[go: up one dir, main page]

Jump to content

Allegoriae sacrae Scriptura

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Allegoriae sacrae Scriptura
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83


Allegoriae sacrae Scripturae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Praefatio.

DOMINO SANCTO REVERENDISSIMO FRATRI OROSIO ISIDORUS.

1. Quaedam notissima nomina legis evangeliorumque, quae sub allegoria imaginarie obteguntur, et interpretatione aliqua egent, breviter deflorata contraxi celeriter, ut plana atque aperta lectoribus redderem. Quae, quia inexplicata sunt, annotata brevis materiola dicendi coegit, et nec libelli modum permisit efficere, nec plenissime figurarum mysteria explicare. Erat quidem sensus ita, ut ex dictis quae posita sunt et praecedentia et subsequentia intelligantur.

2. Haec itaque cognitioni tuae tractanda atque probanda offerimus, ut quod in ratione verborum ac sensuum inerudite dependet, emendandum sollicite cures. Ego enim, mihi charissime, in hujus operis reprehensione excusabilem meipsum aestimabo, quia haec non meo conservavi arbitrio, sed tuo commissi corrigenda judicio. EX VETERI TESTAMENTO. (0099) (0099A)116 3. Adam (Genes. I) figuram Christi gestavit; nam sicut ille sexta die formatus ad imaginem Dei, ita sexta mundi aetate Filius Dei carnis formam induit, hoc est, formam servi accepit, ut reformaret hominem ad similitudinem Dei.

4. Eva (Ibid.) designat Ecclesiam factam per mysterium lavacri, quae 117 de latere in cruce morientis Christi fluxit, sicut Eva de costa hominis dormientis.

5. Abel. pastor ovium (Genes. IV), Christi tenuit typum, (0100A)qui est verus, et bonus pastor, sicut ipse dicit: Ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis, venturus rector fidelium populorum.

6. Cain, frater ejus (Ibid.), aetate major, qui eumdem Abel occidit in campo, priorem significat populum qui interfecit Christum in Calvariae loco.

7. Enoch, filius Cain (Ibid.), in cujus nomine pater condidit civitatem, significat impios in hac tantum vita esse fundatos.

(0101A)118 8. Seth (Ibid.), qui resurrectio interpretatur, demonstrat Christum Jesum, in quo est vera resurrectio, et vita fidelium.

9. Enos, filius ejus (Ibid.), qui spe invocavit nomen Domini, declarat in spe viventem Ecclesiam, donec ad beatitudinem promissae felicitatis perveniat. 119

10. Lamech saeculi hujus figuram tenuit, cujus peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post LXXVII mundi generationes absolvit, juxta quod (0102A)eas Lucas evangelista descripsit (Luc. III). 11. Henoch (Genes. V), qui fuit septimus ab Adam, et translatus est, significat septimam requiem futurae resurrectionis, quando transferentur sancti in vitam perpetuae immortalitatis.

12. Noe, qui interpretatur requies, similitudinem praefert Domini, in cujus Ecclesia requiescunt quicunque ab hujus saeculi excidio liberantur, sicut in arca.

(0103A)120 13. Sem vero prophetarum et apostolorum tenuit typum, qui ex ejus stirpe nascuntur.

14. Japheth figuravit populum gentium, qui versatur in ecclesiis israelitarum.

15. Cham Judaeos significat, qui Christum incarnatum atque mortuum derident.

16. Chanaam, filius ejus, qui pro patris delicto maledictione damnatur (Genes. IX), posteritatem indicat Judaeorum, qui in passione Domini damnationis sententiam exceperunt, clamantibus Judaeis: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 17. Nemrod gigas diaboli typum expressit, qui superbo appetitu culmen divinae celsitudinis appetivit, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo.

(0103B)18. Heber, in cujus domo propria loquela remansit, caeteris linguis 121 divisis, Redemptorem nostrum insinuat, in cujus Ecclesia unitas fidei sine schismate perseverat.

(0104A)19. Melchisedech (Genes. XIV), qui de fructibus terrae sacrificium Domino obtulit, regnum Christi, qui est verus rex justitiae, et sacerdotium figuravit, cujus corporis et sanguinis sacramentum, id est, oblatio panis et vini in toto orbe terrarum offertur.

20. Abraham Dei patris gestavit typum, qui filium suum dilectum pro mundi salute tradidit immolandum.

21. Tres angeli ad eum venientes (Genes. XVIII) divinam historialem insinuant Trinitatem.

22. Duas autem uxores, quas habuit Abraham (Gen. XVI, XXI), id est, liberam, 122 et ancillam, Apostolus duo esse Testamenta designat (Galath. IV).

23. Isaac et Ismael duos populos ex utroque Testamento (0104B)procedentes significant. 24. Puer Abraham imaginem priscae legis designat, per quem prophetice Domino nostro Jesu Christo Ecclesia sponsa praeparata est. (0105A)25. Esau, hispidus atque rufus (Genes. XXV), populus est Judaeorum, in Christum et prophetas impia persecutione sanguineus, et indicio pilosae cutis tegmine peccatorum horribilis.

26. Jacob autem (Ibid.) Christum demonstrat, sive populum gentium, qui Dei Patris benedictione praelatus est priori populo Judaeorum.

27. Laban legis et diaboli habuit typum, ex cujus corpore assumpsit sibi Christus duas conjuges, plebis scilicet circumcisionis et gentium. 28. Lia Synagogae figuram habuit, quae infirmis oculis cordis sacramenta Dei speculari non potuit. 29. Rachel vero clara aspectu Ecclesiae typum tenuit, quae contemplationis acie Christi mysteria cernit. (0105B)30. Vir, qui cum Jacob luctam iniit, Christi certamen cum populo Israel figuravit; nam sicut Jacob claudicavit in certamine, ita Judaei claudicaverunt fide in Domini passione. 123

31. Lot (Genes. XIX) typum habuit sanctorum qui in fine saeculi ab impiorum incendio liberabuntur. 32. Uxor Lot (Ibid.) eorum tenuit typum qui, per gratiam Dei vocati, postmodum retro respiciunt.

33. Consequenter ipse Lot legis gestavit personam de qua infidelitatis opera pariunt qui ea carnali intellectu utuntur ( Vide var. lect. ).

34. (0106A)Filiae ejus duae (Genes. XIX) Samariam significant et Jerusalem, quae fornicantur in lege per adulterium illicitae doctrinae.

35. Ruben (Genes. XXXI) primogenitus interpretatur visionis filius; populum figuravit qui violavit cubile Dei Patris, quando carnem quam sibi Christus desponderat confixit in patibulo crucis.

