[go: up one dir, main page]

Jump to content

De opificio Dei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De opificio Dei
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

Liber de opificio Dei


CAPUT PRIMUM. Prooemium et adhortatio ad Demetrianum.

(PL 7 0010A) Quam minime sim quietus et in summis necessitatibus, ex hoc libello poteris existimare; quem ad te rudibus pene verbis, prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut quotidianum studium meum et nosses, et non deessem tibi, praeceptor etiamnunc, sed honestioris rei meliorisque doctrinae. Nam si te in litteris, nihil aliud quam linguam instruentibus, auditorem satis strenuum praebuisti: quanto magis in his veris, et ad vitam pertinentibus, docilior esse debebis? (0011A) Apud quem nunc profiteor, nulla me necessitate vel rei, vel temporis impediri, quominus aliquid excudam, quo philosophi nostrae sectae, quam tuemur, instructiores doctioresque in posterum fiant; quamvis nunc male audiant, castigenturque vulgo, quod aliter quam sapientibus convenit vivant, et vitia sub obtentu nominis celent, quibus illos aut mederi oportuit, aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen vita ipsa cum praeceptis congruente praestarent. Ego tamen, ut nos ipsos simul et caeteros instruam, nullum laborem recuso. Neque enim possum oblivisci mei, tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse; sicut ne tu quidem tui, ut spero, et opto. Nam licet te publicae rei necessitas a veris et iustis operibus avertat: tamen fieri non potest, quin subinde in coelum aspiciat. Mens sibi conscia recti. Ego quidem laetor omnia tibi, quae pro bonis habentur, prospere fluere; sed ita, si nihil de statu mentis immutent. (0011B) Vereor enim ne paulatim consuetudo, et iucunditas earum rerum (sicut fieri solet) in animum tuum repat. Ideoque te moneo, Et repetens iterumque monebo ne oblectamenta ista terrae, pro magnis aut veris bonis habere te credas; quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, verum etiam insidiosa, quia dulcia. Nam ille colluctator et adversarius noster scis quam sit astutus, et idem ipse violentus, sicuti nunc videmus. (0012A) Is haec omnia, quae illicere possunt, pro laqueis habet, et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis provisione vitari. Summa ergo prudentia est, pedetentim procedere; quoniam utrobique saluti insidet, et offensacula pedibus latenter opponit. Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc agis, suadeo ut pro tua virtute aut contemnas, si potes, aut non magnopere mireris. Memento et veri parentis tui, et in qua civitate nomen dederis, et cuius ordinis fueris. Intelligis profecto quid loquar. Nec enim te superbiae arguo, cuius in te ne suspicio quidem ulla est: sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus, cuius omnis ratio ideo comparata est, ut animo tanquam domino serviat, et regatur nutu eius. (0012B) Vas est quidem corpus quodammodo fictile, quo animus, id est homo ipse verus continetur, et quidem non a Prometheo fictum (ut poetae loquuntur), sed a summo illo rerum conditore atque artifice Deo; cuius divinam providentiam perfectissimamque virtutem, nec sensu comprehendere, nec verbo enarrare possibile est.

Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intelligentiae meae pervidet, explicare. (0013A) Quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod M. Tullius, vir ingenii singularis, in quarto de Republica libro, cum id facere tentasset, nihil prorsus effecit; nam materiam late patentem angustis finibus terminavit, leviter summa quaeque decerpens. Ac ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit executus, ipse testatus est, nec voluntatem sibi defuisse, nec curam. In libro enim de Legibus primo, cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: Hunc locum satis (ut mihi videtur) in iis libris, quos legistis, expressit Scipio. Postea tamen in libro de Natura deorum secundo, hoc idem latius exequi conatus est. Sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc munus et sumam mihi audacter explicandum, quod homo disertissimus pene omisit intactum. (0013B) Forsitan reprehendas, quod in rebus obscuris coner aliquid disputare; cum videas tanta temeritate homines extitisse, qui vulgo philosophi nominantur, ut ea, quae abstrusa prorsus atque abdita Deus esse voluit, scrutarentur, ac naturam rerum coelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae, neque oculis contrectari, neque tangi manu, neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea, quae afferunt, probata et cognita videri velint. Quid est tandem, cur nobis invidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari velimus? (0014A) Quae plane obscura non est; quia ex ipsis membrorum officiis, et usibus partium singularum, quanta vi providentiae quidque factum sit, intelligere nobis licet.


(PL 7 0014A) CAPUT II. De generatione belluarum et hominis.

Dedit enim homini artifex ille noster ac parens Deus sensum atque rationem; ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intelligentia, ipse sensus ac ratio est. Caeteris animantibus quoniam rationalem istam vim non attribuit, quemadmodum tamen vita eorum tutior esset, ante providit. Omnes enim suis ex se pilis texit, quo facilius possent vim pruinarum ac frigorum sustinere. (0014B) Singulis autem generibus, ad propulsandos impetus externos, sua propria munimenta constituit; ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus, aut quae sunt imbecilliora, subtrahant se periculis pernicitate fugiendi, aut quae simul, et viribus, et celeritate indigent, astu se protegant, aut latibulis sepiant. Itaque alia eorum, vel plumis levibus in sublime suspensa sunt, vel suffulta ungulis, vel instructa cornibus; quibusdam in ore arma sunt dentes, aut in pedibus adunci ungues; nullique munimentum ad tutelam sui deest. (0015A)

Si qua vero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt relegata regione, ubi maiora esse non possunt; aut acceperunt uberem generandi foecunditatem, ut et bestiis, quae sanguine aluntur, victus suppeteret ex illis, et illatam tamen cladem, ad conservationem generis, multitudo ipsa superaret. Hominem autem, ratione concessa, et virtute sentiendi atque eloquendi data, eorum, quae caeteris animantibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat, quae illi naturae conditio denegasset, statuit nudum, et inermem, quia et ingenio poterat armari, et ratione vestiri. Ea vero ipsa, quae mutis data, et homini denegata sunt, quam mirabiliter homini ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. (0015B) Nam si in homine ferinos dentes, aut cornua, aut ungues, aut ungulas, aut caudam, aut varii coloris pilos addidisset; quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut muta, si nuda et inermia fingerentur? Quibus si detrahas, vel naturalem sui corporis vestem, vel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse, nec tuta; ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata videantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore. (0016A)

Hominem vero, quem aeternum animal atque immortale fingebat, non forinsecus, ut caetera, sed interius armavit; nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit: quoniam supervacuum fuit, cum illi, quod erat maximum, tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis; cum praesertim pulchritudinem humani corporis impedirent. Unde ego philosophorum, qui Epicurum sequuntur, amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant, nulla providentia instructum esse ac regi mundum; sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus assignant, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur, et nata sint. Praetereo quae ad ipsum mundum pertinentia vitio dant, in quo ridicule insaniunt; id sumo, quod ad rem, de qua nunc agimus, pertinet.


(PL 7 0016A) CAPUT III. De conditione pecudum et hominis.

(0016B) Queruntur, hominem nimis imbecillum et fragilem nasci, quam caetera animalia nascuntur; quae ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi, et gestire discursibus, statimque aeri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint: hominem contra, nudum, et inermem tanquam ex naufragio in huius vitae miserias proiici et expelli; qui neque movere se loco, ubi effusus est, possit, nec alimentum lactis appetere, nec iniuriam temporis ferre; itaque naturam, non matrem esse humani generis, sed novercam, quae cum mutis tam liberaliter se gesserit, hominem vero sic effuderit, ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens, nihil aliud possit, quam fragilitatis suae conditionem ploratu ac fletibus suis ominari: scilicet, Cui tantum in vita restet transire malorum. Quae cum dicunt, vehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate suae conditioni ingratus est: ego vero illos nunquam tam desipere contendo, quam cum haec loquuntur. Considerans enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam, potuisse, quia Deus potest omnia; sed necesse est, ut providentissima illa maiestas id effecerit, quod erat melius et rectius.

