[go: up one dir, main page]

Jump to content

Acta (Concilium Causeiense)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta (Concilium Causeiense)
Auctor incertus
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Acta (Concilium Causeiense; Auctor incertus (Gerbertus Auriliacensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.CoCaAuI.Acta13, cc_idno: 9774 c

139.0345C| ORATIO EPISCOPORUM HABITA IN CONCILIO CAUSEIO IN PRAESENTIA LEONIS ABBATIS LEGATI PAPAE JOHANNIS.

Exordium. --Impleta sunt vota nostra, reverentissimi Patres, quia tocius Galliae episcopis in caritate conjunctis, apostolica sedes coetui nostro praesidet per venerabilem abbatem et monachum Leo. In quo simul et in nobis eam prudentiam morumque probitatem esse confidimus, ut quae probabiliter et necessario demonstravimus, non in statera dolosa et iniqua, sed in equa et rationabili lance appensa fuisse gaudeamus, juxta illud beati Augustini in secundo libro de baptismo: Non offeramus, inquit, stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus tota die dimittamus pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave, hoc leve 139.0345D| est! Sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis tamquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus, immo non appendamus, sed appensa a Domino recognoscamus. Nimirum hic vir sanctus et sapiens hoc intelligere videtur, non ex hominum voluntario sed potius ex divino juditio majora vel minora habenda esse peccata. Neque enim dissimulando quodlibet illud peccatum tacuerimus, ideo illud peccatum non est? Nec si dijudicare noluerimus, ideo ante oculos 139.0346C| divinae majestatis minus est? Non. Proinde pensate venerandi patres et fratres, quid nobis in causa Arnulfi judicandum fuerit, quem ante Dei et hominum oculos in immanum barathrum cecidisse constabat qui se ipsum proprio ore dampnabat, cujus pro rebellione et contumacia Africana concilia omne jus ademerant. Pensate, inquam, quid pro pereuntis populi salute, qui in tocius regni discrimine melius et utilius fieri potuerit, quam ut, tiranno excluso utilis populo et regno constitueretur pastor. Quod et populi quies et regni soliditas consecuta est. Sed ecce ex adverso hostis humani generis per organa sua proloquitur: Non hoc fieri licuit sine sedis apostolicae auctoritate, non sine praesente legato nonnisi ab Arnulfo recepta ecclesia.