36. Simeon scribas designat Judaeorum, qui in furore suo occiderunt prophetas, et in dolore suo suffoderunt fixuris clavorum Christum, firmissimum murum, in quo credentes stabili robore communiuntur. 124

37. Levi et auctor et figura est principum sacerdotum qui Christum crucifixerunt. 38. Judas significat Christum, qui in cubili sepulcri, (0106B)quasi leo, securus, corporis somno victoque mortis imperio, post triduum resurrexit. 39. Issachar Ecclesiae tenuit typum, quae subjecit humerum suum ad crucis onus portandum.

40. Zabulon eamdem significat Ecclesiam, quae, secus fluctus hujus vitae inhabitans, omnes tentationes et turbines saeculi portat.

41. Nephthalim exprimit omnes sanctos praedicatores, qui, instar cervi transilientes, ad superna se erigunt, cunctisque credentibus doctrinae eloquia conferunt.

(0107A)42. Dan Antichristum significat, qui in via vitae hujus ungulas equi, id est, extrema saeculi supplantare nititur morsu pestiferae praedicationis, ut ejiciat eos qui extolluntur in hujus mundi deliciis et divitiis.

43. Gad Christum demonstrat, qui in secundo adventu suo contra Antichristum accinctus virtute judicis praeliaturum se nuntiat.

44. Aser eumdem demonstrat Dominum Jesum Christum, cujus 125 pinguis est panis in ore fidelium.

45. Joseph (Genes. XXXVII), qui venditus est a fratribus, et in Aegypto sublimatus, Redemptorem nostrum significat a populo Judaeorum in manus persequentium traditum, et nunc in gentibus exaltatum. 46. Benjamin Pauli apostoli imaginem praetulit, (0107B)quia et novissimus et minimus omnium apostolorum fuit electione, et de tribu ejus descendit: iste est lupus rapax, mane persecutor diripiens, vespere doctor pascens.

47. Manasses prioris populi figuram gestavit.

48. Ephraim autem gentium, qui per benedictionem patriarchae praepositus est majori populo Judaeorum. 49. Thamar (Genes. XXXVIII) Ecclesiae imaginem gestat, quae a Christo per annulum fidei et virgam crucis conceptionem sanctae meruit ubertatis.

(0108A) 50.Duo gemini in utero Thamar (Ibid.) duos populos figuraverunt, quorum posterior natus, qui manum prior ex utero misit, quia 126 gentium populus antea quidem est per prophetas ostensus, sed postea revelatus, cujus ideo obstetrix ligavit dexteram cocco, quia idem populus per sanguinem Christi crucis notatus est signo. 51. Dina, filia Jacob (Genes. XXXIV), Synagogam, vel animam, significat: quam in exterioribus saeculi curis repertam Sichem princeps terrae opprimit, id est, diabolus vitio concupiscentiae carnalis corrumpit.

52. Bala, concubina Jacob (Genes. XXXV), quam Ruben incesto crimine polluit, significat legem Veteris Testamenti, quam populus Israel praevaricando commaculavit.(0108B) 53.Job in factis dictisque suis personam exprimit Redemptoris. 54. Uxor ejus (Job. II), quae eum ad maledicendum provocat, carnalium pravitatem designat. 55. Tres amici Job typum tenuerunt haereticorum, qui sub specie consolandi studium seducendi gerunt. 56. Eliud vero doctorem superbum et arrogantem demonstrat, qui durius increpationem suam fidelibus intra sanctam Ecclesiam irrogat.

57. Pharao figuram habuit diaboli, qui hujus saeculi (0109A)captivitate populum Dei perdere et terrenis vitiorum operibus praegravare tentavit.

58. Filia Pharaonis (Exod. II), quae Moysen expositum ad ripam fluminis collegit. Ecclesia gentium est, quae Christum ad flumen salutaris lavacri reperit. 59. Moyses (Exod. XIII) typum Christi gestavit, qui populum Dei a jugo diabolicae servitutis eripuit, et ipsum diabolum in aeterna poena damnavit. 60. Aaron sacerdos, qui cruore victimarum populum expiabat, 127 significat Christum, qui sacrificio sanguinis sui peccata diluit mundi. 61. Maria, soror Moysi (Num. XII), Synagogae speciem praetulit, quae leprosa propter detractionem et murmurationem contra Christum exstitit.

(0109B)62. Uxor Moysi Aethiopissa (Exod. II), figuravit Ecclesiam ex gentibus Christo conjunctam, cujus ob causam zeli Synagoga obtrectans adversus Christum, illico contagio leprae perfunditur.

63. Amalech designat diaboli figuram, qui, obvius Dei populo, per signum crucis evincitur.

64. Sehon quoque, rex Amorrhaeorum, qui vertitur in Latinum tentatio oculorum, eumdem diabolum significat, qui mendacio fallendi sese in angelum lucis transfigurat. Ipse est Og, rex Basan, qui interpretatur conclusio, qui intercludere molitur difficultate vitiorum viam fidei nostrae, ne pateat nobis transitus ad regnum promissum vitae aeternae.

65. Viri septuaginta duo seniores, super quos cecidit (0110A)Spiritus Dei, septuaginta duas nationum linguas in hoc mundo diffusas 128 ostendunt, ex quibus multi credentes gratiam Spiritus sancti acceperunt.

66. Dathan et Abiron, et caeteri, qui, se a Moyse et Aaron segregantes, sacrificium usurpare conati sunt (Num. XVI), haereticorum pravitatem designant, et perniciem eorum qui se a sacerdotibus Christi et a societate Ecclesiae dividunt, et sacrificia profana assumunt.

67. Balaam, qui cadens apertos oculos habuit, (Num. XXII), typum eorum tenuit qui per fidem cognitionem Dei habent, sed obscurati malis operibus corruunt.

68. Phinees, qui Zambri et scortum in adulterio conversantes pariter interemit (Num. XXV), figuram (0110B)tenuit sanctorum doctorum, qui Judaeos et haereticos spirituali mucrone in amplexu falsae doctrinae concurrentes feriunt. 69. Ille qui, in Sabbato ligna colligens, lapidari jubetur, significat eum quem Christus inveniet cum peccato in die judicii. 70. Duodecim exploratores scribarum et pharisaeorum imaginem tenuerunt, qui Israeliticum populum averterunt ne confiderent divinae repromissionis gratiam adipisci posse per Christum. 71. Duo portitores, qui de terra promissionis botrum in ligno humeris gestaverunt (Num. XIII), duorum populorum significantiam expresserunt, quorum prior Judaicus gradiens aversus terga dat Christo, (0111A)129 posterior, Christianus, eum quem vehit inspicit et sequitur Christum. 72. Jesu Nave imaginem Salvatoris expressit, qui nos in terram repromissionis induxit, et in regnum coelestis gloriae collocavit.

73. Raab meretrix figuram tenuit Ecclesiae, quae per coccum, id est, per passionis dominicae signum, ab interitu mundi salvatur.

