim unum aut duos suscipiens implevit hospitalitatis officium, episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est. In negotiis autem saecularibus dirimendis oportet eum causam merito discernere, non gratia, neque enim sic debet episcopus suscipere potentem, ut contristet contra justitiam pauperem, neque pro paupere auferat justitiam a potente.

20. Non defendat improbum, nec sancta indigno committenda arbitretur, neque arguat, aut impugnet, cujus crimen non reprehendit. Erit quoque illi etiam juxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam a jactu oculi, et cogitationis errore, ita ut dum nullum vitium in se regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro subditorum facinoribus valeat. Qui enim ista sectaverit, et Dei minister utilis erit, et perfectum sacerdotium repraesentabit.

CAPUT VI. De chorepiscopis. 1. Chorepiscopi, id est, vicarii episcoporum, juxta quod canones ipsi testantur, instituti sunt ad exemplum septuaginta seniorum, tanquam consacerdotes propter sollicitudinem pauperum. Hi in villis et vicis constituti gubernant sibi commissas Ecclesias, habentes licentiam constituere lectores, subdiaconos, exorcistas, acolythos; presbyteros autem aut diaconos ordinare non audeant, praeter conscientiam episcopi, in cujus regione praeesse noscuntur; hi autem a solo episcopo civitatis cui adjacent ordinantur. 425

CAPUT VII. De presbyteris. 1. Presbyterorum ordo exordium sumpsit (ut dictum est) a filiis Aaron. Qui enim sacerdotes vocabantur in Veteri Testamento, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui nuncupabantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores aetate Graeci presbyteros vocant. His enim, sicut episcopis, dispensatio mysteriorum Dei commissa est.

2. Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in doctrina populorum, et in officio praedicandi. Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio et consecratio servata est, ne a multis Ecclesiae disciplina vendicata concordiam solveret, scandala generaret. Nam Paulus apostolus eosdem presbyteros, ut vere sacerdotes, sub nomine episcoporum ita asseverat, 426 loquens ad Titum: « Hujus rei, inquit, gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse » (Tit. I). Qua sententia ostendit presbyteros etiam sub episcoporum nomine taxari.

3. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribens (I Tim. III), de presbyteris omnino tacuit, quia eos in episcoporum nomine comprehendit. Secundus enim primo conjunctus gradus est, sicut et ad Philippenses de episcopis et diaconibus scribit (Philipp. I), quum una civitas plures episcopos habere non possit. Et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae Jerosolymam iturus congregavit, quibus inter caetera: Videte (inquit) gregem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit (Act. XX). Unde etiam tales in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus ad Titum loquitur, et canones ipsi testantur.

4. Presbyteros autem merito et sapientia dici, non aetate; nam et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros (Num. XI). Unde et in Proverbiis dicitur Gloria senum canities (Proverb. XX). Quae est haec canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est (Sap. IV). Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius appellatus est primus presbyter, id est, senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. Quod si ita est, mirum est cur insipientes constituantur. 427

CAPUT VIII. De diaconibus. 1. Diaconorum ordo a Levi tribu accepit exordium. Praecepit enim Dominus Moysi ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum ejus rursus Levi tribus in divini cultus ministeriis ordinarentur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis in tabernaculo Domini, excubantes in templo die ac nocte; ipsique gestarent arcam, et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, rursus ipsi componerent (Num. III, VIII).

2. A XXV annis et supra iisdem in tabernaculo servire mandatum est, quam regulam sancti Patres et in Novo Testamento constituerunt. In Evangelio primordia eorum in Actibus apostolorum ita leguntur: « Convocantes itaque XII apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: Non placet nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Quid ergo est, fratres? Considerate ex vobis ipsis viros boni testimonii VII, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus in hanc rem. Nos vero erimus orationi et ministerio sermonis instantes. Et placuit hic sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum plenum fide, et Spiritu sancto, Philippum et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochensem. Quos statuerunt ante apostolos, et cum orassent, imposuerunt illis manus, et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus credentium » (Act. VI).

3. Ex hinc jam decreverunt apostoli, vel successores apostolorum, per omnes Ecclesias septem diaconos, qui sublimiori gradu 428 caeteris proximi circa aram Christi, quasi columnae altaris assisterent, et non sine aliquo septenarii numeri mysterio. Hi sunt enim quos in Apocalypsi legimus septem angeli tubis canentes. Hi sunt septem candelabra aurea. Hi voces tonitruorum. Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis, ipsi etiam, ut aures habeamus, ad Dominum, acclamant, ipsi quoque evangelizant, sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet.

4. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est, illi orare, huic psallere mandatur; ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono. Levitae inferunt oblationes in altari, levitae componunt mensam Domini, levitae operiunt arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt; quique propterea altario albis induti assistunt, ut coelestem vitam habeant, candidique ad hostias immaculatique accedant, mundi scilicet corpore, et incorrupti pudore.

5. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed potius eminentia castitatis splendeant. Quales enim diaconi ordinentur, apostolus Paulus plenissime scribit ad Timotheum. Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subjecit: Diaconi similiter irreprehensibiles, hoc est, sine macula, sicut episcopi; pudici utique, id est, a libidine continentes; non bilingues, scilicet ne conturbent habentes pacem; non multo vino dediti, quia ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor; non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti mysterio lucra terrena sectentur. Est quoque et turpis lucri appetitio, plus de praesentibus quam de futuris cogitare. Post haec subjecit: Hi autem 429 probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes (I Tim. III). Utique sicut episcopi, sic et isti ante ordinationem probari debent, si digni sunt, et postea sic ministrent.

CAPUT IX. De custodibus sacrorum. 1. Custodes sacrarii Levitae sunt. Ipsis enim jussum est custodire tabernaculum, et omnia vasa templi (Num. VIII); quique ideo in lege ab anno quinquagenario eliguntur custodes vasorum, ut, post edomitum carnis conflictum, jam quieti, mundo corpore pariter et mente Deo serviant, praeferentes speciem gravitatis, ne fallantur consilio, ne fidem deserant, neque quidquam intemperantius gerant. CAPUT X. De subdiaconis. 1. Subdiaconi, qui apud Graecos hypodiaconi vocantur, in Esdra inveniuntur, appellanturque ibi Nathinaei, id est, in humilitate Domino servientes (I Esdr. VIII). Ex eorum ordine fuit ille Nathanael qui, in Evangelio Joannis, divina proditione commonitus, Salvatorem Dominum meruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis indicium fidelis enituit, protestante Domino ac dicente: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47).

2. Denique isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis, isti obediunt officiis Levitarum, isti quoque vasa corporis et sanguinis Christi diaconibus ad altaria Domini offerunt. De quibus quidem placuit Patribus ut, quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, juxta quod illis, propheta dicente, jubetur: Mundamini. 430 qui fertis vasa Domini (Isai. LII). Hi igitur, cum ordinantur, sicut sacerdotes et Levitae, manus impositionem non suscipiunt, sed patenam tantum, et calicem de manu episcopi, et ab archidiacono scyphum aquae cum aquaemanili et manutergium accipiunt.