139.0346D| Reprehensio et confirmatio alternatim digestae. --Haeccine est auctoritas, ut innumerabilis multitudo hominum assidue pereat? Nullus Romanus, etiam invitatus multumque rogatus, subveniat? Et qui potest, nisi praesente Romano nec audeat nec praesumat? Omittimus itinerum difficultates; sumptuum indigentiam, prudentis legati inopiam; et jam cum Romam ventum fuerit, non apostolicae sedi liberum licebit proferre juditium, sed quod auri talentum obtinere poterit apud Crescentium, diaboli 139.0347A| membrum. Non ignota loquimur. Regii ac nostri legati Romam profecti epistolas pontifici porrexerunt, et ab eo digne suscepti sunt. Sed, ut credimus, quia Crescentio nulla munuscula obtulerunt, per triduum a palatio seclusi, nullo responso accepto redierunt. Quod peccatis nostris provenire non dubium est, ut Romana ecclesia, quae mater et caput omnium ecclesiarum est, per tirannidem oppressa, omnia membra debilitentur? Haec, inquam, omittimus, et tamen in tanta rerum difficultate sacris obtemperatum legibus edocemus, ut apostolica sedes in Arnulfi causa honeste et utiliter vel addere vel mutare nichil potuerit, vel adhuc possit. Si enim quaedam pontificum decreta ita sunt rata, et quaedam concilia a sede apostolica ita corroborata, 139.0347B| ut exinde permutari nichil oporteat, eorum decretorum et conciliorum executores per omnia laude et praemio digni, perturbatores autem vituperandi et omnium penarum genere afficiendi sunt. Item si sub beatissimis pontificibus aliqua provenerunt, quae causae Arnulfi similia sint, quod exinde judicatum est, in causa Arnulfi judicandum fuit. At Cresconius episcopus, quia rebellis et contumax, non contra principem sed contra episcopos, fuit, ab Africana synodo judicatum est, ut potestate principis coerceretur et ab ecclesia excluderetur. Et item universaliter episcopos conspirantes et ad conventum fratrum suorum venire nolentes sua forte ne prodantur flagitia metuentes, eadem 139.0347C| synodus potestate principis cohercendos. a principalibus cathedris removendos, et ut propriis etiam careant, auctoritate publica ut rebelles auétoritate apostolica judicavit per Faustinum et Philippum et Asellum presbyteros. Quod autem apostolica sedes in Cresconium fecit et in alios fieri docuit, hoc idem in Arnulfo summa diligentia fuit observatum; id est quia ad fratrum suorum conventum amplius quam per anni spatium invitatus venire contempsit, et insuper in principem suum rebellis et urbis ac patriae proditor extitit, principis potestate necessaria synodo repraesentatus est. Atque habita cognitione, qualis fuerat diffamatus talis etiam est sua professione detectus. Sed inquit emulus: Non potuit dijudicari; ecclesiam recipiat, 139.0347D| suis viribus resumptis suisque diu retentis amicis, ad judicium provocetur. Quidnam est armatus a tirannide removeri? Immo non aliter quam spoliatus potuit dijudicari. Sed aeque tirannus armis circumpseptus nunquam ad judicium potuit adduci. Quid est autem ecclesiae receptio, virium resumptio, amicorum retentio, nisi in reges nostros tirannidis extinctae resuscitatio, injuriarum ultio, malorum sublevatio, bonorum omnium oppressio? Sed obsidibus, inquit, et sacramentis astringatur multis modis. Num plura et validioris generis sacramenta repperiri poterunt ante prolatis? Num obsides fratris ejus Richardi episcopo Brunoni 139.0348A| ejusque sororis filio praeferendi? Quo ergo jure Bonefatii pape decretum in irritum devocabitur, qui intonat, ut si reus adesse neglexerit, dilationem sententiae vel absentiae non lucretur. Nimirum haec decreta apostolica nec fugientem protegunt, nec confessum vel convictum ecclesiae restituunt. Non igitur jure spoliatus eam recipiet ecclesiam, quam nec sicut episcopus rexit, sed sicut praedo crudelissimus devastavit, sed dicant summi pontifices Leo et Zozimus magnusque Gregorius, quid de hujusmodi confessis vel convictis auctoritate apostolica statuerunt. « Hujusmodi, inquit Leo, lapsis ad promerendam Dei misericordiam ecclesia privata est, expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. » Et Zozimus 139.0348B| Lazarus dudum in Taurinensi concilio gravissimorum episcoporum sententiis pro calumpniatore dampnatus, cum Brictii innocentis episcopi vitam falsis objectionibus appetisset, post vero ab eodem Proculo, qui inter ceteros dampnationi ejus in synodo assenserat, sacerdotium consecutus est. A quo ipse vitae suae conscius, datis litteris in abdicationem sui se sponte submovit. Et Gregorius ad Johannem archiepiscopum primae Justinianae: « Dilectissimus inquit, lator praesentium Nemesion ad nos veniens indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Diaclinae civitatis episcopum et post pauca etiam libellum, in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re sententia episcopali illo deposito 139.0348C| se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum. » Et Johannes papa universis ecclesiis per Gallias constitutis « Praedictum, inquiens, Contumeliosum episcopum ut habeat poenitendi