74. Duo exploratores missi a Jesu in Jericho, quos suscepit Raab (Josue II), duo intelliguntur Testamenta in mundum missa quae suscepit Ecclesia ex gentibus congregata. 75. Acham, qui de Jericho anathemate concupivit, significat nequam, et peccatorem, qui post fidem saeculares mores, vel mundi illecebras appetit. (0111B)76. Gedeon, qui cum trecentis viris perrexit ad praelium (Judic. VII), typum Christi gestavit, qui in signo crucis de mundo victoriam reportavit. Trecentorum enim numerus in Tau littera continetur, per quam crucis species ostenditur.

77. Sisara typus diaboli fuit. Jahel autem, quae tempora ejus clavo et malleo transfodit, Ecclesiae typum expressit, quae per vexillum crucis diaboli imperium interfecit. 130 78. Ipsa quoque Debbora, ejusdem Ecclesiae typum portans, devicto in Sisara diabolo, canticum coelestis gloriae proclamat. 79. Jephte, qui pro victoria obtenta filiam immolavit (Judic. XI), Redemptoris ostendebat figuram, qui, ex mundo triumphans, carnem propriam in sacrificium (0111C)obtulit.

80. Samson Salvatoris nostri mortem et victoriam figuravit, sive quia de faucibus diaboli gentes, (0112A)quasi favum ab ore reperti leonis, abstraxit, sive quia post mortem plures lucratus, plurimosque moriens quam vivens exstinxit.

81. Dalila, quae Samson verticem decalvavit (Judic. XVI), Synagogam significat, quae Christum in loco Calvariae crucifixit. 82. Ruth alienigena, quae Israelitico viro nupsit, Ecclesiam ex gentibus ad Christum venientem ostendit. 83. Booz autem Christum verum Ecclesiae sponsum expressit. 84. Anna, quae fuit sterilis, et postmodum fecunda facta est (I Reg., I) Ecclesiam Christi significat, quae prius in gentibus erat sterilis, nunc largiter pollet per universam terram prole numerosae fecunditatis.(0112B) 85.Heli sacerdos reprobatus (I Reg. III) abjectionem sacerdotii Veteris Testamenti praefiguravit. 86. Samuel vero, qui reprobato Heli in ministerio sacerdotali successit (Ibid.), novi sacerdotii successionem, abjecto veteri sacerdotio, praenuntiavit.

87. Duo filii Heli sacerdotes, qui capta a gentibus arca perempti sunt (I Reg. IV), significant posteritatem sacerdotii prioris fuisse exstinctam, et legis Testamentum ad cultum gentium esse translatum. 131 88. Saul regni Judaici insinuat repromissionem, vel reprobationem, sive ejusdem populi aemulationem, qui David, id est, Christum injusto odio invidiae conatus est occidere. 89. David filii Dei et Salvatoris nostri expressit imaginem, sive quod insectatione Judaeorum injustam (0112C)persecutionem sustinuit, sive quia Christus ex ejus stirpe carnem assumpsit. 90. Urias Hethaeus typum habuit diaboli, cujus (0113A)cunjugio prius erat copulata Ecclesia, quam Christus concupivit lavantem a sordibus saeculi semetipsam, et per lavacri undam purificantem.

91. Salomon Christi praenuntiat figuram qui aedificavit domum Deo in coelesti Jerusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis omnibus. 92. Regina Austri, quae venit ad audiendam sapientiam Salomonis (III Reg. X; II Paral. IX), Ecclesia intelligitur, quae ad verbum Dei ab ultimis finibus terrae congregatur. 93. Roboam, filius Salomonis, et Jeroboam servus, quibus Israel in duas partes divisus est, significant divisionem illam in Domini adventu factam, in qua pars credentium ex Judaeis regnat cum Christo, qui est ex David genere ortus; pars vero secuta Antichristum, (0113B)cujus ad cultum nefandae servitutis errore constricti sunt. 94. Golias (I Reg. XVII) designat diabolum, cujus elevationis superbiam Christi prostravit humilitas. 95. Elias Christum demonstrat, quia sicut igneo curru ad superna sublatus est, ita Christus ministeriis angelorum assumptus est in coelum. 96. Vidua, ad quam mittitur Elias pascendus (III Reg. XVII), Ecclesia est, ad quam per fidem venisse legitur Christus, cujus farinae et oleo benedicitur, et non deficit, id est, gratia corporis Christi, et chrismatis unctio, 132 quae toto mundo quotidie impenditur, et nunquam minuitur.

97. Elisaeus eumdem Redemptorem Dominum figuravit, qui de montis altitudine, id est, coelorum (0113C)descendens sublimitate, humiliavit seipsum a forma Dei usque ad formam hominis, ac mortuis membris sua membra composuit, et nostram mortalitatem sui corporis medicina sanavit. 98. Pueri qui, insultantes Elisaeo, clamabant: Ascende, calve, ascende, calve, et invasi ab urso perierunt (IV Reg. II), indicant populum Judaeorum, qui puerili stultitia deriserunt Christum in loco Calvariae crucifixum, et capti a duobus ursis, id est, Tito et Vespasiano, interierunt.

99. Puer Elisaei cum baculo ad resuscitandum mulieris filium missus (IV Reg. IV), typum priscae legis ostendit, quae generi humano transmissa nihil praestitit, nisi quod in virga solam auctoritatem severitatis monstravit.(0113D) 100.Sunamitis filius mortuus (Ibid.) humani geneis figuram tenet, super quod Christus septies oscitans (0114A)Spiritum septiformis gratiae spiritualiter aspirat, per quem a morte peccati reviviscat. 101. Septem millia viri, de quibus dictum Eliae, quod non curvaverunt genua ante Baal, significant numerum sanctorum, qui, Spiritu septiformis gratiae adimpleti, diabolo renuntiaverunt. 102. Naaman Syrus significat populum ex gentibus, maculis delictorum pollutum, atque a Christo per sacramentum baptismi purificatum.

103. Ozias rex, qui, ob meritum scelerum suorum, in fronte contagio leprae perfunditur (II Paral. XXVI), regnum indicat Judaeorum, qui dedecus 133 et malum perfidiae in fronte gerunt, ubi crucis signum portare debuerant. 104. Ezechias rex, cui pro bono opere quindecim (0114B)anni ad vitam adjiciuntur (IV Reg. XX; II Par. XXXII; Is. XXXIX; Eccl. XLVIII), significat omnes sanctos, quibus ad acquirendam vitam aeternam quinque libri legis cum decem verbis Decalogi dati sunt, ut per complementum legis et praeceptorum regni coelestis plenitudinem consequantur. 105. Josias rex, qui celebravit pascha, et de templo Domini idola multa depulit (IV Reg. XXIII; II Par. XXXV), significat Christum, qui pro nobis passionem suscepit, atque omnia exsecrabilia gentium de templis corporis nostri dejiciens, igne virtutis suae exusta comminuit, atque in hujus saeculi torrentem projecit. 106. Sedecias, cujus oculos in Reblatha rex Babylonis evulsit (IV Reg. XXV), divites et peccatores (0114C)hujus mundi significat; in Latinum enim vertitur Reblatha multa haec, ideoque iste significat eos qui in hujus mundi multa actione et affectione involvuntur, atque, a diabolo capti, intelligentiae oculos perdunt. 107. Isaias formam evangelistarum et apostolorum expressit, qui universa sacramenta Christi, non quasi futura, sed quasi praesentia praedicavit.