CAPUT XI. De lectoribus. 1. Lectorum ordo formam et initium a prophetis accepit. Sunt igitur lectores qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII). Isti quippe, dum ordinantur, primum de eorum conversatione episcopus verbum facit ad populum. Deinde coram plebe tradit eis Codicem apicum divinorum ad Dei verbum annuntiandum. 2. Qui autem ad hujusmodi provehitur gradum, iste erit doctrina et libris imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ita ut in distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur junctura, ubi adhuc pendet oratio, ubi sententia extrema claudatur. Sicque expeditus vim pronuntiationis tenebit, ut ad intellectum omnium mentes sensusque promoveat, discernendo genera pronuntiationum, atque exprimendo sententiarum proprios affectus, modo indicantis voce, modo dolentis, modo increpantis, modo exhortantis, sive his similia secundum genera propriae pronuntiationis. 3. In quo maxime illa ambigua sententiarum adhibenda cognitio est. Multa enim sunt in Scripturis, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recidunt sententiam, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui justificat (Rom. VIII, 33, 34)? Quod si quasi confirmative, non servato genere pronuntiationis suae, dicatur, magna perversitas oritur. Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceret: Deusne qui justificat? ut subaudiatur non.

4. Necesse est ergo in tantis rebus scientiae ingenium, quo 431 proprie singula, convenienterque pronuntientur. Propterea et accentuum vim oportet scire lectorem, ut noverit, in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis. Plerumque enim imperiti lectores in verborum accentibus errant, et solent irridere nos imperitiae hi qui videntur habere notitiam, detrahentes, et jurantes penitus nescire quod dicimus.

5. Porro vox lectoris simplex erit, et clara, et ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem, et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis, non fracta, vel tenera, nihilque femineum sonans, neque cum motu corporis, sed tantummodo cum gravitatis specie. Auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis, ne potius ex seipso spectatores magis quam auditores faciat. Vetus opinio est lectores pronuntiandi causa praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri in tumultu possent. Unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur.

CAPUT XII. De psalmistis. 1. Psalmistarum, id est, cantorum principes, vel auctores, David, sive Asaph exstiterunt. Isti enim post Moysen psalmos primi composuerunt et cantaverunt. Mortuo autem Asaph, filii ejus in ordinem subrogati sunt a David, erantque psalmistae per successionem generis, sicut et ordo sacerdotalis; ipsique soli continuis diebus in templo canebant, candidis induti stolis, ad vocem unius respondente choro. 2. Ex hoc veteri more Ecclesia sumpsit exemplum nutriendi psalmistas, quorum cantibus ad effectum Dei mentes audientium excitentur. Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos incitet auditorum. Vox enim ejus non aspera, vel rauca, vel dissonans; sed canora erit, suavis, liquida, atque acuta, habens sonum, 432 et melodiam sanctae religioni congruentem, non quae tragica exclamat arte, sed quae Christianam simplicitatem et in ipsa modulatione demonstret, nec quae musico gestu vel theatrali arte redoleat, sed quae compunctionem magis audientibus faciat.

3. Antiqui, pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, psallentes tamen, legumine causa vocis assidue utebantur. Unde et cantores apud gentiles fabarii dicti sunt. Veteres, lamina pectori imposita, sub ea cantica exclamantes alendis vocibus rationem demonstravere. Solent autem ad hoc officium etiam absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri, eligi quique quos in cantandi arte probabiles esse constiterit.

CAPUT XIII. De exorcistis. 1. In ordinatione et ministerio Ecclesiae secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita, quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita, invenimus eos quos Esdras actores memorat templi (I Esdr. II), eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent.

2. Et cum fuissent ex ordine et ministerio templi, longe fuerunt 433 ab officio altaris Dei, quia nec psalmistis, nec ostiariis, nec sacrorum servis attingere licebat munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quid ergo est? Nulla aliam curam habebant actores templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque fuissent vexata in aedificio templi, aut delapsa, per eosdem actores de thesauris dominicis reficerentur, atque excolerentur.

3. Ergo actores templi exorcistae sunt in populo Dei; quomodo enim actor prudens et bonus scit quis sit domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic et exorcista redigit in suam diligentiam totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat donum quod illi est a Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium.

4. Exorcistas enim memorat Apostolus, cum dicit: Nunquid omnes habent donationes sanationum (I Cor. XII)? Hi enim, cum ordinantur, sicut ait canon, accipiunt de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, accipientes potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.

CAPUT XIV. De acolythis. 1. Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 434

CAPUT XV. De ostiariis. 1. Ostiarii sunt qui in Veteri Testamento janitores templi vocabantur, qui praeerant portis templi Jerusalem, quique, ordinati per vices suas, omnia interiora templi, vel exteriora custodiebant (I Paralip. XXIII; II, XXIII). Hi denique inter sanctum et iniquum discernentes, eos tantum in ecclesia qui sunt fideles recipiunt. Intrare enim templum, nisi per hos non possumus; habent enim potestatem tam bonos recipiendi, quam rejiciendi indignos.

CAPUT XVI. De monachis. 1. Unde autem ad monachos studium defluxit paupertatis, vel quis hujus conversationis exstitit auctor, cujus isti habitum imitantur? Quantum attinet ad auctoritatem veterum Scripturarum, hujus propositi princeps Elias et discipulus ejus Elisaeus fuerunt (IV Reg. I, IV), sive filii prophetarum, qui habitabant in solitudine, urbibusque relictis, faciebant sibi casulas prope fluenta Jordanis (Jerem. XXXV). Hujus etiam propositi in Evangelio Baptista Joannes auctor exstitit, qui eremum solus incoluit, locustis tantum et agresti melle nutritus (Matth. III). Jam deinde progeniti sunt conversationis hujus nobilissimi principes, Paulus et Antonius, Hilarion, Macharius, caeterique Patres, quorum exemplis per universum mundum adolevit sancta institutio monachorum.

2. Sex autem sunt genera monachorum, quorum tria optima, reliqua vero teterrima, atque omnimodis evitanda. Primum genus est 435 coenobitarum, id est, in commune viventium, instar sanctorum illorum qui temporibus apostolorum Jerosolymis, venditis ac distributis omnibus suis indigentibus, habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, sed erant illis omnia communia, et anima una, et cor unum in Deum (Act. II, 4). Horum igitur institutione monasteria sumpsere principium.

3. Secundum genus est eremitarum qui, procul ab hominibus recedentes, deserta loca et vastas solitudines sequi, atque habitare perhibentur, ad imitationem scilicet Eliae et Joannis Baptistae, qui eremi secessus penetravere. Hi quippe incredibili mundi contemptu sola solitudine delectantur, herbis tantum agrestibus victitantes, aut pane solo vel aqua contenti, quae eis per certa intervalla temporum deferuntur, sicque secretissimi penitus et ab omni hominum conspectu remoti, divino tantum colloquio perfruuntur, cui puris mentibus inserviunt, et propter cujus amorem non solum mundum, sed etiam hominum consortia reliquerunt.

4. Tertium genus est anachoretarum, qui jam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos in cellulis, procul ab hominum 436 conspectu remoti, nulli ad se praebentes accessum, sed in sola contemplatione Dei viventes.

5. Quartum genus est qui sibi anachoretarum imagine blandiuntur; isti, ut ait Cassianus, in primordiis suis fervore quodam brevi coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut a nemine lacessiti, mansueti vel humiles existimentur, quae institutio, imo tepor, hos quos semel infecerit ad perfectionem nunquam permittit accedere.