licentiam, petitorium vobis dare censemus, ubi errorem suum evidenter alligans, sub die profiteatur et consule. » Non, inquit calumpniator, potuit Arnulfus se ipsum dampnare sine apostolicae sedis legato. Quomodo ergo Lazarus quomodo Paulus et Contumeliosus, et, ut propius ad causam accedamus, quomodo Ebo Remorum archiepiscopus? Si enim Arnulfo non licuit, nec illis. Sed manifestum est illis licuisse. Licet enim mala relinquere et bona facere sine apostolicae sedis 139.0348D| legato et auctoritate. At criminosum in ordine pontificali stare malum est, et ab eo recedere bonum. Bene igitur Arnulfus fecit, si ab ordine pontificali recessit, in quo criminosus stare non potuit. Bene reliquit, quod contra divinas et humanas leges per dolum accepit. Cur ergo calumpniator, inquit, detinetur omni potestate exutus, ac non potius quo velit abire permittitur? Videlicet, quia Euthices archimandrita in synodo depositus ab imperatore est directus; sed hunc magnus Leo papa ad remotiora duci jubet, ne in eo saeviens morbus suo contagio alios corrumperet. Juste ergo detinetur, qui adhuc necem patriae meditatur, suosque satellites 139.0349A| crebris legationibus incitat, ut a coepto furore non desistant. Videtis, reverendissimi Patres, nobiscum stare apostolica et ecclesiastica jura. Sed quid faciemus improbis hominibus, quibus nulla ratio sufficit, nisi etiam corporeis sensibus satisfiat? Cedamus talium importunitatibus, et nichil sine praesentia legati apostolicae sedis in causa Arnulfi factum esse doceamus. Certe Seguinus, venerabilis vitae Senonensium archiepiscopus, Domini papae Johannis vices per Gallias sibi creditas Romae innovavit, et ita a latere apostolici cum decreto privilegii veniens ejus vices usque in praesens omnium episcoporum Galliae consensu prosecutus est. In hujus ergo praesentia Arnulfus se ipsum sacerdotio exuit, atque juxta decreta apostolicorum virorum, Zosimi, Leonis 139.0349B| atque Gregorii, petitorio vel confessionis, seu ita placet dici, abdicationis porrecto libello, sacerdotalia deposuit signa. Pro qua re ad judicium devocamur, quasi innocentem oppresserimus? Nos vero illum non solum non oppressimus, sed etiam per duodeviginti menses bella, seditiones, regni discidia molientem toleravimus, cum Africana concilia post secundum mensem vocationis eum a communione removerint, et anniversario concilio non occurrentem eum in se dixisse dampnationis sententiam judicaverint; neque post expletum annum ejus vocem penitus audiendam. Sed o Christiana fides, o religio Christiana; quis unquam nocens habebitur, si patriae proditor hodie velut innocens absolvitur? Sileant ammodo leges, jura regum conticescant, si neminem in judiciis attingere fas est, nisi quem Crescentius tyrannus 139.0349C| mercede conductus voluerit absolvere vel punire? Patriae proditor ferat praemium, et qui eam liberaverit, propellatur in exilium. Sed non sic sanctus Spiritus per os David cecinit: Semel, inquit, id est incommutabiliter, locutus est Deus (Psal. LXI, 12); duo haec quae se audisse commemorat, scilicet quia Dei potestas in dampnando reprobos et misericordia in glorificando 139.0350A| electos; quod ipse subinfert: quia tu reddes unicuique juxta opera sua (Ibid. 13), id est juxta hoc quod est, inquit, non juxta id quod non est, dicente propheta: Ve his qui dicunt bonum malum et malum bonum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem (Isai. V, 20). Si ergo beatorum pontificum, Gregorii, Leonis, Zosimi, decreta itemque Africana concilia rata habenda sunt, vituperandi ac penitus sunt contempnendi, qui Arnulfum irregulariter dejectum inmurmurant, nostramque simplicitatem apud apostolicam sedem insimulant, quasi eum pro sua innocentia sedem apostolicam appellantem deposuerimus, cum ipse potius ad electos a se ipse judices confugerit, atque ab eis post confessionem modum poenitendi postulaverit. Quod imponit finem litibus jure Africani 139.0350B| concilii.

Epilogus. --Nunc ad te qui vices domni Johannis papae in hac synodo retines, abba Leo, recurrimus, et si qua te pietatis viscera movent, admonemus, ut pacis exturbatores auctoritate apostolica conquiescere facias. Neque enim zelo Dei aut fraterna caritate commoniti pro Arnulfi restauratione satagunt, quem Dei et universalis ecclesiae juditio in perpetuum sacerdotali officio exutum esse sciunt; sed novitate rerumque permutatione delectati, sanctam et apostolicam ecclesiam contra nos incitant, ut dum non erit qui audeat contradicere, impune liceat eis peccare. Quod quantam Romanae ecclesiae pariat invidiam, tua sanctitas recognoscit. Neque enim juditia populi ita retusa sunt, ut interdum quid sit equius et justius non intellegant. Cui rei dum a 139.0350C| quibuslibet episcopis inconsulte resistitur, sacerdotii gravitas et dignitas nostro vitio dispicitur. Jungatur nobis per te beati Petri apostolatus, redintegretur per te jam scissum rete ecclesiae, ut dum re bene gesta Romam redieris, spe, voto ac desiderio a Galliarum episcopis iterum revoceris.

Explicit concilium Causeium.