108. Jeremias autem in verbis et passionibus suis mortem et passionem figuravit Domini Salvatoris. 109. Ezechiel imaginem Christi gestavit, qui positus in terrena peregrinatione populum salutaribus praeceptis instigat. 110. Daniel, qui vitam caelibem tenuit, similitudinem habuit continentia sua eorum qui sunt in otio (0114D)sancto, et terrenis copiis non abutuntur. 111. Oseas Christi demonstrat figuram, qui ex (0115A)fornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ecclesiam.

112. Joel, qui interpretatur incipiens, indicat typice eos qui fidei ostium, et divinae scientiae incipiunt cognoscere sacramentum. 113. Amos, pastor et rusticus, Christi est typus, qui ab officio pastorali pecorum, id est, ab Hebraeorum regimine translatus, nunc alios greges pascit in gentibus. 134 114. Abdias, qui in Samaria centum pavit prophetas (III Reg. XVIII), significat omnes fidei praedicatores, qui in hoc mundo alimentis sacrarum Scripturarum omnes credentes reficiunt. 115. Jonas (Jon. II) Christi mortem figuravit, qui tribus diebus ac noctibus in corde terrae, quasi in (0115B)ventre ceti, quievit. 116. Habacuc, luctator fortis, populus est fidelis, qui, super excelsa constitutus, in cruce Dominum contemplatur, dicens: Cornua in manibus ejus, ibi confirmata est virtus gloriae ejus.

117. Sophonias, qui interpretatur speculator, vel absconditum Domini, significat eos qui per contemplationis arcanum ad perfectum perveniunt meritorum.

118. Aggaeus et Zacharias figuram gestaverunt sanctorum, qui nobis in hujus peregrinationis vita futurum tempus liberationis declarant.

119. Malachias, qui angelus Domini interpretatur, typum Salvatoris nostri tenuit, qui Angelus magni consilii dicitur.(0115C) 120.Jesus, sacerdos magnus, figuram gerebat Christi, per quem ex peregrinatione saeculi hujus ad coelestem Jerusalem nobis patet ingressus. 121. (0116A)Zorobabel, sacerdos (II Esdr. II seqq.), typus est Domini Salvatoris, qui reduxit de captivitate populum, et de vivis lapidibus construxit Domino templum.

122. Judith et Esther typum Ecclesiae gestant, hostes fidei puniunt, ac populum Dei ab interitu eruunt. 123. Tobias priscae legis imaginem tenuit, cujus oculos Judaicae hirundines 135 obcaecant, dum eos luminis sacramenta male intelligentes obcaecant. 124. Tobias, filius ejus, Domini nostri Jesu Christi imaginem habuit, qui velut absconditam et obcaecatam figurae caligine legem claritate suae virtutis illuminat. 125. Tres pueri (Dan. III) praetulerunt figuram (0116B)sanctorum, qui corpus suum in persecutionem pro Christi nomine obtulerunt. 126. Susanna (Dan. XIII) figuram Ecclesiae habet, quam testes falsi Judaei, quasi adulteram legis, accusant. 127. Nabuchodonosor rex (IV Reg. XXV) typus diaboli fuit, qui haereticorum plebem, erroris captivitate devictam, de Jerusalem, id est, de Ecclesia in Babyloniam, id est, in ignorantiae confusionem abduxit. 128. Princeps coquorum, qui muros Jerusalem subvertit, hoc significat, quod omnes qui ventris desiderio serviunt, virtutes animae destruunt.

129. Machabaei septem, qui sub Antiocho acerbissima perpessi tormenta, gloriosissime coronati sunt (0116C)(II Machab. VII), significant Ecclesiam septiformem, quae ab inimicis Christi multam martyrum stragem pertulit, et gloriae coelestis coronam accepit.

EX NOVO TESTAMENTO. (0115) (0115D)136 130. Quatuor evangelistae Jesum Christum (0116D)sub quatuor animalium vultibus figuraliter exprimunt.

131. (0117A)Matthaeus enim eumdem Redemptorem nostrum natum et passum annuntians, in similitudinem hominis comparat.

132. Marcus, a solitudine exorsus, leonis figuram induit, et Christi regnum invictum potentiamque proclamat. 133. Lucas quoque per vituli mysticum vultum Christum pro nobis praedicat immolatum. 134. Joannes autem per figuram aquilae eumdem Dominum post resurrectionem carnis demonstrat evolasse in coelum.

135. Petrus personam Ecclesiae gestat, quae habet potestatem dimittendi peccata, atque reducendi ab inferis homines ad coelestia regna (Matth. VI). 136. Apostoli quoque omnes totius Ecclesiae portant (0117B)typum, quia et iidem in dimittendis peccatis similem acceperunt potestatem, habentes quidem et formam patriarcharum, qui per verbum praedicationis in toto orbe terrarum Deo populos spiritualiter genuerunt. 137. Septuaginta duo discipuli significant illustrationem totius orbis per Evangelium Trinitatis. Viginti quatuor enim horis mundus omnis peragitur, qui numerus triplicatus propter eamdem Trinitatem in LXXII deducitur. Idcirco autem mittuntur bini, propter praedicandum Dei amorem, et proximi, vel mysteriorum gemina Testamenta. 137

138. Joseph typice Christi gestavit speciem, qui ad custodiam sanctae Ecclesiae deputatus est, quae non habet maculam, aut rugam. 139. (0117C)Maria autem Ecclesiam significat, quae cum sit desponsata Christo, virgo nos de Spiritu sancto concepit, virgo etiam parit (Matth. I).

140. Zacharias sacerdos, qui, angelo jubente, obmutuit (Luc. I), silentium legis et prophetarum, adveniente Christo, ostendit. 141. Joannes formam habuit legis, qui Christum annuntiavit, et remissionem peccatorum per lavacri gratiam praedicavit. 142. Magi figuraverunt gentium populos, lucem fidei cognituros, indicantes sacramentorum muneribus Christum, per thus esse Deum, per myrrham hominem passum atque sepultum, per aurum regem omnium saeculorum (Matth. II).