6. Hoc enim modo non solum non abscinduntur, verumetiam in deterius eorum vitia convalescunt, ut quoddam lethale, et intestinum virus, quod quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellulae nullus jam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit, quam curari.

7. Quintum genus est circumcellionum, qui suo habitu monachorum usquequaque vagantur, venalem circumferentes hypocrisin, 437 circumeuntes provincias, nusquam missi, nusquam fixi, nusquam stantes, nusquam sedentes; alii quae non viderunt confingunt, opiniones suas habentes pro Deo; alii membra martyrum (si 438 tamen martyrum) venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant, gloriam captantes ab hominibus; alii criniti incedunt, ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata. Ut videlicet qui 439 eos viderit, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem, et Eliam, et caeteros.

8. Alii honores quos non acceperunt habere se protestantur; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel in illa regione se audisse, et videre, et ad eos pergere mentiuntur, et omnes petunt, ab omnibus exigunt aut sumptum lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Cum interea ubicunque in factis suis malis ac verbis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum propositum blasphematur.

9. Sextum genus est monachorum, et ipsum teterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Sapphiram in exordio Ecclesiae 440 pullulavit, et apostoli Petri severitate succisum est (Act. V), quique ab eo, quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluptates, Aegyptiorum lingua sarabaitae, sive remobothitae nuncupantur. Construunt enim sibi cellulas, easque falso nomine monasteria nuncupant, liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias, quas recondant, et sicut ait de ipsis Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, majoris est pretii.

10. Re vera (ut idem dicit) solent certare jejuniis, ut rem secreti victoriae faciant. Apud hos affectata sunt (inquit) omnia, fluxae manicae, caligae follicantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, et si quando dies festus venerit, satiantur ad vomitum. 11. Inter coenobium autem et monasterium ita distinguit Cassianus, quod monasterium possit etiam unius monachi habitatio nuncupari, coenobium autem non nisi plurimorum. Quorum quidem conversationem, ut patrum edocet institutio, breviter intimabo. Ili quippe (ut praedictum est) contemptis primum ac desertis mundi hujus illecebris, in communi vita sanctissima congregati, simul agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus, in vigiliis, in jejuniis, nulla superbia tumidi, nulla invidia lividi, sed modesti, verecundi, placati, concordissimam vitam sectantur, cogitationesque suas alterutrum revelantes, invicem discutiunt et corrigunt. 12. Nemo quidquam terrenum sorte peculiari possidet, pretiosis vel coloratis vestibus non induantur, sed vilissimis atque sinceris, lavacris nunquam utuntur ad delectationem corporis, sed raro propter necessitatem languoris; inconsulto abbate, nusquam progrediuntur, neque aliquid ab eis sine nutu paternae jussionis assumitur: operantur autem manibus ea quibus corpus pasci possit, et adeo mens impediri non possit. Canunt autem manibus 441 operantes et ipsum laborem, tanquam divino celeumate, consolantur.

13. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, nec in vestimento, nec si quid aliud opus est, vel quotidianae necessitati, vel mutuae, ut adsolet, valetutudini. Ipsi autem decani tradunt ea praeposito, praepositus autem, cum magna sollicitudine omnia disponens, praesto facit quidquid illorum vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipse reddit ei quem patrem vocant. Hi vero patres intellectu, tolerantia atque discretione insignes, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt his quos filios appellant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obediendo voluntate.

14. Conveniunt autem omnes frequenter nocte dieque, dato signo, festina cum properatione, ad orationem solemnium horarum, celebrantes fixa intentione cordis, usque ad consummationem psalmorum sine fastidio persistentes. Item conveniunt, diebus singulis interpositis, dum adhuc jejuni sunt in collatione ad audiendum Patrem. Audiunt autem eum incredibili studio, summo silentio, affectusque animorum suorum, prout eos provocaverit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu significantes. Corpus deinde cum silentio magno reficiunt tantum quantum saluti necesse est, coercente unoquoque per parcimoniam concupiscentiam et gulam, ne gravetur eorum cor, vel in ea ipsa quae praesto sunt, parca et vilissima.

15. Itaque non solum a carnibus et a vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed etiam ab omnibus quae ventris et gutturis provocant appetitum. Sane quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat, quod abundaverit. Ad cujus sanctae militiae propositum veniunt non solum 442 liberi, sed etiam plerumque et ex conditione servili, sed propter hoc a dominis liberati, vel propter hoc potius liberandi. 16. Veniunt quoque et ex vita rustica, et ex opificum exercitatione et ex plebeio labore, tanto utique felicius, quanto fortius educati. Quod si non admittantur, grave delictum est. Multi enim ex eo numero vere magni imitandique exstiterunt, nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes, et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuentur, et non glorietur omnis caro coram Deo. 17. Simili quoque modo exstant et coenobia feminarum Deo sollicite casteque servientium, quae in habitaculis suis segregatae ac remotae a viris quam longissime pia tantum sanctitatis charitate junguntur, et imitatione virtutis. Ad quas juvenum nullus accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum senum, nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi, quibus indigent, gratia. His praesunt singulae gravissimae ac probatissimae, non tantum instituendis componendisque moribus, sed etiam instruendis mentibus peritae, atque paratae. Lanificio etiam corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas monachis tradunt, ab his invicem quod victui opus est resumentes. Hos mores, hanc vitam, hanc institutionem tenere videntur coenobia virginum ac monachorum.

18. Monachi autem secundum humilitatem eliguntur. Multos enim ex eis cenodoxiae morbus commaculat, multos abstinentia inflat et extollit scientia. Faciunt enim nona, sed propter famam, non propter vitam aeternam, scilicet, ut aut affectent gloriam laudis, aut perveniant ad fastigium desiderati honoris. Inter hos saepius discordia oboritur, invidiaeque livor de fraternis profectibus gignitur, amor temporalium rerum grassatur, sequentes terrenas concupiscentias tanto inhianter quanto saepius et ante humanos oculos impudenter. Tales itaque nequaquam monachi vocandi sunt, quia Deo sola professione, non actione, junguntur. 443 CAPUT XVII. De poenitentibus. 1. Poenitentibus Job exemplum primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit, dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 6). Post hunc nobis David poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta peccatum suum, confestim poenituit, et culpam suam poenitentiae confessione sanavit (II Reg. XII). 2. Sit Ninivitae, et alii multi peccata sua confessi sunt, et poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerint, et quales per Deum facti sunt illi placuerunt (Jonae III). Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam ad misericordiam Deus provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum. Poenitentia nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et caro mortificatur.

3. Hi vero qui poenitentiam agunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum, quibus caput peccatoris gravatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Crinibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Vir quippe si comam nutriat, ignominia est illi, ut ait Apostolus (I. Cor. XI). Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum.

4. Quod vero in cilicio prosternuntur, per cilicium quippe recordatio est peccatorum propter hoedos ad sinistram futuros. Inde ergo confitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: 444 Et peccatum meum contra me est semper. Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores quia cinis et pulvis sunt; vel quia pulvis, id est, impii facti sunt; unde et illi praevaricatores primi homines recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem, unde primo sumpti sunt, redierunt. Bene ergo in cilicio, et cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas est, et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum.