Libet igitur interrogare istos divinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant? (0017B) Num idcirco minus educentur homines? num minus ad summum robur aetatis provehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem? quoniam quae desunt, ratio dependit. At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat: pecudum scilicet conditio melior, quod hae omnes, cum foetum ediderint, non nisi pastus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis foetibus ministretur, et id cogente natura, sine matrum sollicitudine appetant. (0018A) Quid aves, quarum ratio diversa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut interdum aliquid humanae intelligentiae habere videantur: nidos enim, aut luto aedificant, aut virgultis et frondibus construunt; et ciborum expertes incubant ovis; et quoniam foetus de suis corporibus alere datum non est, cibos convehunt, et totos dies in huiusmodi discursatione consumunt, noctibus vero defendunt, fovent, protegunt. Quid amplius facere homines possunt? nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac vinculo charitatis adiunctos habent. (0018B) Quid, quod avium foetus multo fragilior est, quam hominis: quia non materno corpore ipsum animal edunt; sed quod materni corporis fotu et calore tepefactum, animal efficiat, quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id vero implume ac tenerum, non modo volandi, sed ambulandi quoque usu caret. Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum volucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae. Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora praetereunt.

Quaero igitur ab iis, qui conditionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura? (0019A) Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint vel fragiliorem multo, quam nunc est, dummodo humanam, quam illam irrationabilem firmitatem. Sed videlicet prudentes viri, neque hominis rationem volunt cum fragilitate, neque mutorum firmitatem sine ratione. Quod nihil est tam repugnans, tamque contrarium, quod unumquodque animal, aut ratio instruat necesse est, aut conditio naturae. Si naturalibus munimentis instruatur, supervacua ratio est. Quid enim excogitabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea, quae possunt esse rationis, ultro natura concedat? Si autem ratione sit praeditum, quid opus erit sepimentis corporis? (0019B) cum semel concessa ratio naturae munus possit implere: quae quidem tantum valet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a Deo dari. Denique cum et corporis non magni homo, et exiguarum virium, et valetudinis sit infirmae, tamen quoniam id, quod est maius accepit, et instructior est caeteris animalibus, et ornatior. Nam cum fragilis imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est, et ea omnia, quae firmiora nascuntur, etiamsi vim coeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt. Ita fit, ut plus homini conferat ratio, quam natura mutis, quoniam in illis, neque magnitudo virium, neque firmitas corporis efficere potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nostrae subiecta sint potestati. (0019C)

Potestne igitur aliquis, cum videat etiam boves lucas, aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac viribus servire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas vires, quod parvum corpus acceperit? (0020A) nec beneficia in se divina pro merito aestimat, quod est ingrati, aut (ut verius loquamur) insani. Plato, ut hos, credo, ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset. Quod et ipsum quale sit, non est huius materiae ponderare. Quanto melius, et sanius, qui sentit conditionem hominis esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse maluerunt. Quos si Deus in ea forte converterit animalia, quorum sortem praeferunt suae, iam profecto cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditionem pristinam flagitent; quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas, aut avium per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas: plus enim manus praestant, quam levitas ususque pennarum, plus lingua, quam totius corporis fortitudo. (0020B) Quae igitur amentia est, ea praeferre, quae, si data sint, accipere detrectes?


(PL 7 0020B) CAPUT IV. De imbecillitate hominis.

Iidem queruntur, hominem morbis et immaturae morti esse subiectum. Indignantur videlicet, non deos se esse natos. Minime, inquiunt: sed ex hoc ostendimus, hominem nulla providentia esse factum, quod aliter fieri debuit. Quid si ostendero, id ipsum magna ratione provisum esse, ut morbis vexari posset, et vita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? (0020C) Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognovisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissolvendum animal inveniret. (0021A) Nam si eius roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequela morborum est. Immatura vero mors quomodo abesset ab eo, cui esset constituta matura? Nempe nullum hominem mori volunt, nisi cum centesimum aetatis compleverit annum. Quomodo illis in tanta repugnantia rerum ratio poterit constare? Ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris, quod sit immortale, tribuendum est. Quo concesso, necesse est conditionem mortis excludi. Id autem ipsum cuiusmodi potest esse, quod hominem contra morbos et ictus extraneos solidum atque inexpugnabilem faciat? Cum enim constet ex ossibus, et nervis, et visceribus, et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem? (0021B) Ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus, quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? Fragilia sunt omnia, quae videri, ac tangi possunt. Superest, ut aliquid ex coelo petant, quoniam in terra nihil est, quod non sit infirmum.

Cum ergo homo sic formandus esset a Deo, ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat, ut terreno et fragili corpore fingeretur. Necesse est igitur, ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est. Stultissimi ergo, qui de morte immatura queruntur; quoniam naturae conditio locum illi facit. Ita consequens erit, ut morbis quoque subiectus sit; neque enim patitur natura, ut abesse possit infirmitas ab eo corpore, quod aliquando solvendum est. (0021C) Sed putemus fieri posse, quemadmodum volunt, ut homo non ea conditione nascatur, qua morbo mortive subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio, ad ultimam processerit senectutem. Non igitur vident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique caetero tempore mori nullo modo posse: sed, si prohiberi ab altero victu potest, mori poterit; res igitur exigit, ut homini, qui ante certum diem mori non potest, ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. Si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed Deus fiet. Ergo (ut superius dixi) qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non immortales et sempiterni sint nati. Nemo, nisi senex, mori debet. Nempe ideo mori debet, quia Deus non est. Atqui mortalitas non potest cum immortalitate coniungi. (0022B) Si enim mortalis est in senectute, immortalis esse in adolescentia non potest; nec est ab eo conditio mortis aliena, qui quandoque moriturus est; nec ulla immortalitas est, cui sit terminus constitutus. Ita fit, ut et immortalitas exclusa in perpetuum, et ad tempus recepta mortalitas, hominem constituat in ea conditione, ut sit in qualibet aetate mortalis.

Quadrat igitur necessitas undique, nec debuisse aliter fieri, nec fas fuisse. Sed isti rationem sequentium non vident, quia semel erraverunt in ipsa summa. Exclusa enim de rebus humanis divina providentia, necessario sequebatur, ut omnia sua sponte sint nata. Hinc invenerunt illas minutorum seminum plagas, et concursiones fortuitas, quia rerum originem non videbant. (0022C) In quas se angustias cum coniecissent, iam cogebat eos necessitas existimare, animas cum corporibus nasci, et item cum corporibus extingui. Assumpserant enim nihil fieri mente divina. Quod ipsum non aliter probare poterant, quam si ostenderent esse aliqua, in quibus videretur providentiae ratio claudicare. Reprehenderunt igitur ea, in quibus vel maxime divinitatem suam providentia mirabiliter expressit, ut illa, quae retuli de morbis et immatura morte, cum debuerint cogitare, his assumptis, quid necessario sequeretur (sequuntur autem illa, quae dixi) si morbum non reciperet, neque tectis, neque vestibus indigeret. Quid enim ventos, aut imbres, aut frigora metueret, quorum vis in eo est, ut morbos afferant? Idcirco enim accepit sapientiam, ut adversus nocentia fragilitatem suam muniat. (0023B) Sequatur necesse est, ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat; quia is ad quem mors non venit, firmus sit necesse est: infirmitas autem habet in se mortis conditionem; firmitas vero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere, nec mors, quae sequitur senectutem.