(0118A) 143.Herodes, qui infantibus necem intulit (Mattheus II), diaboli formam expressit, vel gentium, qui, cupientes exstinguere nomen Christi de mundo, in caede martyrum saevierunt. 144. Muti in Evangelio significant illos qui fidem Christi non confitentur. 145. Caeci illos signant qui fidem quam credunt nequaquam intelligunt. 146. Surdi illos figurant qui non exhibent obedientiam praeceptorum. 147. Claudi illos demonstrant qui implere praecepta salutaria negligunt. 148. Homo prudens, qui aedificavit domum suam supra petram, significat doctorem fidelem, qui in Christo doctrinae suae et vitae suae stabilimentum (0118B)constituit. 149. Ille vero, qui aedificavit domum suam super arenam, haereticum designat, qui aedificat doctrinam falsam, ut ruinam faciat magnam. 138

150. Leprosus, quem Christus descendens de monte primum curavit (Matth. VIII), humanum indicat genus delicti contagio maculosum. 151. Hoc Redemptor, dum de coelorum altitudine quasi de monte descendit, a vario daemonum cultu detraxit, atque in unitatem fidei reparavit. 152. Centurio (Ibid.) fidem gentium significat, quae salutem filii sui infirmi ad mortem petens, humiliter dixit: Domine, non sum digna ut intres sub tectum meum, quae persecuta sum Ecclesiam tuam.

153. Puer autem Centurionis, et filia Chananaeae (0118C)mulieris, quos Christus non veniens ad eos salvat (Matth. XV), easdem gentes ostendunt, quas Dominus non corporali praesentia visitavit, sed per fidem verbi salvavit. 154. Ipsa quoque mulier Chananaea (Ibid.) Ecclesiae ex gentibus gerit figuram, quae tanquam canis quaerebat micas de mensa dominorum, id est, satiari doctrinis apostolorum et prophetarum. 155. Socrus Petri febriens (Matth. VIII) significat Synagogam, aestu carnalium desideriorum accensam, cujus filia est pars illa credentium quae data est Petro regenda. 156. Scriba repudiatus, qui propter quaestum Dominum sequebatur (Ibid.), significat eos qui Christi (0119A)fidem non propter Dominum, sed propter lucrum saeculi appetunt.

157. Daemoniacus quem Dominus in regione Gerasenorum a daemonum legione curavit (Ibid.), significat gentilem populum multorum cultibus daemoniorum obnoxium. 158. Pastores porcorum fugientes, qui ea quae gesta sunt nuntiant in civitatem (Ibid.), significant principes impiorum, qui dum fidem Christi fugiunt, virtutes tamen ejus stupentes mirantur et praedicant. 159. Paralyticus, jacens in lectulo (Matth. IX), anima est vitiis dissoluta in 139 corpore suo, quae dum fuerit gratia Christi per peccatorum remissionem sanata, confestim, pristino robore recepto, resurgit, et lectum carnis, in quo debilis ante jacebat, (0119B)ad domum virtutum reportat, ut se intra conscientiae suae secreta constringat, et nequaquam in exterioribus ultra voluptatibus dissoluta discurrat.

160. Archisynagogi filia, ad quam dum curandam pergeret Dominus, tamen priusquam ad eam veniret, tetigit eum a tergo mulier, quae profluvio sanguinis laborabat (Ibid.), figuram habuit Ecclesiae venientis ex gentibus, quae dum post praedicationem, et post passionem, et post ascensionem Christi credidit, quasi a tergo Dominum tetigit, et ante accipere salutem quam Synagoga, promeruit.

161. Duo caeci, juxta viam sedentes (Ibid.), significant utrosque populos Judaeorum, atque gentilium, per fidem Christo appropinquantes, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita. (0119C)162. Daemonium habens, caecus et mutus, qui scribitur a Salvatore curatus (Ibid.), indicat eos qui ex idololatria gentium ad fidem dominicam convertuntur, (0120A)quibus tamen, expulso a corde daemonum cultu, dum primum lucem perceperint fidei, postea ad laudandum Deum eorum lingua resolvitur, ut confiteantur eum quem antea negaverunt.

163. Homo manum habens aridam (Matth. XII) significat Synagogam, vel animam misericordiae operibus infructuosam, cui cum dicitur Extende manum tuam, admonet semper porrigendam eleemosynam pauperibus. 164. Homo de quo immundus spiritus exiens, rursus eum occupat (Ibid.), significat populum Judaeorum, et hominem poenitentem, cui per subsecutam negligentiam acrius mentem occupat carnis 140 voluptas, adjunctis secum aliis septem spiritibus vitiorum, id est, iracundia, avaritia, invidia, atque ventris (0120B)ingluvie, inani gloria, fornicatione atque superbia. 165. Paterfamilias, proferens de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII), Christus est, proferens de impenetrabili sapientia sua gemina Testamenta, scilicet Vetus, in quo felicitas terrena promittitur, et Novum, per quod regnum coelorum speratur. 166. Homo qui seminavit in agro suo granum sinapis (Luc. XIII) Christus est, qui seminavit fidem in mundo, in quo volucres coeli, id est, spirituales animae requiescunt. 167. Mulier quae fermentum abscondit in satis tribus (Ibid.) significat sapientiam spiritualis doctrinae, ferventem in Trinitatis amore.

168. Homo, qui absconditum thesaurum in agro reperit (Matth. XIII), ille est qui in isto mundo, venditis (0120C)omnibus, Christum vitamque aeternam acquirit. 169. Quinque millia viri qui quinque panibus et duobus piscibus 141 pasti sunt (Joan. VI), Ecclesiae (0121A)sunt populi, qui per quinque corporis sensus, alimento legis spiritualis a Christo reficiuntur, et duplici Testamento, quasi gemellis piscibus, saturantur. 170. Quatuor autem millia viri qui aliis septem panibus aluntur (Marc. VIII), eadem gentium Ecclesia est, quae in quatuor mundi partibus diffunditur, atque ubertate septiformis gratiae recreatur. 171. Ille qui saepe nunc in ignem, nunc in aquam cadebat (Matth. XVII), mundum significat. Ignis autem inflammantem cupiditatem, aqua carnis voluptatem demonstrat, in quibus semper arreptus quotidiano lapsu praecipitatur. 172. Moyses et Elias, qui apparuerunt cum Domino in monte (Ibid.; Luc. IX; Marc. IX), lex et prophetia intelliguntur, quarum vocibus passio, et (0121B)resurrectio, et gloria Domini declaratur. 173. Homo habens centum oves, qui, relictis illis, ovem perditam quaerit, ac repertam humeris revehit (Luc. XV), figuram Christi expressit, qui, relictis millibus angelorum in coelo, ovem quae perierat in Adam, ut bonus pastor, quaesitam in gentibus reperit, atque crucis suae humeris ad paradisum reportavit.