5. Et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et punctione cilicii agnoscamus vitia, quae per culpam commisimus: et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus. Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fidenter alligat exercendum. Et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adjumentum. 6. Cujus remedii egere se cuncti agnoscere debent pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus: horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis, Deo tantum teste, fiat; a caeteris vero, antestante coram Deo solemniter sacerdote, ut hoc tegat fructuosa confessio quod temerarius appetitus aut ignorantiae notatur contraxisse neglectus. Ut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccata credimus imputari, ita per poenitentiae compunctionem fructuosam universa fateamur deleri peccata. Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismate reputantur. Unde quamlibet magna sint delicta, quamvis gravia, non tamen est in illis Dei misericordia desperanda.

7. In actione autem poenitudinis (ut supra dictum est) non 445 tam consideranda est mensura temporis quam doloris; cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. Verumtamen quanta in peccando fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in lamentatione devotio. Duplex est autem poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non agimus quod agere debebamus. Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitentiam praeteritorum negligit, nec adhuc poenitenda committit. Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet.

8. Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possint bonae conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensum, vel opera. Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes non est ad damnationem, sed ad probationem; neque est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis. Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinat esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimo vitae, quoniam Deus non respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus. 9. Ex fine enim suo unumquemque aut justificat, aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse judicat extrema terrae (I Reg. II, 10); et alibi: Universorum finem ipse considerat (Job. XXVIII, 24). Proinde non dubitamus circa finem justificari hominem per poenitentiae compunctionem. Sed quia raro id fieri solet, metuendum est, ne, dum ad finem differtur conversio sperata, ante occupet mors quam subveniat poenitentia. Quare etsi bona est ad extremum conversio, tamen multo melior est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeatur. 446

CAPUT XVIII. De virginibus. 1. Nunc autem quae sit sacrae virginitatis integritas, vel a quo tam sancti propositi studium sit exortum, breviter intimabo. Quantum enim ad Vetus Testamentum attinet, Elias, Jeremias et Daniel castitatis et continentiae bono primi studuisse noscuntur. Quantum vero ad Novum, virorum virginum caput est Christus, feminarum virginum caput est Maria. Ipsa earum auctrix, ipsa mater nostri capitis, qui est virginis filius, et virginum sponsus. Inde agmina virorum et puellarum sanctarum, inde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae pullularunt, castigantes se, nec solum in corpore, sed etiam in ipsa concupiscentiae radice castrantes, coelestemque atque angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes, atque in carne corruptibili incorruptionem perpetuam retinentes, quibus cedit omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis.

2. Nam cum et ipsa universa Ecclesia virgo sit, desponsata uni viro, sicut dicit Apostolus (II Cor. XI), quanto digniora honore sunt membra ejus, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne quod tota custodit in fine? Sic tamen laudetur virginitas, ne nuptiae condemnentur. 447 Oportet enim non damnare quod bonum est, sed addere quod melius est. Ante adventum quippe Christi conjugia placuere Deo, post adventum virginitas. Prima enim Dei sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. Non enim jam locus est voci illi: Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 18). Quia jam alia vox supervenit, dicens: Vae praegnantibus et nutrientibus (Luc. XXI 23). Et illud: Tempus jam in collecto est. Restat ut qui uxores habent, tanquam non habentes sint (I Cor. VII).

3. Et nisi fallor, unius ejusdemque Dei pronuntiatio est. Tunc quidem Deus in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat. Unde et Salomon praevidens in spiritu ait: Tempus amplexandi, tempus longe fieri ab amplexu (Eccle. 3). Quia praecepti veteris est ut terra procreationibus impleretur, novi autem ut continentia atque virginitate coelum adimpleatur. Quam tamen adeo ardui sublimisque praemii esse constat, ut dicentibus apostolis quodam loco: Si sic est hominis causa cum muliere, non expedit nubere, responderit Dominus: Qui potest capere capiat (Matth. XIX).

4. Non ergo praeceptum de continentibus, sed suasio est; nec injungitur virginitas, ut sit necessitatis, sed ut voluntatis possit esse, laudatur, Apostolo protestante: « De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, tanquam et ipse scientiam Dei habens. Existimo enim hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse » (I Cor. VII). At vero qui tentationem carnis non tolerant, necesse est ut portum conjugii petant, unde et idem Apostolus: Qui se (inquit) non continet nubat; melius est enim nubere quam uri. Et iterum: Si acceperis uxorem, non peccasti; si nupserit virgo, non peccavit. Et si non vis major esse, esto vel minor, quia liberae voluntatis es.

448 Nuptiae enim peccatum non sunt, sed per sollicitudinem mundi qui nubunt legem Dei servare vix possunt. Aliter illos dicit non peccare, si nubant qui nondum voverint Deo castitatem. Caeterum vel qui in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem, quia primam fidem, sicut ait Apostolus, irritam fecit. Quod enim erat per naturam licitum, per votum sibi fecit illicitum, sicut Ananias et Sapphira, quibus de pretio possessionis suae retinere nihil licuit, ob quam causam et subita morte prostrati sunt (Act. V.).

6. In Evangelio autem virginum diversa genera memorantur, sed illis specialiter regni possessio deputatur, qui se amore Dei castraverunt, id est, non quos impossibilitatis necessitas cogit, sed quos voluntas fecit continentes. Sic enim scriptum est, Domino disputante: « Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt et alii qui ab hominibus facti sunt, et sunt qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum » (Matth. XIX). Quibus etiam per Isaiam prophetam dicit se daturum in domo sua et in muris suis locum nominatum meliorem multo quam filiorum ac filiarum (Isai. LVI).

7. Nam illis qui sic nascuntur, aut quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non possint (sicut sunt eunuchi potentum et regum) sufficit utique quod Christiani sunt, et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito, ut conjuges, si potuissent, haberent, ideoque caeteris conjugatis in domo Dei fidelibus adaequantur, quia castrati sunt propter saeculum, non propter regnum coelorum; neque enim uxores animi virtute, sed carnis necessitate non ducunt. 8. Quantum autem sit in virginibus sanctitatis donum, ut etiam Joannes eos tantum Agni vestigiis inhaerere praescribat qui contaminati mulierum conventibus non fuerint (Apoc. XIV)? Ipsi enim sunt duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae castitatis in corde, qui sequuntur Agnum, quocunque ierit, quem nemo sequi vel audet, vel valet, nisi tantum 449 virginitas. Sequuntur itaque Agnum et caeteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, sed non quocumque ierit, sed quo usque ipsi potuerunt.

9. Unde, ne tantae sanctitatis donum superbia corrumpatur, cavendum est; multos enim extollit virginitas, elevat continentia, fidenter dico, facilius sequuntur Agnum, et si non quocunque ierit, certe quousque potuerint, conjugati humiles quam superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit ut discat quoniam mitis est et humilis corde? Pergant ergo viam sublimitatis virgines, pede humilitatis sequantur Christum, tenendo perseveranter quod voverunt ardenter; ita ut professae ac servatae integritati caeteris etiam moribus congruant, sine quibus procul dubio otiosa et inanis manet virginitas. Boni enim actus si addantur virginitati, angelicam vitam hominibus et coeli mores exhibent terris. 10. Illae ergo virgines esse probantur, quae sic continentiae inserviunt, ut nullis criminibus nulloque terrenae sollicitudinis onere praegraventur. Curam enim mundi conjugalis copula gignit, Paulo docente, qui ait: Volo autem, vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est sollicitus est quae Dei sunt, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII); unde agnoscitur non posse placere Deo hujusmodi continentiae votum, quod praepeditur saecularium impedimento curarum. Nihil enim expeditos prodest esse ab actione carnis, qui illigantur saecularibus curis. Nisi tantum quod sibi majora acquirunt supplicia pro eo quod saeculum minime vincunt, qui carnem vincere potuerunt. 11. Quaeritur autem cur feminae virgines in benedictione velentur? Quarum haec causa est. In gradibus enim vel officiis ecclesiasticis feminae nullatenus praescribuntur, nam neque permittitur eis loqui in ecclesia vel docere, sed neque tangere vel offerre, neque ultius virilis muneris aut sacerdotalis officii sortem 450 sibi vendicare. Ideoque hoc tantum, ut quia virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis vel insignis introeat, et honorem sanctificati corporis in libertate capitis ostendat, atque mitram, quasi coronam virginalis gloriae, in vertice praeferat.