Praeterea, si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus, et humanitate omni careret. Nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu, et conscientia fragilitatis oriuntur. Denique imbecilliora, et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam viribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur: fortiora vero solitudines appetunt, quoniam robore viribusque confidunt. (0023C) Homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur, nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset? quaeve ratio? quae humanitas? aut quid esset tetrius homine? quid efferacius? quid immanius? Sed quoniam imbecillis est, nec per se potest sine homine vivere, societatem appetit, ut vita communis et ornatior fiat, et tutior. Vides igitur omnem hominis rationem in eo vel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod immatura morte multatur. Quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi, necesse est. Sed nimis diu de rebus apertis disputo, cum sit liquidum, nihil sine providentia, nec factum esse unquam, nec fieri potuisse. De cuius operibus universis, si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est. (0024B) Sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo divinae providentiae potestatem, quanta fuerit, ostendam his dumtaxat in rebus, quae sunt comprehensibiles et apertae; nam illa quae sunt animae, nec subiici oculis, nec comprehendi queunt. Nunc de ipso vase hominis loquimur, quod videmus.


(PL 7 0024B) CAPUT V. De figuris animalium et membris.

(0024C) In principio, cum Deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moveri ad ambulandum, et flectere se in quamlibet partem facile possent: sed ex ipsa corporis summa produxit caput; item produxit membra quaedam longius, quae vocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa producerent animal, quo mens tulisset, aut quo petendi cibi necessitas provocasset. (0025A) Ex ipso autem vasculo corporis quatuor fecit extantia: bina posterius, quae sunt in omnibus pedes; item bina capiti et collo proxima, quae varios animantibus usus praebent. In pecudibus enim ac feris sunt posterioribus pedes similes, in homine autem manus; quae non sunt ad ambulandum, sed ad faciendum temperandumque sunt natae. Est et tertium genus, in quo priora illa, neque pedes, neque manus sunt, sed alae, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Ita una fictio diversas species et usus habet. Atque ut ipsam corporis crassitudinem firmiter comprehenderet, maioribus et brevibus ossibus invicem colligatis, quasi carinam compegit, quam nos spinam dicimus, eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet. (0025B) Ex eius parte quasi media costas, id est transversa et plana ossa porrexit in diversum, quibus clementer curvatis, et in se velut in circulum pene conductis, interna viscera contegantur, ut ea, quae mollia et minus valida fieri opus erat, illius solidae cratis amplexu possent esse munita. In summa vero constructionis eius, quam similem navis carinae diximus, caput collocavit, in quo esset regimen totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nervi. (0025C)

Ea vero, quae diximus de corpore, vel ambulandi, vel faciendi, vel volandi causa esse producta, neque nimium longis, propter celerem mobilitatem, neque nimium brevibus, propter firmitatem, sed et paucis et magnis ossibus constare voluit. Aut enim bina sunt ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupede: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et gravitas retardaret, sed cavata et ad vigorem corporis conservandum medullis intrinsecus plena; eaque rursus non aequaliter porrecta finivit: sed summas eorum partes crassioribus nodis conglobavit, ut et substringi nervis facilius, et verti tutius possent, unde sunt vertibula nominata. Eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo texit, quod dicitur cartilago; scilicet, ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur. (0026B) Eosdem tamen non in unum modum informavit: alios enim fecit simplices, et in orbem rotundos, in iis dumtaxat articulis, in quibus moveri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis; quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est: alios autem latos, et aequales, et in unam partem rotundos, et in his utique locis, ubi tantummodo curvari membra oportebat, ut in genibus et in cubitis, et in manibus ipsis. Nam sicut manus ex eo loco, unde oriuntur, ubique versus moveri, speciosum simul et utile fuit: sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et supervacuus esset eius modi motus, et turpis. (0026C)

Iam enim manus amissa dignitate, quam nunc habet, mobilitate nimia proboscidi similis videretur, essetque homo plane anguimanus: quod genus in illa immanissima bellua mirabiliter effectum est. Deus enim, qui providentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili varietate voluit ostendere, quoniam caput eius animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum, et quia os ipsum profusis dentibus sic armaverat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent; produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum, quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem victus capiendi, vel dentium prominens magnitudo, vel cervicis brevitas impediret.


(PL 7 0026C) CAPUT VI. De Epicuri errore; et de membris eorumque usu.

(0027B) Non possum hoc loco teneri, quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam; illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius: qui, ut ostenderet animalia non artificio aliquo divinae mentis, sed, ut solet, fortuito esse nata; dixit, in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie et magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas, aut coeundi generandique ratio defecisset. Videlicet ut et atomis suis locum faceret per infinitum et inane volitantibus, divinam providentiam voluit excludere. Sed cum videret in omnibus quae spirant. (0028A) mirabilem Providentiae inesse rationem, quae (malum!) vanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa, in quibus nascendi ratio cessaret?

Quoniam igitur omnia quae videmus cum ratione nata sunt, id enim ipsum nasci, efficere nisi ratio non potest, manifestum est, nihil omnino rationis expers potuisse generari. Ante enim provisum est in singulis quibusque fingendis, quatenus et ministerio membrorum ad necessaria vitae uteretur, et quatenus adiugatis corporibus elata soboles, universas generatim conservaret animantes. (0028B) Nam si peritus architectus, cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat, quae summa perfecti aedificii futura sit, et ante emetitur, quem locum leve pondus expectet, ubi magni operis statura sit moles, quae columnarum intervalla, qui, aut ubi aquarum cadentium decursus et exitus, et receptacula, haec, inquam, prius providet, ut quaecumque sunt perfecto iam operi necessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur: cur Deum quisquam putet in machinandis animalibus non ante providisse, quae ad vivendum necessaria essent, quam ipsam vitam daret? Quae utique constare non posset, nisi prius effecta essent quibus constat.

Videbat igitur Epicurus in corporibus animalium divinae rationis solertiam: sed ut efficeret, quod ante imprudenter assumpserat, adiecit aliud deliramentum superiori congruens. (0029A) Dixit enim, neque oculos ad videndum esse natos, neque aures ad audiendum, neque pedes ad ambulandum, quoniam membra haec prius nata sunt quam esset usus videndi, et audiendi, et ambulandi: sed horum omnia officia ex natis extitisse. Vereor ne huiusmodi portenta et ridicula refutare non minus ineptum esse videatur. Sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. Quid ais, Epicure? Non sunt ad videndum oculi nati? Cur igitur vident? Postea, inquit, usus eorum apparuit. Videndi ergo causa nati sunt; siquidem nihil possunt aliud quam videre. Item membra caetera, cuius rei causa nata sunt, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam providenter effecta, ut usum possent habere. (0029B)

Quid enim, si dicas aves non ad volandum esse natas, neque feras ad saeviendum, neque pisces ad natandum, neque homines ad sapiendum; cum appareat ei naturae, officioque servire animantes, ad quod est quaeque generata? Sed videlicet qui summam ipsam veritatis amisit, semper erret necesse est. (0030A) Si enim non providentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur nunquam fortuito accidit, sic coire illa principia, ut efficerent animal eiusmodi, quod naribus potius audiret, odoraretur oculis, auribus cerneret? Si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi quotidie monstra generari, in quibus et membrorum ordo praeposterus, et usus longe diversus existeret. Cum vero universa genera, et universa quoque membra leges suas, et ordines, et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam divinae rationis dispositio perpetua servatur. Verum alias refellemus Epicurum; nunc de providentia (ut coepimus) disseramus.


(PL 7 0030A) CAPUT VII. De omnibus corporis partibus.