174. Mulier, quae perditam reperit drachmam, Ecclesia est, quae animam diaboli laqueis abstractam et perditam, dum invenerit per poenitentiam, et angelorum et hominum facit laetitiam. 175. Debitor decem millium talentorum (Matth. XVIII) significat homines qui Deo sunt obnoxii per transgressionem decem praeceptorum, sed sicut nobis (0121C)poscentibus a Domino peccati vincula relaxantur, ita unusquisque nostrum dimittat exemplo Domini, ne dum minima debita in nos peccantibus non concedimus, majora nostra exsolvere cum usuris poenarum cogamur. 176. Dives, qui camelo comparatur (Matth. XIX; Marc. X), personam indicat Judaeorum, qui de legis potentia gloriantur, quanquam propter terrena, quae colunt, non habent regnum coelorum, ubi facilius gentium populus criminibus tortuosus, et sarcinis peccatorum gravatus, ingreditur per foramen acus, quasi per angustias passionis, dolorum ac laborum. 177. Paterfamilias qui operarios ad vineam conducit, et denarium 142 promittit (Matth. XX), Christus est, qui vocat omnes ad cultum fidei, promittens (0121D)eis praemium perfectae beatitudinis. 178. Operarii hora prima conducti hi sunt qui a rudimentis infantiae cultum fidei consecuti sunt.(0122A) 179.Qui autem hora tertia, hi sunt qui ab adolescentia ad fidem accesserunt. 180. Qui vero hora sexta conducti sunt, hi sunt qui in juventutis aetate crediderunt. 181. Qui autem hora nona accesserunt, illi sunt qui, jam a juventute in senectutem declinantes, gratiam perceperunt. 182. Qui vero ultima hora iverunt (Ibid.), illi sunt qui jam decrepiti, et in extremo vitae suae tempore vocati, ad Christum venerunt. Qui tamen prioribus parem mercedem beatitudinis accipiunt, in illis conservans Christus justitiam, qui prima hora nativitatis operati sunt; in istis impendens misericordiam, qui una vitae hora laboraverunt.

183. Duo filii missi ad operandum vineam (0122B)(Matth. XXI) duorum populorum typum demonstrant. Primus enim missus vocatur gentium populus per naturae intelligentiam ad operis divini culturam, qui prius tamen contumax exstitit, et sese iturum negavit. Adveniente autem Domino, priorem contumaciam sequente emundat obedientia. Secundus autem missus Judaeorum per legis cognitionem respondit: Omnia, quaecunque dixerit Dominus, faciemus; sed idcirco damnatur, quia non solum in professionem legis praevaricatus est, sed in ipsum Dominum vineae parricidales manus exercuit. 184. Homo qui vineam plantavit (Matth. XXI; Luc. XX), Deus est, qui condidit Jerusalem, in qua aedificavit turrim, et torcular fodit, videlicet templum, et altare, et saepe circumdedit, id est, angelorum munitione vallavit.(0122C) 185.Coloni autem quibus vineam locat (Ibid.), populus est Israel, qui sub divino cultu possedit Jerusalem. 186. Servi autem qui tempore frugum missi interfecti sunt a 143 colonis (Ibid.), prophetae intelliguntur, quorum sanguis effusus est a Judaeis, dum ab eis quaererent justitiae fructum et legis. 187. Filius autem novissime missus, quem ejectum coloni extra vineam occiderunt (Ibid.), Christus est, quem crucifixerunt Judaei, ejicientes eum extra portas Jerusalem. 188. Coloni quoque, quos Dominus vineae perdit (Ibid.), populi Judaeorum intelliguntur, qui olim, ut videntur, dispersi atque perempti sunt. Illi autem agricolae ad quos vinea transferri praecipitur, significant (0122D)apostolos, vel successores apostolorum.

189. Rex qui fecit nuptias filio suo (Matth. XXII), Deus Pater intelligitur, qui copulavit ex virgine carnem (0123A)virginem Christo. Servi vero, qui missi sunt vocare invitatos, apostoli sunt atque prophetae, qui Judaeos per legem et Evangelium vocaverunt; sed illi modo terrenis voluptatibus, modo carnis et legis onere pressi, solemnitatem adventus Domini contempserunt, ex quo se indignos existimaverunt vita aeterna, gentes autem introisse manifestantur.

190. Rex iratus, qui misit exercitus suos, et perdidit interfectores illos, et civitatem illorum incendit (Ibid.), Deus Pater est, qui suscitavit Vespasianum Caesarem Romanorum, qui et populum gladio vastavit, et civitatem Jerusalem funditus cum suis universis evertit, ita ut ulterius belligerare non possit. 191. Homo autem non habens vestem nuptialem in accubitu, qui, loquente rege, obmutuit; quem (0123B)jubet servis ablatum mitti in tenebras exteriores (Ibid.), ille est qui in fide quidem cum caeteris requiescit; sed si inventus fuerit in die judicii vestem carnis habere pollutam, confestim jubetur ab angelis tolli, et mergi in gehennam ignis aeterni. 192. Duo debitores, ex quibus unus debebat feneratori denarios quingentos, et alter quinquaginta (Luc. VII), significant utrumque populum, Judaeorum, scilicet, et gentium, ex quibus ille qui quinquaginta denarios debuit Judaeorum typum habuit; ille vero qui 144 quingentos, gentium figuram expressit, qui ab initio mundi debitor semper existens, chirographum peccati per poenitentiam non solvit. Adveniente itaque Christo, tandem credidit, atque uberiorem misericordiae fructum accepit, unde quia (0123C)plus illi concessum est a Christo, amplius diligit Christum, sicut scriptum est: Cui plus dimittitur, plus diligit. 193. Septem vero fratres qui uni mulieri nupserunt, et sine filiis mortui sunt (Marc. XII), homines infideles intelliguntur, qui per septem mundi aetates, in hac terra totam vitam suam sine fructu justitiae consumpserunt. 194. Duo in lecto (Matth. XXIV) illos figurant qui remoti a turbis in otio quodammodo vitae vacare videntur. 195. Duae molentes (Ibid.) illi intelliguntur qui negotiis temporalium rerum circumferuntur. 196. Duo in agro (Ibid.), illi sunt qui in ministerio Ecclesiae, tanquam in agro dominico, operantur, (0123D)ex quibus, adveniente nocte, id est, saeculi adversitate, quidam permanent in fide, et assumuntur ad vitam, quidam discedunt, et relinquuntur ad poenam. 197. Quinque virgines sapientes (Matth. XXV) omnes animae sanctae intelliguntur, quae quoniam per quinque sensus corporis nullam admittunt cordis (0124A)corruptionem, idcirco quinario numero computantur. 198. Quinque autem virgines fatuae, quae non habent in vasis oleum (Ibid.), illae animae sunt quae habent quidem integritatem corporum, sed non servant intra conscientiam boni operis testimonium, dum in facie gloriantur apud homines, et non corde apud Deum. Ideoque, quia in vasis pectorum suorum mentis splendorem non gerunt, adveniente Domino, a regni ejus gaudio excluduntur. 199. Homo peregre proficiscens, qui tradidit bona sua servis suis (Ibid.), Christus est, qui post resurrectionem suam ad coelos regrediens, tradidit evangelicam gratiam evangelicis negotiatoribus fenerandam. Sed primus servus in quinque talentis sibi (0124B)datis quinque libros legis accepit, quod doctrina et opere decem praeceptorum amplificavit. 200. Alius duobus talentis duo Testamenta promeruit, eaque 145 morali ac mystico sensu pie dispensando duplicavit.