CAPUT XIX. De viduis. 1. Viduarum multa exempla sunt, quarum prima in Scripturis legitur Noemi (Ruth. I), et vidua, ad quam Elias missus esse scribitur (III Reg. XVII), et vidua Sunamitis, quae solebat Elisaeum recipere, et victum illi administrare (IV Reg. IV). Exstat et Judith illa admirabilis vidua, quae de Holoferne Assyriorum principe triumphavit, salvumque pudorem, hoste devicto, revexit (Judith. XIII). In Novo autem Testamento Anna prima vidua legitur, quae Dominum cognovit infantem, quae meruit gratiam divinitatis ejus agnoscere, antequam potuisset verbum ejus audire (Luc. II).

2. Cujus quidem gradus virginitati pene conjunctus est; unde et Christum, quem virgo peperit, vidua prima cognovit. Felix ergo virgo, quia intacta; fortior vidua, quia experta: utrisque tamen est apud Deum merces, major illa, subsequens ista. Illam autem 451 viduam Apostolus vocat, quae post unius conjugii torum interceptum exinde sexui renuntiat. Dicit enim: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, unius viri uxor (I Tim. V). Unde consequens est ut quae plurimis fuit nexa maritis careat verae nomine viduitatis.

3. Quales esse viduae debeant, idem Apostolus expressit, dicens: Si fuerit in operibus bonis, testimonium habens, utique sicut Tabitha (Act. IX): si filios educavit, subauditur Deo: Si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, hoc est, aegrotis, vel in carcere positis, si omne opus bonum subsecuta est; breviter universa concludens, ut in omnibus sint exempla vivendi. Et iterum: Anus similiter in habitu sancto (Tit. II); utique ut ipse earum incessus, motus, vultus, sermo, silentium quamdam sacrae continentiae praeferat dignitatem.

4. Post haec adjecit: Non criminatrices, non multo vino servientes, sed parvo utentes. Nam solent hae aetates, quae corporis frixere luxuria, vino se dedere pro libidine. Post haec additur: Bene docentes, ut prudentiam doceant. Docere illis quidem permisit, sed feminas; et hoc non in ecclesia, sed privatim; nam hoc genus muliercularum solet esse garrulum. Unde et curiosas, et verbosas quasdam viduas idem Apostolus notat, et hoc vitium dicit venire ex otio: Simul autem (inquit) et otiosae discunt circuire domos (I Tim. V), scilicet dum nullo timore detentae, nec mariti potestati subjectae, non solum otiosae, verum etiam curiosae discurrunt, loquentes quae non oportet.

5. Praedicat autem idem Apostolus damnationem habere viduas, quae post propositum continentiae nubere cupiunt. Cum enim, inquit, luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, id est, quia in eo quod primo voverant, non steterunt. Nec tamen ait, nubunt, sed nubere volunt; multas enim earum revocat a nubendo 452 non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor. 6. Igitur quae nubere volunt, et ideo non nubunt, quia impune non possunt, hae melius non voverent et nuberent quam urerentur (I Cor. VII), id est, quam occulta flamma concupiscentiae vastarentur, quas poenitet professionis, et piget confusionis, quae nisi correctae cor dirigant, et Dei timore rursum libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, si in deliciis agant. Unde dicit Apostolus: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V), sive in laboribus, atque jejuniis nulla cordis correctione, sed magis ostentationi quam emendationi servientibus.

CAPUT XX. De conjugatis. 1. De conjugatis lex naturae a saeculo est. Deus enim fecit Adam, et dedit ei adjutorem Hevam cum procreationis subsecuta sententia, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I). Sed facta eadem mulier prius solatio quam conjugio fuit, donec a paradiso inobedientia ejiceret quos intra paradisum obedientia tenuisset, ac post beatae sedis excessus mulierem suam pulsus agnosceret, libro Geneseos edocente: Et cognovit Adam mulierem suam, et concepit, et peperit filium (Gen. IV).

2. Ergo adjectum laborem nuptiae praecesserunt, et tribulos spinasque passuri praevios adjecere conventus; secuta in procreationibus taedia; unde et pariturae tale praecessit edictum: In dolore, inquit, et moerore paries filios (Gen. III); quos utique sic creatos diversi (ut cernimus) casus luctusque subriperent. Unde et Apostolus praedicans, ait: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII). Non tamen conjugiorum honorabilis torus et immaculatum cubile sine fructu est (Hebr. XIII). Nempe soboles inde sanctorum, et quod laudatur in virginitate, conjugii est. Ideoque nec peccatum nuptias dicimus, nec tamen eas bono virginalis continentiae vel etiam vidualis coaequamus. 453 3. Conjugia autem tantum per se bona sunt; propter ea vero quae circa illa sunt, mala fiunt. Per id namque mala fiunt, per quod dicit Apostolus: Qui autem cum uxore est cogitat quae sunt mundi; et iterum: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat (I Cor. VII). Quod autem non unus et multae, sed unus et una copulantur, ipsa prima divinitus facta conjunctio in exemplum est. Nam cum Deus hominem figurasset, eique parem necessariam prospexisset, unam de costis ejus mutuatus, unam illi feminam finxit, sicque Adam et mulier Heva, unis inter se nuptiis functi, formam hominibus de originis auctoritate et prima Dei voluntate sanxerunt. Item secundum spirituales nuptias, sicut unus Christus et una Ecclesia, sic unus vir et una uxor tam secundum generis documentum quam secundum Christi sacramentum.

4. Numerus autem matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit. Sed dices quod et patriarchae simul pluribus uxoribus usi sunt; ergo propterea licebit nobis plures ducere. Sane licebit, si qui adhuc typi alicujus futuri sacramenti supersunt, quibus plures nuptiae figurentur. Secundas autem nuptias propter incontinentiam jubet Apostolus (I Cor. VII); melius est enim denuo uni viro nubere, quam explendae libidinis causa cum plurimis fornicari. Saepius enim nubendi licentia jam non est religionis, sed criminis.

5. Nam quod in ipsa conjunctione connubia a sacerdote benedicuntur, hoc etiam a Deo in ipsa prima conditione hominum 454 factum est, sic enim scriptum est: Fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam creavit eos, et benedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I). Hac ergo similitudine fit nunc in Ecclesia qua tunc factum est in paradiso. Quod vero eisdem virginibus legitime nubentibus univirae pronubae adhibentur, scilicet propter monogamiam, etsi auspicii causa fit, tamen boni auspicium est.