(0030B) Deus igitur solidamenta corporis, quae ossa dicuntur, nodata et adiuncta invicem nervis alligavit atque constrinxit, quibus mens, si excurrere, aut resistere velit, tanquam retinaculis uteretur; et quidem nullo labore, nulloque conatu: sed vel minimo nutu totius corporis molem temperaret ac flecteret. Haec autem visceribus operuit, ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur. (0031A) Item visceribus ipsis venas admiscuit, quasi rivos per corpus omne divisos, per quas discurrens humor, et sanguis, universa membra succis vitalibus irrigaret; et ea viscera, formata in eum modum, qui unicuique generi ac loco aptus fuit, superiecta pelle contexit, quam vel sola pulchritudine decoravit, vel setis adoperuit, vel squamis munivit, vel plumis insignibus adornavit. Illud vero commentum Dei mirabile, quod una dispositio, et unus habitus, innumerabiles imaginis praeferat varietates. Nam in omnibus fere, quae spirant, eadem series et ordo membrorum est. Primum enim caput, et huic annexa cervix. Item collo pectus adiunctum, et ex eo prominentes armi, adhaerens pectori venter. Item ventri subnexa genitalia. Ultimo loco femina pedesque. (0031B)

Nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus servant, sed etiam partes membrorum. Nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque, et in eo dentes, et lingua. Quae omnia cum sint eadem in omnibus animantibus, tamen infinita et multiplex diversitas figuratorum est; quod ea quae dixi, aut productiora, aut contractiora lineamentis varie differentibus comprehensa sunt. (0032A) Quid, illud nonne divinum, quod in tanta viventium multitudine, unumquodque animal in sui genere et specie pulcherrimum est? ut si quid vicissim de altero in alterum transferatur, nihil impeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum videri necesse sit: ut si elephanto cervicem prolixam tribuas, aut camelo brevem; vel si serpentibus pedes, aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter corporis longitudo nihil aliud exhibeat, nisi ut maculis terga distincti, et squammarum laevitate suffulti, in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur. (0032B) In quadrupedibus autem, idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit, et acuminavit in caudam, ut obscoenae corporis partes, vel propter foeditatem tegerentur, vel propter teneritudinem munirentur, ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, imperfectum fit animal, ac debile. Ubi autem ratio, et manus est, tam non est id necessarium, quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede, neque homine tecto excogitari quidquam turpius possit. (0033A)

Sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem valeat, non tamen etiam capiti congruebat; quanta enim in eo futura deformitas esset, ex calvitio apparet. Texit ergo illud pilo; et quia in summo futurum erat; quasi summum aedificii culmen ornavit: qui ornatus non est in orbem coactus, aut in figuram pilei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus, alicubi retractus pro cuiuslibet loci decentia. Frons ergo vallata per circuitum, et a temporibus effusi ante aures capilli, et earum summae partes in coronae modum cinctae, et occipitium omne contectum, speciem miri decoris ostentant. Iam barbae ratio incredibile est quantum conferat, vel ad dignoscendam corporum maturitatem, vel ad differentiam sexus, vel ad decorem virilitatis ac roboris; ut videatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quidquam aliter esset effectum.


(PL 7 0033A) CAPUT VIII. De hominis partibus, oculis et auribus.

(0034A) Nunc rationem totius hominis ostendam, singulorumque membrorum, quae in corpore aperta, aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo. Cum igitur statuisset Deus ex omnibus animalibus solum hominem facere coelestem, caetera universa terrena, hunc ad coeli contemplationem rigidum erexit, bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret, unde illi origo est; illa vero depressit ad terram, ut quia nulla his immortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta ventri pabuloque servirent. Hominis itaque solius recta ratio, et sublimis status, et vultus Deo patri communis ac proximus, originem suam, fictoremque testatur. Eius prope divina mens, quia non tantum animantium, quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite collocata, tanquam in arce sublimis speculatur omnia, et contuetur. (0034B) Hanc eius aulam, non obductam porrectamque formavit, ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem; quod omnis rotunditas perfectae rationis est, ac figurae. (0035A) Eo igitur mens et ignis ille divinus tanquam coelo tegitur: cuius cum summum fastigium naturali veste texisset, priorem partem, quae dicitur facies, necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornavit. (0035B)

Ac primum, quod oculorum orbes concavis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimavit; et eos, neque minus, neque amplius, quam duos esse voluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus, quam duorum: sicut et aures duas, quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod tum pars utraque similitudine ornata est, tum ut venientes altrinsecus voces facilius colligantur; nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsepta, quod et minus decorum et utile minus fuisset, quoniam simplicium cavernarum angustias praetervolare vox posset, nisi exceptam per cavos sinus, et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent: illis similia vasculis, quibus impositis solent angusti oris vasa compleri. (0036B)

Eas igitur aures (quibus est inditum nomen a vocibus hauriendis, unde Virgilius: . . . . . . Vocemque his auribus hausi; aut quia vocem ipsam Graeci αὐδὴν vocant, ab auditu, per immutationem litterae, aures velut audes sunt nominatae) noluit Deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent immobiles ac rigentes: sed quod esset horum medium excogitavit, ut eas cartilago mollior alligaret, et haberent aptam simul et flexibilem firmitatem. (0037A) In his audiendi tantum officium constitutum est, sicut in oculis videndi; quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes, ab ea parte qua videndum fuit, membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent. Per eas igitur membranas sensus ille, qui dicitur mens, ea quae sunt foris transpicit. (0037B) Ne forte existimes, aut imaginum incursione nos cernere (ut philosophi dixerunt) quoniam videndi officium in eo debet esse quod videt, non in eo quod videtur: aut intentione aeris, cum acie aut effusione radiorum, quoniam, si ita esset, radium quem oculis advertimus, videremus, donec intentus aer cum acie, aut effusi radii ad id quod videndum esset pervenirent. (0038A)

Cum autem videamus eodem momento temporis, plerumque vero aliud agentes, nihilominus tamen universa quae contra sunt posita intueamur, verius et manifestius est mentem esse, quae per oculos ea quae sunt opposita, transpiciat, quasi per fenestras lucente vitro, aut speculari lapide obductas. Et idcirco mens, et voluntas ex oculis saepe dignoscitur. Quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. Si enim mens (inquit) per oculos videt, erutis et effossis oculis magis videret; quoniam evulsae cum postibus fores plus inferunt luminis, quam si fuerint obductae. (0038B) Nimirum ipsi, vel potius Epicuro, qui eum docuit, effossi oculi erant, ne viderent, effossos orbes, et ruptas oculorum fibras, et fluentem per venas sanguinem, et crescentes ex vulneribus carnes, et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte auribus oculos similes nasci volebat; ut non tam oculis, quam foraminibus cerneremus: quo nihil ad speciem foedius, ad usum inutilius fieri potest. (0039A) Quantulum enim videre possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cavernarum rimulas attenderet; ut si quis velit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat, quam cicutae ipsius capacitas comprehendat. Itaque ad videndum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut visus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri. Ergo ineffabilis divinae providentiae virtus fecit duos simillimos orbes, eosque ita devinxit, ut non in totum converti, sed moveri tamen ac flecti cum modo possent. (0039B) Orbes autem ipsos humoris puri ac liquidi plenos esse voluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris ac subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur, Per eos igitur orbes seipsam mens intendit ut videat, miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum visus.


(PL 7 0039B) CAPUT IX. De sensibus eorumque vi.

