[go: up one dir, main page]

Jump to content

referuntur

E Victionario
Discretiva
referuntur dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
referuntur tertia pluralis praesens passiva indicativus referō (referre)

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /refeˈruntur/(classice)
Syllabificatio phonetica: re·fe·run·tur — morphologica: re-fer-untur

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
P. Cornelius Tacitus
ca. 55-117
Aelius Donatus
ca. 310-380
Aurelius Augustinus Hipponensis
354-430
Caelius Aurelianus
fl.400
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius
ca. 480-525
Ulco Cats Bussemaker
1810–1865
class.IIIVIVVVIXIX

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n.)

  • stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 99 p.C.n.)

  • Venethi multum ex moribus traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus. —De origine et situ Germanorum P. Cornelii Taciti [2][3]

saec. IV.  (fl. 350 p.C.n.)

  • sunt etiam nomina numero communia, ut res, nubes, dies. sunt semper singularia generis masculini, ut pulvis, sanguis; semper pluralia, ut manes, Quirites, cancelli; semper singularia generis feminini, ut pax, lux; semper pluralia, ut kalendae, nundinae, feriae, quadrigae, nuptiae; semper singularia generis neutri, ut pus, virus, aurum, argentum, oleum, ferrum, triticum et fere cetera, quae ad mensuram pondusve referuntur, quamquam multa consuetudine usurpata sint, ut vina, mella, hordea; sunt semper pluralia eiusdem generis, ut arma, moenia, Floralia, Saturnalia. —Ars maior Donati [4][3]

saec. IV.

  • Cum igitur ad ipsam rationem disciplinae huius, siquidem scientia est bene modulandi, non possit negari omnes pertinere motus qui bene modulati sunt, et eos potissimum qui non referuntur ad aliud aliquid, sed in seipsis finem decoris delectationisve conservant; hi tamen motus, ut nunc a me rogatus recte vereque dixisti, si longo spatio temporis fiant, inque ipsa dimensione quae decora est, horam vel etiam maius tempus obtineant, non possunt congruere nostris sensibus. —De musica Augustini [5][3]

saec. VI.

  • Musica vero quam prior sit numerorum vis, hinc maxime probari potest, quod nor modo illa natura priora sunt, quae per se constant, quam illa quae ad aliquid referuntur, sed etiam et ipsa musica modulatio numerorum nominibus adnotatur. —De institutione arithmetica Boetii [6]

Latinitas nova

saec. XIX.

  • Si igitur non semper movebatur, patet ea non fuisse ita affecta, ut alterum posset moveri, alterum movere: sed oportebat alterum eorum mutari. Necesse est enim, in iis quae ad aliquid referuntur, hoc accidere: veluti si quum non esset duplum, nunc est duplum, necesse est ut si non ambo, saltem alterum sit mutatum. Erit igitur aliqua mutatio prior mutatione prima. —Aristotelis Physica Bussemakeri [7]
Fontes
  1. Marcus Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum libri quinque. (The Latin Library): Liber tertius. 11 [39] — referuntur
  2. 2.0 2.1 Publius Cornelius Tacitus - Germania sive de origine et situ Germanorum. (The Latin Library):Cap. 46 [2] — referuntur
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Vicicitatio: referuntur.
  4. 4.0 4.1 Aelius Donatus - Ars grammatica sive Ars maior. (Universitas Turicensis): Pars VII: de nomine  — referuntur
  5. 5.0 5.1 Aurelius Augustinus Hipponensis, De musica. (Universitas Turicensis): Liber primus. Caput XIII, p. 28. — referuntur
  6. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius - De institutione arithmetica libri duo. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1844-1864. (Universitas Turicensis):  Liber I.  Caput I. — referuntur
  7. Ulco Cats Bussemaker, Aristotelis Physica. Aristotelis Naturalis Auscultatio Libri VIII, Firmin Didot, Paris 1854. (Universitas Turicensis): Liber VIII, capitulum I, [9] — referuntur