[go: up one dir, main page]

Jump to content

pariunt

E Victionario
Discretiva
pariunt dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
pariunt tertia pluralis praesens activa indicativus pariō (parere)

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /ˈpa.ri.unt/(classice)
Syllabificatio phonetica: pa·ri·unt — morphologica: par-iunt

Loci

[+/-]
Marcus Terentius Varro
-116…-27
Vitruvius
ca. -80…-15
C. Plinius Secundus
23-79
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (ca. 47-45 a.C.n.)

  • Item propinquiora genere inter se verba similem saepe pariunt errorem, ut in hoc, quod nemus, et lepus videtur esse simile, quom utrumque habeat eundem casum rectum; sed non est simile, quod eis certae similitudines opus sunt, in quo est ut in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in virili genere est lepus, ex neutro nemus; dicitur enim hic lepus et hoc nemus. Si eiusdem generis essent, utrique praeponeretur idem ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc nemus, hoc lepus. —De lingua Latina Varronis [1][2]

class.  (ca. 30-22 a.C.n.)

  • De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter exposui. Quorum motus et virtutes duae res diversae et inter se dissimiles uti congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci ευθειαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτην appellant. Sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes. —De architectura Vitruvii [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. —Naturalis historia Plinii [4][2]
Fontes
  1. 1.0 1.1 Marcus Terentius Varro - De lingua Latina. Liber decimus, II. p. 8 — pariunt
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Vicicitatio: pariunt.
  3. 3.0 3.1 De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber decimus, 3. [1] — pariunt
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber octavus, cap. 54, [126] — pariunt