Libet hoc loco illorum reprehendere vanitatem, qui dum volunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur: quasi vero eius erroris obscura sit causa. Ideo enim fit, quia duo sunt oculi. Sed quomodo id fiat, accipe. Visus oculorum intentione animi constat. (0040A) Itaque quoniam mens (ut supra dictum est) oculis tanquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis, ac sobriis. Nam si aliquid nimis propius admoveas, duplex videbitur; certum est enim intervallum, ac spatium, quo acies oculorum coït. Item si retrorsum avoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli videre incipiunt separatim.

Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex videbatur. Quid ergo mirum, si mens veneno, ac potentia vini dissoluta, dirigere se non potest ad videndum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, nervis stupescentibus debiles? aut si vis furoris in cerebrum saeviens concordiam disiungit oculorum? (0040B) Quod adeo verum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere, ut aliquid duplex videant. Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus; qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum novit errorem.

(PL 7 0040B) CAPUT X. De exterioribus hominis membris, eorumque usu.

Sed nos ad Dei opera revertamur. Ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit; unde oculos dictos esse, Varroni placet. (0041A) Nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest, et palpitatio vocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus vallatae, septum oculis decentissimum praebent. Quarum motus assiduus incomprehensibili celeritate concurrens, et videndi tenorem non impedit, et reficit obtutum. Acies enim, id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi humore assiduo tersa pure niteat, obsolescit. Quid ipsa superciliorum fastigia pilis brevibus adornata? nonne, quasi aggeribus, et munimentum oculis, ne quid superne incidat, et speciem simul praestant? Ex quorum confinio nasus exoriens, et veluti aequali porrectus iugo, utramque aciem simul et discernit et munit. Inferius quoque genarum non indecens tumor, in similitudinem collium leniter exurgens, ab omni parte oculos efficit tutiores; provisumque est ab artifice summo, ut si quis forte vehementior ictus extiterit, eminentibus repellatur. (0041B) Nasi vero pars superior usque ad medium solida formata est, inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis. (0042A) In hoc autem, quamvis simplici membro, tria sunt officia constituta; unum ducendi spiritus; alterum capiendi odoris; tertium ut per eius cavernas purgamenta cerebri defluant: quas ipsas Deus quam mirabili, quam divina ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret. Quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret. At id velut pariete per medium ducto intersepsit atque divisit, fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum. Ex quo intelligimus quantum dualis numerus, una et simplici compage solidatus, ad rerum valeat perfectionem.

Nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes vel dextrae, vel sinistrae. (0042B) Itaque ut pedes duo, et item manus, non tantum ad utilitatem aliquam usumque, vel gradiendi, vel faciendi valent, sed et habitum, decoremque admirabilem conferunt: sic in capite, quod totius divini operis quasi culmen est, et auditus, in duas aures, et visus in duas acies, et odoratio in duas nares a summo artifice divisa est: quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est, quamvis sit unum, tamen in duas partes membrana interveniente discretum est. (0043A) Sed et cor, quod sapientiae domicilium videtur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes vivi sanguinis continentur, septo intercedente divisi; ut sicut in ipso mundo summa rerum vel de simplici duplex, vel de duplici simplex, et gubernat, et continet totum: ita in corpore de duobus universa compacta, indissociabilem praetenderent unitatem. Oris quoque species, et rictus ex transverso patefactus, quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi victus, et loquendi. (0043B)

Lingua intus inclusa, quae vocem motibus suis in verba discernit, et est interpres animi; nec tamen sola potest per se loquendi munus implere, nisi acumen suum palato illiserit, nisi iuta vel offensione dentium, vel compressione labiorum: dentes tamen plus conferunt ad loquendum; nam et infantes non ante incipiunt fari, quam dentes habuerint, et senes amissis dentibus ita balbutiunt, ut ad infantiam re voluti denuo esse videantur. Sed haec ad hominem solum pertinent, aut ad aves, in quibus acuminata et vibrata certis motibus lingua, innumerabiles cantuum flexiones, et sonorum varios modos exprimit. (0044A) Habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, sed tamen solo in mutis utitur, quod contritos et commolitos dentibus cibos colligit, et conglobatos vi sua deprimit, et transmittit ad ventrem. Itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen impositum. Bestias etiam potu adiuvat; protenta enim cavataque hauriunt aquam, eamque comprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora effluat, ad palatum celeri mobilitate complodunt. Haec itaque palati concavo tanquam testudine tegitur; eamque dentium septis Deus quasi muro circumvallavit.

Dentes autem ipsos mirabili modo per ordinem fixos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingivis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labiorum tegminibus honestavit, quorum durities, sicut in molari lapide, maior est et asperior, quam in caeteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent. (0044B) Labra ipsa, quae quasi antea cohaerebant, quam decenter intercidit; quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam levi, quasi valle signavit, inferius honestatis gratia foras molliter explicavit. (0045A) Nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur, quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur; lingua est enim, qua sapores sentiuntur: nec tamen tota; nam partes eius, quae sunt ab utroque latere teneriores, saporem subtilissimis sensibus trahunt. Et cum neque ex cibo quidquam, neque ex potione minuatur; tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor, eadem ratione, qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit.

Caetera quam decora sint, vix exprimi potest. Deductum clementer a genis mentum, et ita inferius conclusum, ut acumen eius extremum signare videatur leviter impressa divisio; rigidum ac teres collum; scapulae velut mollibus iugis a cervice demissae; valida et substricta nervis ad fortitudinem brachia; insignibus toris extantium lacertorum vigens robur; utilis ac decens flexura cubitorum. Quid dicam de manibus, rationis ac sapientiae ministris? (0045B) quas solertissimus artifex plano ac modice concavo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminavit: in quibus difficile est expedire, utrumne species, an utilitas maior sit. Nam et numerus perfectus, ac plenus, et ordo ac gradus decentissimus, et articulorum parium curvatura flexibilis, et forma unguium rotunda, concavis tegminibus digitorum fastigia comprehendens atque firmans, ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum. Illud vero ad usum miris modis habile, quod unus a caeteris separatus cum ipsa manu oritur, et in diversum maturius funditur: qui se velut obvium caeteris praebens, omnem tenendi faciendique rationem vel solus, vel praecipue possidet, tamquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod vi et potestate inter caeteros polleat. (0046B) Duos quidem articulos extantes habet, non ut alii ternos, sed unus ad manum carne connectitur pulchritudinis gratia. Si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem. (0047A)

Iam pectoris latitudo sublimis, et exposita oculis, mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. Cuius haec causa est, quod videtur hominem solum Deus veluti supinum formasse (nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest), mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse, atque ad terram compressisse. Idcirco illis angustum pectus, et ab aspectu remotum, et ad terram versus abiectum: homini autem patens et erectum; quia plenum rationis a coelo datae, humile, aut indecens esse non debuit. Papillae quoque leviter eminentes, et fuscioribus ac parvis orbibus coronatae, non nihil addunt venustatis, foeminis ad alendos foetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus, et quasi mutilum videretur. (0047B) Huic subdita est planities ventris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat, ad hoc factus, ut per eum foetus, dum est in utero, nutriatur.


(PL 7 0047B) CAPUT XI. De intestinis in homine, eorumque usu.

Sequitur necessario, ut de internis quoque visceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat, ut terrenum hoc corpus succo aliquo de cibis ac potibus aleretur, sicut terra ipsa imbribus ac pruinis. Providentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit, quibus concoctis et liquefactis, vitales succos membris omnibus dispertiret. Sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum, soli corpori praestat alimentum: animae vero aliam sedem dedit. (0048B) Fecit enim genus quoddam viscerum molle atque rarum, quod pulmonem vocamus, in quod spiritus reciproca vicissitudine commearet; eumque non in uteri modum finxit, ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul. (0049A) Ideoque ne plenum quidem viscus effecit, sed inflabile, atque aeris capax; ut paulatim spiritum reciperet, dum vitalis ventus per illam spargitur raritatem, et eumdem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat. Ipsa enim vicissitudo flandi et spirandi, respirandique tractus, vitam sustentat in corpore.

Quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris, quod alit animam, alterum ciborum, quod alit corpus, ut flecti cervix, ac moveri facile possit, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem, ac spiritalem, quarum superior ab ore ad ventrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem. Quarum ratio, et natura diversa est. (0049B) Ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est, et qui semper clausus cohaereat sibi, sicut os ipsum; quoniam potus, et cibus, dimota et patefacta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt. (0050A) Spiritus contra, qui est incorporalis, ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit viam patentem, quae vocatur gurgulio. Is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus, quasi ex annulis in cicutae modum invicem compactis et cohaerentibus; patetque semper hic transitus. Nullam enim requiem meandi habere spiritus potest, quia is, qui semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uva nomen est, velut occursu quodam refraenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu veniens attracta pestilenti aura corrumpat, aut totam nocendi violentiam internis receptaculis perferat. Ideoque etiam nares breviter sunt apertae, quae idcirco sic nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus nare non desinit, quae sunt huius fistulae quasi ostia. Tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, verum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se colles faucium spectantes uvam tollere incipiunt in tumorem. (0050B) Cuius rei causa et ratio non obscura est; loquendi enim facultatem non haberemus, si, ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret, nec procedens ex eo spiritus efficere vocem sine linguae ministerio posset.

Aperuit igitur viam voci divina solertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi, et vocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in verba concidere. Qui meatus, si aliquo modo interceptus sit, mutum faciat necesse est. Errat enim profecto quisquis aliam causam putat, cur homines muti sint. Non enim (ut vulgo creditur) vinctam gerunt linguam: sed ii vocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod voci transitus ad os aut nullus omnino est, aut non sic patens ut plenam vocem possit emittere. (0051B) Quod plerumque natura fit; aliquando etiam casu accidit, ut morbo aliquo hic aditus obseptus vocem non transmittat ad linguam, faciatque de loquentibus mutos. Quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est; ut quia vocem emittere non potest, ne admittere quidem possit. Loquendi ergo causa patefactus est hic meatus. Illud quoque praestat, ut in lavacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt, aer fervens ore ducatur; item, si forte spiramenta narium frigoris pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate, spiritus stranguletur. (0052A) Cibi vero in alvum recepti, et cum potus humore permixti, cum iam calore percocti fuerint, eorum succus inenarrabili modo per membra diffusus, irrigat universum corpus, et vegetat.

Intestinorum quoque multiplices spirae, ac longitudo in se convoluta, et uno tamen substricta vinculo, quam mirificum Dei opus est? Nam ubi maceratos ex se cibos alvus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid ipsis inest succi, quo corpus alitur, membris omnibus dividatur. Et tamen necubi forte obhaereant, ac resistant, quod fieri poterat, propter ipsorum voluminum flexiones in se saepe redeuntes, et fieri sine pernicie non poterat, oblevit ea intrinsecus crassiore succo, ut purgamenta illa ventris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur. (0052B) Illa quoque ratio subtilissima est, quod vesica, cuius usum volucres non habent, cum sit ab intestinis separata, nec ullam habeat fistulam, qua ex illis urinam trahat, completur tamen, et humore distenditur. Id quomodo fiat, non est difficile pervidere, intestinorum enim partes, quae ab alvo cibum potumque suspiciunt, patentiores sunt quam caeterae spirae, et multo tenuiores. Hae vesicam circumplectuntur, et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta pervenerint, fimum quidem crassius fit, et transmeat, humor autem omnis per illam teneritudinem percolatur, eumque vesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet, et colligit, ut foras, qua natura exitum patefecit, emittat.


(PL 7 0052B) CAPUT XII. De utero, et conceptione, atque sexibus.

De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse videamur: quae quanquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud humoris obscoeni receptaculum. (0053B) Sicut enim renes duo sunt, ita testes, ita et venae seminales duae, in una tamen compage cohaerentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta patefiunt: sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior foemininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra vero foeminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in foeminis uterus in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac reflexae, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quae pars in dextram retorquetur, masculina est; quae in sinistram foeminina.

Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. (0054B) Aiunt non tantum maribus inesse semen, verum etiam foeminis, et inde plerumque matribus similes procreari: sed earum semen sanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus haec fortasse collecta sunt. In avium tamen foetibus primum oculos fingi dubium non est, quod in ovis saepe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium.

Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. (0055B) Cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire, seu marem, seu foeminam; si muliebre praevaluerit, progeniem cuiusque sexus ad imaginem respondere maternam. Id autem praevalet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri, ut unius tantum lineamenta praetendat. Si vero aequa fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri; ut soboles illa communis, aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet, aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. (0056B) Nam in corporibus animalium videmus, aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. (0057A) Dispares quoque naturae hoc modo fieri putantur. Cum forte in laevam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in foeminina parte conceptus, aliquid in se habere foemineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. Item, si partem in dextram semen foeminini sexus influxerit, foeminam quidem procreari: sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilitatis, ultra quam sexus ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam longitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vultum indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura. (0057B)

Si vero masculinum in dexteram, foemininum in sinistram pervenerit, utrosque foetus recte provenire; ut et foeminis per omnia naturae suae decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac foeminae machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam iugi maritalis foeminae cogerentur. (0057C) Vir itaque nominatus est, quod maior in eo vis est, quam in foemina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, velut mollier; cui suscepto foetu, cum partus appropinquare iam coepit, turgescentes mammae dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis foecundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pingui humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ac capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut caetera, quae supersunt breviter explicemus.


(PL 7 0057C) CAPUT XIII. De Membris inferioribus.

(0058B) Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone revocaret: itaque a nobis indumento verecundiae, quae sunt pudenda velentur. Quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines impios, ac profanos, summum nefas admittere, qui divinum et admirabile Dei opus, ad propagandam successionem inexcogitabili ratione provisum et effectum, vel ad turpissimos quaestus, vel ad obscoenae libidinis pudenda opera convertunt; ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem voluptatem. Quid reliquae corporis partes, num carent ratione, ac pulchitudine? Conglobata in nates caro, quam sedendi officio apta! (0058C) et eadem firmior, quam in caeteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet. (0059A) Item foeminum deducta, et latioribus toris valida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, praebent. Item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer extantibus, sensimque tenuatis, et firmata sunt et ornata. (0059B)

In plantis vero eadem quidem, sed tamen longe dispar, quam in manibus ratio est: quae quoniam totius corporis quasi fundamenta sunt, mirificus eas artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset, aut aliis ad standum pedibus indigeret, sicut quadrupedes, sed porrectiores, longioresque formavit, ut stabile corpus efficerent planitie sua; unde illis inditum nomen est. (0060A) Digiti aeque totidem, quot in manibus, speciem magis, quam usum maiorem praeferentes, ideoque et iuncti, et breves, et gradatim compositi: quorum qui est maximus, quoniam illum sicut in manu discerni a caeteris opus non erat, ita in ordinem redactus est, ut tamen ab aliis magnitudine, ac modico intervallo distare videatur. Haec eorum speciosa germanitas, non levi adiumanto nisum pedum firmat; concitari enim ad cursum non possumus nisi, digitis in humum pressis soloque nitentibus, impetum saltumque capiamus. Explicasse videor omnia, quorum ratio intelligi potest. Nunc ad ea venio, quae vel dubia vel obscura sunt.


(PL 7 0060A) CAPUT XIV. De intestinorum quorumdam ignota ratione.