6. Quod vero eaedem feminae, dum maritantur, velantur, scilicet ut noverint se per haec viris suis esse subjectas, et humiles, unde et ipsum velamen vulgo mavortem vocant, id est, Martem, quia signum maritalis dignitatis ac potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est (I Cor. XI), licet et proinde velentur, dum nubunt, ut verecundiam muliebritatis agnoscant, quia jam sequitur inde quod pudeat. Unde Rebecca, cum ad sponsum duceretur, simul ut eum ipsa conspexit, salutationem vel oscula non sustinuit; sed statim sentiens quod esset futura, pallio caput velavit (Gen. XXIV); obnubere enim cooperire dicitur. Hinc etiam et nuptae dictae, quod vultus suos velant, unde et nubes dictae, eo quod aethera obtegant.

7. Quod autem nubentes post benedictionem a Levita uno vinculo copulantur, videlicet ne compagem conjugalis unitatis disrumpant. At vero quod eadem vitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe ad munditiam vitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentiae lex tenenda ab utrisque ad tempus admoneatur, et post haec reddendum debitum non negetur. Quod enim dicit conjugatis Apostolus: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII), hoc ille candor 455 vittae insinuat; quod vero subjungit: Et iterum revertimini in id ipsum, hoc purpureus color ille demonstrat.

8. Illud vero, quod inprimis annulus a sponso sponsae datur, fit hoc nimirum vel propter mutuae fidei signum, vel propter id magis, ut eodem pignore eorum corda jungantur. Unde et quarto digito annulus idem inseritur, quod in eo vena quaedam (ut fertur) sanguinis ad cor usque perveniat. Antiquitus autem non amplius uno dabatur, ne pluralitas amorem unicum carperet. Penes Israel autem illicitum erat puellam viro tradere, nisi post manifestatum sanguinem maturitate.

9. Apud veteres in eligendis maritis quatuor ista spectabantur: virtus, genus, pulchritudo, oratio; in feminis tria: si generosa, si bene morata esset, si pulchra. Nunc autem non genus, ac mores, sed magis divitiae in uxoribus placent; nec quaeritur quam sit femina pudica, sed potius quam formosa, quae et concupiscendi libidinem nutriat, et cunctorum post se suspiria trahat. Pulchra enim (ut ait quidam sapiens) cito adamatur, et difficile custoditur, quod plures amant. Illae enim sunt certae nuptiae, quae in conjugio non libidinem, sed prolem requirunt; neque enim sic institutae sunt, ut carnis voluptati serviant, sed tantum ut fructum propaginis quaerant.

10. Nam et ipsae dotales tabulae indicant quod causa procreandorum liberorum ducitur uxor. Quando ergo quisque luxuriose amplius vivit quam necessitas procreandorum liberorum cogit, jam peccatum est. Unde necesse est ut quotidianis eleemosynis, 456 ac precibus intercedant qui tori conjugalis pudicitiam frequentius per incontinentiam maculant. Nuptialia autem bona tria sunt: proles, fides et sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera vel altero concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, pudice nutriatur; in sacramento, ut conjugium non separetur, neque causa prolis alteri conjungantur.

11. Sacramentum autem ideo inter conjugatos dictum est, quia sicut non potest Ecclesia dividi a Christo, ita et uxor a viro (Ephes. V). Quod ergo in Christo et in Ecclesia, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus conjunctionis inseparabile sacramentum est. Unde et Apostolus: Praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII). Prohibet enim dimitti quacunque ex causa, ne aliis conjungatur secundum consuetudinem Judaeorum, quam Dominus interdixit, dicens: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, et aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX). Solum (ut ait Hieronymus) adulterium est, quod uxoris vincat affectum, imo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit, a marito non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est (Proverb. XVIII). Ubicunque igitur fornicatio est, et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur.

12. Quid ergo, si sterilis est, si deformis, si aetate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si fatua, si gulosa, si vaga, si jurgatrix et maledica? tenenda est, 457 velis, nolis, et qualiscunque accepta, est habenda. Cum enim esses liber, sponte te servituti subjecisti. Cumque habet quis uxorem (ut ait Lactantius), neque servam, neque liberam habere poterit, ut matrimonii fidem servet. Neque enim, ut juris publici ratio est, sola mulier adultera est quae, virum habens, ab altero polluitur, et maritus, si alteram habeat, a crimine adulterii alienus habeatur, dum divina lex duos ita in unum matrimonii corpus conjunxerit, ut adulter sit quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Servanda igitur fides ab utroque alteri est.

13. Exemplo continentiae docenda est uxor a viro, ut se caste gerat. Iniquum est enim ut id exigas quod praestare non possis; caput est enim mulieris vir; ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Ideoque praecedere debet vir in omnibus bonis factis uxorem suam, quia caput est, ut illa imitetur virum, et sequatur vere, ut corpus caput suum, sicut Ecclesia sequitur Christum. Hortatur Apostolus conjuges ut propter orationem abstineant, atque ex consensu tempora sanctificationis observent, et sine impedimento carnali orationibus vacent (I Cor. VII). Nam et in Veteri Testamento ante sanctificati sunt omnes a mulieribus, et sic descendenti Deo in monte assistere meruerunt (Exod. XIX).

14. Item hortatur idem apostolus mulieres subditas esse viris suis (Coloss. III); nam multae erga simpliciores viros, divitiis et nobilitate perflatae, Dei sententiae non recordantur, per quam subjectae sunt illis. Ait quippe Dominus ad mulierem: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). Obediendum est itaque sacrae Scripturae praeceptis, et serviendum viro quadam servitute libera et dilectione plena. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum; et cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque uxor non subjicitur viro, hoc est, capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir, si non subjicitur Christo capiti suo. 458

15. Verbum autem Domini blasphematur, vel contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur; vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae ea quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta, praeesse viro desiderat, cum etiam gentiles feminae serviant viris suis communi lege naturae. Servatur ergo lex naturae, si mulier Deo simul et marito subjecta est. At contra si illa viro imperare desiderat, et ordo naturae corrumpitur, et domus illa misera et perversa vocabitur. CAPUT XXI. De catechumenis, de exorcismo et sale. 1. Jam nunc rationem sacramentorum, sive ordinem ad fidem venientium prosequamur. Quorum gradus primus est catechumenorum, secundus competentium, tertius baptizatorum. Catechumeni sunt, qui primum de gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum, et quia primum exhortationis praeceptum est in lege Dei: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI), inde est ut is cui per sacerdotem, quasi per Moysen, Deus primum loquitur, catechumenus, id est, audiens, nominetur, scilicet, ut, unum agnoscens Dominum, relinquat errores varios idolorum.

2. Puto autem et omnes a Joanne in poenitentiam baptizatos catechumenorum praetulisse figuram. Exorcizantur autem hi primum, deinde sales accipiunt, et unguntur. Exorcismus autem sermo increpationis est contra immundum spiritum in energumenis, sive catechumenis factus, per quem ab illis diaboli nequissima virtus et inveterata malitia, vel violenta incursio expulsa fugetur.