201. Tertius, sub figura unius talenti, gratiae donum acceptum in terrenis voluptatibus obscuravit, ideoque projectus est in infernum, quia nullum inde operatus est fructum. 202. Alii in primo servo sensus cordis et corporis acceptos, in secundo intelligentiam et opus, in tertio rationem intellexerunt.

203. Juvenis filius viduae quem Dominus mortuum extra portas urbis suscitavit (Luc. VII), significat eum qui palam quodlibet mortiferum crimen admittit; (0124C)quique nonnunquam audito verbo Dei a morte peccati resurgit, et per poenitentiam Christi vivere incipit; redditurque viduae matri suae, id est, Ecclesiae. 204. Homo qui descendebat a Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones (Luc. X), ipse Adam figuratur in genere suo, qui dum descendit de paradiso coelesti in mundum, incidit in angelos tenebrarum.

205. Samaritanus descendens, qui vulnera ejus curavit (Ibid.), Christus est custos noster, qui de coelo descendit, et genus humanum a vulneribus peccatorum curavit. 206. Stabularius (Ibid.) apostoli sunt, vel successores eorum qui infirmitatem nostram praedicatione (0124D)evangelica recreant. 207. Martha, quae excepit Christum in domum suam, et in hac ministrabat (Ibid.), significat Ecclesiam, in hac vita Christum in corde excipientem, et in opere justitiae laborantem. 208. Maria, soror ejus, quae sedebat secus pedes (0125A)Christi, et audiebat verbum (Ibid.), demonstrat eamdem Ecclesiam, in futuro saeculo ab omni opere cessantem, et in sola contemplatione sapientiae Christi requiescentem. 209. Homo qui media nocte postulabat ab amico tres panes (Luc. XI), similitudinem exprimit cujusque in media tribulatione Dominum postulantis, ut det ei scientiam Trinitatis. 146 210. Dives, cujus uberes fructus ager attulit (Luc. XII), significat hominem luxuriis deditum, et abundantem peccatis, quem immoderate plus amplius peccare desiderantem arguit Dominus dicens: Stulte, hac nocte auferunt animam tuam abs te; quae parasti, cujus erunt? 211. Quinque illi in domo una, id est, pater, mater, (0125B)filius, filia, nurus, ex quibus duo in tres, et tres in duos dividuntur (Ibid.), significant humanum genus fide et religione invicem separatum, partim in discissione schismatis, quod duo significant, partim in numero trinitatis, quod tria demonstrant. Divisus est enim filius adversus patrem suum, id est, populus ex gentibus veniens adversus diabolum, cum quo antea fuerat sociatus. Divisa est et filia adversus matrem suam, id est, plebs ex Judaeis credens adversus impiam Synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam, Ecclesia videlicet ex gentibus adversus matrem sponsi sui Synagogam, de qua secundum carnem Christus fuerat procreatus. Qui homines separantur sibi invicem, alii terrenam, alii coelestem gloriam appetentes. (0125C)212. Galilaei XVIII super quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos (Luc. XIII), interitum plebis Judaeorum insinuat. Decem et octo enim apud Graecos ex iota, ι, et eta, η, litteris exprimuntur, quibus figuris nomen Jesus scribitur, in quem illi credere nolentes pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt.

213. Homo qui arborem fici in vinea sua plantavit, Christus est, qui Synagogam in Judaico populo condidit, quam cum Dominus, quasi inutilem, jussisset abscidi, fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis, adhibetur stercus, id est, confessio peccatorum; sicque in novissimo credendo commutabitur in melius, dabitque fructus justitiae copiosos.(0126A) 214.Mulier quae, decem et octo annos infirmitatem habens, a Domino curata est (Luc. XIII), Ecclesiae typus est, quae in fine temporum salutem fidei consecuta est. Sex enim aetatibus mundus iste completur 147 cujus tamen tempus habet tripertitam discretionem, unam ante legem, alteram in lege, tertiam sub gratia. Sexies ergo terni decem et octo efficiunt, quo numero tempus hoc nostrae salutis insinuatur, quando, a Satanae vinculis soluti, quibus curvati eramus, donum salutis et spem supernae contemplationis accipimus. 215. Hydropicus quem Dominus curavit (Luc. XIV) demonstrat eos quos fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat. 216. Homo habens duos filios (Luc. XV) Deus est, (0126B)habens duos populos, quorum major figuram tenuit Judaeorum, qui permansit in Dei cultu; alter junior gentium, qui, conditore deserto, servus factus est idolorum, quem per egestatem fidei revertentem clementer suscepit Deus Pater, et pro conversione ejus sub vituli typo immolat Filium unicum; tribuit etiam annulum fidei, et stola immortalitatis induit eum, quanquam Judaeus frater livoris torqueatur invidia, propter salutem tamen ejus gaudium concinit angelorum symphonia. 217. Dispensator prodigus, quem dominus a villicatione removeri praecepit, et fraudem faciens domino suo, relaxavit debitoribus partem, ut haberet unde in posterum viveret (Luc. XVI), haec comparatio ad exemplum nostrum proposita est; nam si ille a domino (0126C)suo laudari promeruit, quia, fraudem ei faciens, in posterum sibi de alienis rebus providit, quanto magis Christo placere possumus, si ex propriis nostris misericordiam indigentibus faciamus, a quibus recipi in aeterna tabernacula possimus? 218. Dives qui induebatur purpura et bysso (Ibid.) significat Judaeorum superbiam, florentem quondam imperii claritate, vel honoris excellentia. 148