Multa esse constat in corpore, quorum vim, rationemque perspicere nemo, nisi qui fecit, potest. An aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumretitur alvus, ac tegitur? (0060B) Quid renum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos, quod rivi ab his obscoeni humoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent, et sunt ab intestinis separati. Quid splen? quid iecur? quae viscera quasi ex conturbato sanguine videntur esse concreta: quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? (0061A) Nisi forte illis credendum putabimus, qui affectum iracundiae in felle constitutum putant, pavoris in corde, in splene laetitiae. Ipsius autem iecoris officium volunt esse, ut cibos in alvo concoquat amplexu et calefactu suo: quidam libidines rerum venerearum in iecore contineri arbitrantur.

Primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent, nec usus suos patefacta demonstrant. Nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia, vel nihil fellis omnino, vel minus haberent, quam ferae; timidiora plus cordis, salaciora plus iecoris, lasciviora plus splenis habuissent. Sicuti igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorare: ita profecto sentiremus, nos felle irasci, iecore cupere, splene gaudere. (0061B) Cum autem, unde affectus isti veniant, minime sentiamus, fieri potest, et aliunde veniant, et aliud viscera illa, quam suspicamur, efficiant. (0062A) Nec tamen convincere possumus, falsa illos, qui haec disputant, dicere. Sed omnia, quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit, ea liquido pervidere. Id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tot viscerum genera, unum et idem habere officium, ut animam contineant in corpore. Sed quid proprie muneris singulis sit iniunctum, quis scire, nisi artifex, potest, cui soli opus suum notum est?


(PL 7 0062A) CAPUT XV. De Voce.

De voce autem quam rationem reddere possumus? Grammatici quidem ac philosophi vocem esse definiunt, aerem spiritu verberatum: unde verba sunt nuncupata, quod perspicue falsum est. (0062B) Non enim vox extra os gignitur, sed intra; et ideo verisimilior est illa sententia, stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisus, sonum vocis exprimere: veluti cum in patentem cicutam, labroque subiectam demittimus spiritum, et is cicutae concavo repercussus ac revolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo redit, ad exitum nitens, sonum gignit, et in vocalem spiritum resiliens per se ventus animatur. Quod quidem an verum sit, Deus artifex viderit. Videtur enim non ab ore, sed ab intimo pectore vox oriri. Denique et ore clauso, ex naribus emittitur sonus qualis potest. Praeterea et maximo spiritu, quo anhelamus, vox non efficitur, et levi, et non coarctato spiritu, quoties volumus, efficitur. Non est igitur comprehensum, quemodo fiat, aut quid sit omnino. Nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt incomprehensibilia. (0063B) Ut enim fatendum est multa nesciri, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen multa esse, quae possint et sensibus percipi, et ratione comprehendi. Sed erit, nobis contra philosophos integra disputatio. Conficiamus igitur spatium, quod nunc decurrimus.


(PL 7 0063B) CAPUT XVI. De mente, et eius sede.

Mentis quoque rationem incomprehensibilem esse quis nesciat, nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit, aut cuiusmodi, nesciatur? Varia ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt. At ego non dissimulabo, quid ipse sentiam; non quia sic esse affirmem (quod est insipientis in re dubia facere), sed ut exposita rei difficultate, intelligas, quanta sit divinorum operum magnitudo. Quidam sedem mentis in pectore esse voluerunt. Quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est, rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam, in tanta rationis atque intelligentiae luce versari? (0064B) tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conveniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse videatur. (0065A) Alii sedem eius in cerebro esse dixerunt. Et sane argumentis probabilibus usi sunt: oportuisse scilicet, quod totius corporis regimen haberet potius in summo, tamquam in arce habitare; nec quidquam esse sublimius, quam id, quod universum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est. Deinde quod sensus omnis, id est audiendi, et videndi, et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium viae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant: alioqui necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. Ii vero aut non multum, aut fortasse non errant. (0065B)

Videtur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta, tamquam in coelo Deus: sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus, et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium, tamquam ex thesauro recondito, eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus, et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant, neque videre, quae obstant, solemus. Id vero sive ita est, admirandum profecto est, quomodo id fiat, cum ad pectus ex cerebro nullum iter pateat. Sin autem non est ita, tamen nihilominus admirandum est, quod divina nescio qua ratione fiat, ut ita esse videatur. (0065C) An potest aliquis non admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens, vel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat; tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum omne collustret, et si velit, maria pervolet, terras, ac urbes peragret, omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque summota sint, in conspectu sibi ipse constituat.

Et miratur aliquis, si divina mens Dei per universas mundi partes intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae ut ne septis quidem gravis huius ac pigri corporis, cui alligata est, coerceri ullo pacto possit, quominus sibi liberam vagandi facultatem, quietis impatiens, largiatur? (0066B) Sive igitur in capite mens habitat, sive in pectore, potestne aliquis comprehendere, quae vis rationis efficiat, ut sensus ille incomprehensibilis aut in medulla cerebri haereat, aut in illo sanguine bipartito, qui est inclusus in corde? ac non ex eo ipso colligat, quanta sit Dei potestas, quod animus se ipsum non videt, aut qualis, aut ubi sit; nec si videat, tamen perspicere possit, quo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit? Sive etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit, quod et fieri potest, et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est, nec quid sit mens ista, nec qualis, intelligi potest, cum sit natura eius tam subtilis ac tenuis, ut solidis visceribus infusa, vivo, et quasi ardenti sensu, membris omnibus misceatur. (0066C)

Illud autem cave, ne unquam simile veri putaveris, quod Aristoxenus dixit: Mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus, ex constructione corporis, et compagibus viscerum vim sentiendi existere. Musici enim intentionem concentumque nervorum in integros modos, sine ulla offensione consonantium, harmoniam vocant. Volunt igitur animum simili ratione constare in homine, qua et concors modulatio constat in fidibus; scilicet, ut singularum corporis partium firma coniunctio, membrorumque omnium consentiens in unum vigor, motum illum sensibilem faciat, animumque concinnet, sicut sunt nervi bene intenti ad conspirantem sonum. (0067B) Et sicut in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur, et solvitur: ita in corpore, cum pars aliqua membrorum duxerit vitium, destrui universa, corruptisque omnibus atque turbatis, occidere sensum, eamque mortem vocari. Verum ille, si quidquam mentis habuisset, non harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. Non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his comparatio ac similitudo viventis. Animus autem sua sponte et cogitat, et movetur. Quod si quid in nobis harmoniae simile esset, ictu moveretur externo, sicut nervi manibus, qui sine tactu artificis pulsuque digitorum, muti atque inertes iacent. Sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret; quia mens eius ex membris male compacta torpebat.

(PL 7 0067B) CAPUT XVII. De Anima, deque ea sententia philosophorum.

Superest de anima dicere; quamquam percipi ratio eius et natura non possit. Nec ideo tamen immortalem esse animam non intelligimus; quoniam quidquid viget, moveturque per se semper, nec videri, aut tangi potest, aeternum sit necesse est. Quid autem sit anima, nondum inter philosophos convenit, nec unquam fortasse conveniet. Etenim alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii ventum; unde anima, vel animus nomen accepit, quod Graece ventus ἄνεμος dicitur; nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid videtur. (0068B) Non enim, si anima sanguine aut per vulnus effuso, aut febrium calore consumpto, videtur extingui, continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est: veluti si veniat in quaestionem, lumen quo utimur, quid sit, et respondeatur oleum esse, quoniam consumpto illo, lumen extinguitur; cum sint utique diversa, sed alterum sit alterius alimentum. Videtur ergo anima similis esse lumini, quae non ipsa sit sanguis, sed humore sanguinis alatur, ut lumen oleo.