3. Hoc significat lunaticus ille, quem increpavit Jesus, et exiit ab illo daemonium (Matth. XVII). Potestas autem diaboli exorcizatur, et insufflatur in eis, ut ei renuntient, atque, eruti a potestate tenebrarum, 459 in regnum sui Domini per sacramentum baptismatis transferantur. Quod quia parvuli per se renuntiare non possunt, per corda et ora gestantium adimpletur. Sales autem in ministerium catechumenis dandos a patribus ideo est institutum, ut eorum gustu condimentum sapientiae percipiant, neque desipiant a sapore Christi; nec sint fatui, et retro respiciant, sicut uxor Lot (Gen. XIX), ne malum exemplum dantes ipsi remaneant, ut alios condiant.

4. Quemadmodum illa, quae, cum liberaretur a Sodomis, in via posita retro respexit, ibique remansit statua salis. Quo signo condirentur hi qui per fidem mundo et actibus desideriisque ejus renuntiant, ut affectionis pristinae non recordentur, neque ad saeculi illecebras revocentur, quia, secundum Salvatoris sententiam, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, regno coelorum aptus esse non potest (Luc. IX, 62). CAPUT XXII. De competentibus. 1. Post catechumenos secundus competentium gradus est. Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant. Ideoque appellantur competentes, id est, gratiam Christi petentes; nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. Sunt enim quasi hospites, et vicini fidelium, deforis audiunt mysteria, et gratiam, sed adhuc non appellantur fideles. 2. Competentes autem jam petunt, jam accipiunt, jam catechizantur, id est, imbuuntur instructione sacramentorum. Istis enim salutare symbolum traditur, quasi commonitorium fidei et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant quales jam ad gratiam Christi exhibere se debeant. 460

CAPUT XXIII. De symbolo. 1. Symbolum autem, quod iidem competentes accipiunt, tali ratione institutum majores nostri dixerunt; tradunt enim his verbis. Quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum sancti Spiritus discipuli ejus inflammati linguis omnium gentium loquerentur, quo praesagio consecutum est ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbara, inaccessa vel invia videretur, praeceptum est eis a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire (Matth. XXVIII).

2. Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in commune constituunt, ne, localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum praedicarent his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium, conferendo in unum quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt.

3. Symbolum autem hoc multis et justissimis ex causis appellare voluerunt. Symbolum enim Graece et indicium dici potest, et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. Id enim fecerunt apostoli in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indicium autem, vel signum, idcirco dicitur, quia illo in tempore, sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur (Act. XV), multi se simulabant esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. Idcirco igitur istud indicium posuere, per quod agnosceretur is qui Christum vere secundum apostolicas regulas praedicaret. 4. Denique et in bellis civilibus hoc observari ferunt, quoniam et armorum per habitus, et sonus vocis idem et mos unus est, atque eadem instituta bellandi; sed ut nequa doli subreptio fiat, 461 symbola discreta unusquisque dux suis militibus tradit, quae Latine vel signa, vel indicia, nuncupantur, ut si forte occurrerit quis de quo dubitetur, interrogatus Symbolum prodat si sit hostis, an socius. Idcirco autem hoc patres nostri non scribi membranis, sed retineri cordibus tradiderunt, ut certum esset neminem hoc ex lectione quae pervenire interdum etiam ad infideles solet, sed ex apostolorum traditione didicisse.

5. Discessuri itaque (ut dictum est) ad praedicandum istud unanimitatis et fidei suae apostoli indicium posuere. Est autem Symbolum per quod agnoscitur Deus, quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent, in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. De totis enim Scripturis haec breviatim collecta sunt ab apostolis, ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt per occupationes saeculi Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram (Isai. X; Rom. IX).

CAPUT XXIV. De regula fidei. 1. Haec est autem post Symbolum apostolorum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt. Ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, ejusdemque potestatis et sempiternitatis unum Deum invisibilem; ita ut in singulis, personarum proprietate servata, nec substantialiter Trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi. Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum vero nec genitum, 462 nec ingenitum, sed de Patre et Filio procedentem. Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci. Ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine sine peccato hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus.

2. Et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverit, quia nec geminavit utriusque substantiae integritate personam, nec confundit geminam unitate personae substantiam. Altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unus intemerato jure servavit. Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendetur auctoritas; illa quippe per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta. Et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate dissentiunt.

3. Sed quod in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum. Quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, neque ullam omnino esse visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, 463 aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona. Et quod animae incerta sit origo. Et quod angelorum natura, vel animae non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata.

4. De pietate morum, sine qua fides divini cultus otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus perficitur, ut unusquisque Deum propter Deum, et proximum in Deo diligens, usque ad dilectionem quoque inimicorum pertendendo proficiat, ut proficiendo perveniat. Alterum quoque alterius pollui non posse peccato, ubi voluntatis par non tenetur consensio. Legitimas nuptias non credi damnandas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas, eisque jure fidelium virginum vel continentium praeferenda doceatur integritas.

5. Neque unum Trinitatis baptisma (quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque conferri, sed a Deo singulari potestate donari. De quo 464 dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I). Et ne ponitentiae remediis non egere nos putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI). 6. Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subjungi, atque in disruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari. Nec humanae voluntatis arbitrio bono quidquam deputandum existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, ejusque dispensatione singulis quibusque vel tribui, vel negari. Quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus est, aut probandus. Certa vero aeternaque bona solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias spiritus, in futuro perfectionem, hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videre per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem (I Cor. XIII).

7. Quod donec perficiatur in nobis, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, temporalibus fruendo in Deo, non oberimus et proximis. Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine, eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore, in quo sumus, vel vivimus; non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. Ipsum quoque Satanam cum angelis suis, 465 atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque secundum quorumdam sacrilegam dispositionem ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum (Matth. XXV). Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur.

CAPUT XXV. De baptismo. 1. Baptismi sacramentum si prima repetens ab origine pandam, baptizavit Moyses in nube, et in mari, in typo et in figura, ita enim Paulus pronuntiat (I Cor. X). Habuit ergo mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Illic enim, sicut Patrum exempla docent, Aegyptius demergitur, Dei populus resurgit renovatus sancto Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio. Baptizavit et Joannes (Matth. III), sed non ex toto Judaice; non enim solum in aqua, nec tamen in Spiritu, sed hoc solum addidit, quod in poenitentiam baptizavit, sicut ait Paulus in Actibus apostolorum, Joannes baptismo poenitentiae baptizavit populum (Act. XIX, 4). Cui tamen ideo datum est in aqua baptizare, ut Christus, qui in aqua et spiritu baptizaturus erat, Joannis baptismate manifestaretur in Israel, quando Spiritus sancti descensione et Patris voce Filius Dei palam cunctis ostensus est.

2. Coepit ergo perfectum baptisma a Jesu; ipse enim baptizavit primum in Spiritu sancto, sicut et Joannes dicit: Ego quidem baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, ipse baptizabit vos in Spiritu sancto et igni (Joan. I). Haec est perfectio baptismi: Deus est enim, qui baptizat, ut possint et qui baptizantur, fieri filii Dei. Tria sunt autem genera baptismi. Primum, quo sordes peccatorum per regenerationis lavacrum abluuntur. Secundum, quo quis sanguine suo per martyrium baptizatur, 466 quo baptismo etiam Christus baptizatus est, ut et in hoc, sicut et in caeteris, formam credentibus daret, sicut dicebat ad discipulos suos, filios Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et baptismo quo ego baptizor baptizari (Marc. X)? Itaque aqua et sanguis gemini est figura baptismatis: unum quo regeneramur ex lavacro, aliud quo consecramur ex sanguine.