219. Mendicus ulcerosus (Ibid.) demonstrat gentilem populum, confessionibus peccatorum humiliatum. 220. Quinque fratres divitis illius qui apud inferos torquebatur (Ibid.) Judaei intelliguntur, qui sub quinque libris positi sunt.(0127A) 221.Decem leprosi, qui mundantur a Domino (Luc. XVII), haeretici significantur, qui in varietate colorum diversitatem habent schismatum, quique ideo ad sacerdotes mittuntur, ut, detersa omni varietate errorum, unitatis percipiant sacramentum. 222. Judex iniquus, qui Dominum non timebat, assidue tamen deprecantem viduam exaudivit (Luc. XVIII), similitudo est qua demonstratur quantam spem habere debeat qui Dominum indesinenter exposcit, cum etiam apud aures iniqui judicis valuerit frequens instantia viduae deprecantis. Ipsa autem vidua significare potest Ecclesiam, perseverantia sua petentem ultionem de inimicis suis, diabolo, vel haereticis. 223. Pharisaeus orans in templo (Ibid.) Judaeorum (0127B)est populus, qui ex justificationibus legis extollit merita sua. 224. Publicanus vero (Ibid.) gentilis est populus, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua, quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter confitendo Deo appropinquare meruit exaltatus. 225. Caecus sedens secus viam (Ibid.) populum demonstrat gentilem, qui per Christi gratiam fidei meruit claritatem. 226. Zachaeus (Luc. XIX) gentilis est populus, gratia meritorum pusillus, qui tamen, a terrenis actibus sublevatus, per lignum dominicae crucis Christi mysterium contemplatur. 227. Homo nobilis qui in longinquam abiit regionem accipere sibi regnum (Ibid.), Redemptor noster (0127C)est, qui usque ad fines terrae pervenit accipere regnum in populis gentium. 228. Cives qui noluerunt eum regnare (Ibid.) Judaei intelliguntur, qui Christum regem spreverunt. 229. Servus qui mnam unam accipiens, decem acquisivit (Ibid.), significat doctores qui, accepta gratia Evangelii, in decem verborum Decalogi praedicamentis bene usi sunt, et docendo multos in 149 fide acquisierunt, idcirco, adveniente Domino, laudabuntur, quia lucrati sunt. 230. Qui vero ex una quinque acquisivit (Ibid.), illos demonstrat qui mandatum Dei servantes consequuntur scientiam legis, in quinque libris Moysi scriptam, eamque docendo ad usum salutis necessarium fenerantur.(0127D) 231.Qui vero mnam ipsam in sudario conservavit (Ibid.), ostendit eum qui creditum sibi gratiae donum delicate otioseque tractavit, unde et recte amittit collatam gratiam, quia per negligentiam praedicare contempsit, ut ei augeretur quod laboravit. 232. Vidua quae in gazophylacio duo jecit minuta (Luc. XXI), animam fidelem demonstrat ejus qui in thesauro cordis sui fructum dilectionis Dei et proximi servat. 233. Sponsus (Joan. II) Christus est; cujus nuptiae cum Ecclesia celebrantur, in cujus conjunctione aqua in vinum mutatur, quia credentes (0128A)per lavacri gratiam transeunt ad passionis coronam. 234. Architriclinus (Ibid.), Moyses intelligitur, qui miratur meliorem et sanctiorem populum per Jesum in Evangelium congregatum, quam illum priorem ab Aegypto deductum; finitum enim vinum ostendit sublatam esse gratiam Spiritus sancti a Judaeis, et per apostolos in gentibus contributam. 235. Mulier Samaritana (Joan. IV) mystice intelligitur Synagoga quinque libris legis, quasi quinque viris, secundum sensum carnis, subjecta, quam misericorditer Dominus provocat haurire aquam vivam, lavacri scilicet percipere gratiam, vel secretam legis intelligentiam. 236. Mulier adultera, quae offertur a Judaeis Domino (0128B)lapidanda (Joan. VIII), est Ecclesia ex gentibus, quae, prius relicto Deo, in idolis fuerat fornicata, hanc volebat Synagoga zelans interfici, et Christus eam salvat per remissionem delicti, nec sinit eam perire, qui novit veniam condonare peccantibus. 237. Simon leprosus (Matth. XXVI) gentilis est populus, qui est a Redemptore mundatus. 238. Mulier quae unguento caput Domini unxit (Ibid.) Ecclesia est, quae fructus sui operis fideique odorem ad laudem Dei et Christi gloriam refert. 239. Angelus ille ad cujus descensum movebatur aqua, quinque porticibus cincta (Joan. V), Christus est, in cujus adventu turbatus est 150 Judaeorum populus quinque libris conclusus: descendente enim angelo, commovebatur aqua, et sanabatur infirmus; (0128C)descendente de coelis Christo, commotus est in passione ejus idem populus, et sanatus est mundus. 240. Caecus a nativitate, quem Dominus, postquam unxit oculos, ad piscinam Siloe misit lavandum (Joan. IX), significat genus humanum a nativitate, id est, a primo homine errorum tenebris vitiatum, cujus oculos Dominus de sputo et luto linivit, quia verbum caro factum est. Et lavari oculos in piscina jussit, ut baptizatus in Christo, acciperet legem fidei, et crederet in eum qui humilis in mundo apparuit.

241. Lazarus, quem Dominus quatriduanum fetentem de monumento suscitavit (Joan. XI), significat mundum, quem gravissima peccati consuetudo (0128D)corruperat, qui tamen quarta die mortis resuscitatur. Prima enim dies est mortis, tracta ex Adam propago mortis; altera dies mortis est transgressio legis naturalis; tertius est dies mortis praevaricatio datae legis; quartus dies mortis est contemptus evangelicae praedicationis, in quo die Dominus, suum opus respiciens, misericorditer resuscitare dignatus est. 242. Servus principis sacerdotum, cujus dextra amputatur auricula (Matth. XXVI), Israeliticus est populus, propter incredulitatem servus effectus. Hic dexteram aurem amittit, dum ad sinistram per intellectum (0129A)litterae transit, cui Dominus in his cui credunt auditum restaurat fidei, et obedientem evangelici facit mandati. 243. Princeps sacerdotum, qui scidit vestimentum suum in Domini passione (Ibid.), indicat Hebraeum populum nudatum sacerdotio, et evacuatum regno scisso. 244. Barabbas, qui Judaeis dimittitur (Matth. XXVII), significat Antichristum, quem illi errantes meruerunt suscipere pro Christo. 245. Herodes et Pilatus, qui, cum essent discordes, in passione Domini amicitia foederantur (Luc. XXIII), indicant primum divisos fuisse utrosque populos circumcisionis et gentium, qui tamen per passionem Domini in fide concordaverunt. 246. Simon Cyrenaeus, cui gestandam crucem (0129B)imposuerunt (Ibid.), 151 gentium populus intelligitur, qui peregrinus in lege, obediens efficitur Evangelio, crucis ipse Christi vector, et fidei bajulus factus.(0130A) 247.Duo latrones (Ibid.) populum exprimunt Judaeorum et gentium: quorum unus incredulus blasphemat Christum in cruce pendentem, alter fidelis Judaeos increpat blasphemantes. 248. Quatuor milites, qui quatuor partes sibi de Jesu vestimentis fecerunt (Psal. CXVIII, 162), praefiguraverunt quatuor partes mundi, qui diviserunt sibi eloquia Christi, sicut scriptum est: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 249. Mulieres quae apostolis Domini resurrectionem annuntiant, lex et prophetia intelliguntur, quae gloriam resurrectionis Christi, antequam revelaretur, quasi praecursores praedicaverunt. 250. Septem discipuli, cum quibus Dominus post resurrectionem suam convivasse describitur, septimam (0130B)indicant post resurrectionis futurae requiem, per quam omnes sancti per Christum aeterna beatitudinis refectione saturabuntur, ad quam saturitatem nos perducat Christus. Amen.

(no