Qui autem ignem putaverunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. Sed ignis et sensu indiget, et videtur, et tactu comburit. (0069A) Anima vero et sensu aucta est, et videri non potest, et non adurit. Unde apparet, animam nescio quid esse Deo simile. At illi, qui ventum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes, vivere videamur. Varro ita definit: « Anima est aer conceptus ore, tepefactus in pulmone, fervefactus in corde, diffusus in corpus. » Haec apertissime falsa sunt. Neque enim tam obscuram nobis huiusmodi dico esse rationem, ut ne hoc quidem intelligamus, quid verum esse non possit. An si mihi quis dixerit, aeneum esse coelum, aut vitreum, aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne assentiar, quia coelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio. Anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit. (0069B) Non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis videtur, sed post conceptum protinus, cum foetum in utero necessitas divina formavit; quia adeo vivit intra viscera genitricis, ut et incremento augeatur, et crebris pulsibus gestiat emicare. Denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum. (0070A) Caeterae definitionis partes eo spectant, ut illis novem mensibus, quibus in utero fuimus, mortui fuisse videamur. Nulla ergo ex his tribus vera sententia est. Nec tamen in tantum falsos esse dicendum est, qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint; nam et sanguine simul, et calore, et spiritu vivimus. Sed cum constet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi, quam videri.


(PL 7 0070A) CAPUT XVIII. De anima et animo, eorumque affectionibus.

Sequitur alia, et ipsa inextricabilis quaestio: idemne sit anima, et animus; an vero aliud sit illud, quo vivimus, aliud autem, quo sentimus et sapimus. Non desunt argumenta in utramque partem. (0070B) Qui enim unum esse dicunt, hanc rationem sequuntur, quod neque vivi sine sensu possit, neque sentiri sine vita; ideoque non posse esse diversum id, quod non potest separari, sed quidquid est illud, et vivendi officium, et sentiendi habere rationem. Idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae. (0071A) Qui autem dicunt esse diversa, sic argumentantur: ex eo posse intelligi, aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis; item, quod anima morte sopiatur, animus somno, et quidem sic, ut non tantum, quid fiat, aut ubi sit, ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur. Quod ipsum quomodo fiat, non potest pervideri; cur fiat, potest. Nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens visionum imaginibus occupata teneatur. Latet autem mens oppressa somno, tamquam ignis obducto cinere sopitus, quem si paululum commoveris, rursus ardescit, et quasi evigilat. (0071B) Avocatur ergo simulacris, donec membra sopore irrigata vegetentur; corpus enim, vigilante sensu, licet iaceat immobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus, et vibrat, ut flamma, et artus omnes ad se adstrictos tenet.

Sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resolvitur in quietem. (0072A) Traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit: dum intenta est in ea, de quibus cogitat, repente somnus obrepit, et in species proximas sensim ipsa cogitatio declinat: sic ea, quae sibi ante oculos posuerat, videre quoque incipit. Deinde procedit ulterius, et sibi avocamenta invenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. Nam ut mens per diem veris visionibus avocatur, ne obdormiat, ita falsis nocte, ne excitetur. Nam si nullas imagines cernat, aut vigilare illam necesse erit, aut perpetua morte sopiri. Dormiendi ergo causa tributa est a Deo ratio somniandi; et quidem in commune universis animantibus: sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem Deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium. (0072B) Nam et historiae saepe testantur extitisse somnia, quorum praesens et admirabilis fuerit eventus; et responsa vatum nostrorum ex parte somnii constiterunt. Quare neque semper vera sunt, neque semper falsa, Virgilio teste, qui duas portas voluit esse somniorum. Sed quae falsa sunt, dormiendi causa videntur; quae vera, immittuntur a Deo, ut imminens bonum aut malum hac revelatione discamus.


(PL 7 0072B) CAPUT XIX. De anima, eaque a Deo data.

Illud quoque venire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex matre, an vero ex utroque generetur. Sed ego id in eo iure ab ancipiti vendico. Nihil enim ex his tribus verum est, quia neque ex utroque, neque ex alterutro seruntur animae. Corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque; de animis anima non potest, quia ex re tenui et incomprehensibili nihil potest decedere. Itaque serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subiacet. (0073B) Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: Omnibus ille idem pater est, ut ait Lucretius. Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari. Nec putari pater debet, qui transfudisse, aut inspirasse animam de suo nullo modo sentit; nec, si sentiat, quando tamen, aut quomodo id fiat, habet animo comprehensum.

Ex quo apparet, non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium Deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. (0074A) Nam terreni parentis nihil est, nisi ut humorem corporis, in quo est materia nascendi, cum sensu voluptatis emittat, vel recipiat; et citra hoc opus homo resistit, nec amplius quidquam potest: et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt. Caetera iam Dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse, et corporis informatio, et inspiratio animae, et partus incolumis, et quaecumque deinceps ad hominem conservandum valent; illius munus est, quod spiramus, quod vivimus, quod vigemus. Nam praeterquam quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore, et quod victum nobis ex variis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. Ideoque et de sapientibus stulti, et de stultis sapientes saepe nascuntur; quod quidam fato, ac sideribus assignant. Sed non est nunc locus de fato disserendi. (0074B) Hoc dicere satis est, quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilominus a Deo omnia fieri certum est, qui astra ipsa et fecit, et ordinavit. Inepti ergo, qui hanc potestatem Deo detrahunt, et operi eius attribuunt.

Hoc igitur Dei munere coelesti atque praeclaro, an utamur, an non utamur, in nostra esse voluit potestate. Hoc enim concesso, ipsum hominem virtutis sacramento religavit, quo vitam posset adipisci. (0075A) Magna est enim vis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit, nec fidem suam devotionemque prodiderit; hic beatus, hic denique (ut breviter finiam) similis Deo sit necesse est. Errat enim quisquis hominem carne metitur. Nam corpusculum hoc, quo induti sumus, hominis receptaculum est. Nam ipse homo neque tangi, neque aspici, neque comprehendi potest, quia latet intra hoc quod videtur. Qui si delicatus magis ac tener in hac vita fuerit, quam ratio eius exposcit, si virtute contempta, desideriis se carnis addixerit, cadet, et premetur in terram. (0076A) Sin autem (ut debet) statum suum, quem rectum recte sortitus est, prompte constanterque defenderit, si terrae, quam calcare ac vincere debet, non servierit, vitam merebitur sempiternam.


(PL 7 0076A) CAPUT XX. De seipso, et veritate.

Haec ad te, Demetriane, interim paucis, et obscurius fortasse quam decuit, pro rerum ac temporis necessitate peroravi; quibus contentus esse debebis, plura, et meliora laturus, si nobis indulgentia coelitus venerit. Tunc ergo te ad verae philosophiae doctrinam, et planius, et verius cohortabor. (0077A) Statui enim, quam multa potero, litteris tradere, quae ad vitae beatae statum spectent; et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad perturbandam veritatem perniciosi et graves. Incredibilis enim vis eloquentiae, et argumentandi disserendique subtilitas, quemvis facile deceperit: quos partim nostris armis, partim vero ex ipsorum inter se concertatione sumptis revincemus; ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse.

Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. Patiemurne igitur extingui, aut opprimi veritatem? Ego vero libentius vel sub hoc onere defecerim. Nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro vero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus veritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria vi et claritate valituram? (0078A) Illi quidem sese patronos veritatis profiteri solent: sed quis potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse non novit? Magnum videor polliceri: sed coelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur. Quod si vita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam quod vita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae rivus est ad vivendum tamen afferat: quod est maxime necessarium. Quo perfecto, satis me vixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter coeleste direxerit.