3. Est tertium baptisma lacrymarum, quod laboriosius transigitur, sicut ille qui per singulas noctes stratum suum lacrymis rigat (Psal. VI), qui imitatur conversionem Manasse (II Paral. XXXIII), et humilitatem Ninivitarum, per quam misericordiam consecuti sunt (Jon. III). Qui imitatur publicani illius orationem in templo stantis a longe, et percutientis pectus suum, quique nec ausus fuit oculos ad coelum elevare (Luc. XVIII). Baptismus enim aqua est, quae tempore passionis de latere Christi profluxit. Nullumque aliud elementum est, quod in hoc mundo purget universa, vivificet cuncta, ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsam renascimur, ut purificati vivificemur.

4. Fons autem origo omnium gratiarum est, cujus septem gradus sunt: tres in descensu propter tria quibus renuntiamus; tres alii in ascensu propter tria quae confitemur; septimus vero id est, qui et quartus similis filii hominis, exstinguens fornacem ignis (Dan. III), stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. I). In Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto salutaria baptismi dona consistunt. Unde nequaquam baptismi sanctificatur officio, nisi qui sub Trinitatis tingitur sacramento, sicut et Dominus ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.). Proinde si, omissa qualibet Trinitatis persona, baptisma detur, manifeste in regenerationis solemnitate nihil agitur, nisi tota Trinitas invocetur.

5. Nam et Dominus, dum a Joanne baptizaretur, eumdem baptismum sub Trinitatis sacramento legitur peregisse. Dicente enim Deo: Hic est Filius meus (Matth. III), Pater in voce, Filius in corpore, 467 Spiritus autem sanctus fuisse probatur in specie columbae (Luc. III). Duae sunt autem pactiones credentium. Prima enim pactio est in qua renuntiatur diabolo, et pompis, et universae conversationi illius. Secunda pactio est qua se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum profitetur.

6. Semel autem nos oportet in Christo lavari, quia Christus semel pro nobis mortuus est. Si enim unus Deus, et fides una est, necessario et unum baptisma sit (Ephes. IV), quia et Christi mors una pro nobis est, in cujus imaginem mergimur per mysterium sacri fontis, ut consepeliamur Christo morientes huic mundo (Rom. IX), et ab iisdem aquis in forma resurrectionis ejus emergimur, non reversuri ad corruptionem, sicut neque est reversus ad mortem. Quod etsi postea quisque praeventus fuerit in aliquo peccato, non jam lavacri beneficio, sed poenitentiae expiatur, quae in similitudine fontis peccata mortificat. 7. Perfectis autem aetate baptismum vel ad purgationem originalis noxae, vel ad abolitionem actualis peccati proficere credimus; parvulis autem, ut ab originali peccato abluantur, quod ab Adam per primam nativitatem traxerunt. Qui si priusquam regenerentur transierint, procul dubio a regno Christi alieni sunt, ipso Salvatore testante: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. III); quique iidem parvuli, alio profitente, baptizantur, quia adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam aegri, muti, vel surdi, quorum vice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum baptizantur.

8. Quamvis autem per regenerationem pereat originale peccatum, poena tamen mortis, quae per praevaricationem mandati introivit, manet et in eos quos a reatu originis purgat baptisma Salvatoris. Et hoc proinde, ut homo noverit, pro futurae beatitudinis spe regenerationem consequi, non ut a poena temporalis mortis possit absolvi. Illud vero, quod nec privatis nec clericis baptizare liceat, nisi tantum sacerdotibus, in Evangelio legimus sanctis apostolis tantum permissum, Jesu post resurrectionem dicente: 468 Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Joan. XX). Et hoc cum dixisset, inspiravit, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et in alio loco: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.).

9. Unde constat baptisma solis sacerdotibus esse tractandum, ejusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo, vel presbytero, nisi his procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas: quod etiam et laicis fidelibus plerumque permittitur, ne quisquam sine remedio salutari de saeculo evocetur. Haeretici autem, si tamen in Patris, et Filii, et Spiritus sancti attestatione docentur baptisma suscepisse, non iterum baptizandi, sed solo chrismate et manus impositione purgandi sunt. Baptismus enim non est hominis, sed Christi; ideoque nihil interest haereticus, an fidelis baptizet.

10. Quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Habet quidem haereticus baptismum Christi, sed quia extra unitatem fidei est, nihil ei prodest. At ubi ingressus fuerit, statim baptisma, quod habuerat foris ad perniciem, incipit illi jam prodesse ad salutem. Quod enim accipit, approbo: sed quia foris accepit, improbo. Dum autem venerit, non mutatur, sed agnoscitur; character est enim regis mei: non ero sacrilegus, si corrigo desertorem, et non muto characterem.

CAPUT XXVI. De chrismate. 1. Chrismatis unguentum Moyses primum in Exodo, jubente Domino, et composuit, et confecit, quo primi Aaron et filii ejus in testimonium sacerdotii et sanctitatis peruncti sunt (Exod. XXX). Deinde quoque et reges eodem chrismate sacrabantur, unde et christi 469 nuncupabantur, sicut scriptum est: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15), eratque eo tempore tantum in regibus et sacerdotibus mystica unctio, qua Christus figurabatur; unde et ipsum nomen a chrismate dicitur.

2. Sed postquam Dominus noster verus rex et sacerdos aeternus a Deo Patre coelesti ac mystico unguento est delibutus, jam non solum pontifices et reges, sed omnis Ecclesia unctione chrismatis consecratur, pro eo quod membrum est aeterni regis et sacerdotis. Ergo quia genus sacerdotale et regale sumus, ideo post lavacrum ungimus, ut Christi nomine censeamur (I Petr. II, 9). CAPUT XXVII. De manuum impositione, vel confirmatione. 1. Sed quoniam post baptismum per episcopos datur Spiritus sanctus cum manuum impositione, hoc in Actibus apostolorum apostolos fecisse meminimus. Sic enim dicitur: « Factum est, dum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus 470 veniret Ephesum, ibique cum invenisset quosdam discipulos, dixit ad illos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Dixitque eis: In quo ergo baptizati estis? At illi dixerunt: In Joannis baptismate. Ait autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae plebem, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum Christum. Quod cum audissent, baptizati sunt 471 in nomine Domini Jesu, et cum imposuisset illis manum Paulus, venit Spiritus sanctus super illos, loquebanturque linguis, et prophetabant (Act. XIX, 1).

2. Item in alio loco: « Cum audissent autem, qui erant Jerosolymis apostoli, quod accepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum, et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim in ullum eorum descenderat, sed tantum baptizati erant in nomine Domini Jesu Christi. Tunc imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum. »

3. Spiritum autem sanctum accipere possumus, dare non possumus, sed, ut detur, Dominum invocamus. Hoc autem a quo potissimum fiat, quemadmodum papa sanctus Innocentius scripserit, subjiciam; dicit enim, non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent.

4. Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel consignent, vel ut Paracletum Spiritum tradant, quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et superior illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit et Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum (Act. VIII). Nam presbyteris, seu extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum. 5. Haec sunt pauca ex multis quae probabilium virorum novimus percepisse doctrinis, quorumque eloquia proinde quibusdam in locis a nobis interjecta esse noscuntur, ut sermo noster paternis sententiis firmaretur. Ora pro me.