[go: up one dir, main page]

Jump to content

currit

E Victionario
Discretiva
currit dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]
Proprietates grammaticales
[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
currit tertia singularis praesens activa indicativus currō (currere)
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]
API: /ˈkur.rit/(classice)
Syllabificatio phonetica: cur·rit — morphologica: curr-it

Loci

[+/-]
Marcus Terentius Varro
-47…-45
Vitruvius ca. -30/-22Lucius Annaeus Seneca -3/+65 Petronius Arbiter
ca. 14-66
C. Plinius Secundus 23-79M. Fabius Quintilianus ca. 35-100 Apuleius ca. 125-170 Isidorus Hispalensis
560-636
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class.class. III II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Quorum generum declinationes oriantur, partes orationis sunt duae, si, item ut Dion, in tris diviserimus partes res, quae verbis significantur: unam, quae adsignificat cassus: alteram, quae tempora: tertiam, quae neutrum. De his Aristoteles orationis duas partes esse dicit, vocabula et verba, ut homo et equos, et legit et currit. —De lingua Latina Varronis [1]

class.

  • Sunt autem et alia multa genera, quae habent suas proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod, a fonte cum est progressum, dividitur in duas partes; quae pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet saporem. —De architectura Vitruvii [2][3]

class.

  • Nec sine causa; repete enim exemplum, quod paulo ante proposui: lapillus in piscinam aut lacum et alligatam aquam missus circulos facit innumerabiles; at hoc idem non faciet in flumine (quare? Quia omnem figuram fugiens aqua disturbat): idem ergo in aere evenit, ut ille, qui manet, possit figurari, at ille, qui rapitur et currit, non det sui potestatem et omnem ictum venientemque formam ex eo turbet. —Naturales quaestiones Senecae [4][3]

saec. I.

  • Orbem iam totum victor Romanus habebat,
qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.
Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis
iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,
si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum,
hostis erat, fatisque in tristia bella paratis
quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant
gaudia, non usu plebeio trita voluptas. —Satyricon T. Petronii Arbitri [5]

saec. I.

  • mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myriandrum urbem Syriae in Issico sinu positam |LII| XV, inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, Astypalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laconicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae |XXI| XIII, deinde Gades |XII| L, quae mensura universa ab Eoo mari efficit |LXXXV| LXXVIII. —Naturalis historia Plinii [6]

saec. I.

  • Sed, pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est. —Institutio oratoria Quintiliani [7][3]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari iamque inuersa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia simulansque sese ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter adplodit et statim qua pugnis qua cubitis qua morsibus, etiam de via lapide correpto, totam faciem manusque eius et latera converberat. —Metamorphoseon libri XI Apulei [8][3]

Latinitas mediaevalis

saec. VII.

  • Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam discripserunt humanam, in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. —Etymologiarum libri XX Isidori Hispalensis [9]

saec. XII.

  • Et cum mus parere debet, angustiatur et difficultatem pariendi habet, et tunc in dolore ad ripam aquae vadit, et ibi minutissimos lapillos quaerit, et eos vorat quotquot in gutture retinere potest, et ad antrum suum currit, et eos ibi exspuit, ac eos afflat, et super eos se deponit, ac eos calefacit, et sic statim parit; et postquam peperit, illos odit, et eos pedibus abiicit, idest uszschirrit, et tunc super pullos suos decumbit et eos fovet. —Subtilitates diversarum naturarum creaturum Hildegardis [10]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • Nec nunc illa commemoro que universis urbibus campisque et litoribus nota sunt: quot curas quantosque labores pro mortali felicitate soliciti domi militieque, terra pelagoque suscipimus, quam cupide quamque periculorum omnium oblitus impiger extremos currit mercator ad Indos, per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes; sed illa duntaxat que in remedium sui ipsius otiosa paupertas excogitat: qualia sunt hec in Saturnalium libris precedentibus intermixta; que quoniam facetiarum non erant expertia, relatu non indigna iudicavi. —Rerum memorandarum libri Petrarcae [11]
Fontes
  1. Marcus Terentius Varro - De lingua Latina. Liber octavus p. 11 — currit
  2. 2.0 2.1 De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber octavus, 3. [7] — currit
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Vicicitatio: currit.
  4. 4.0 4.1 Lucius Annaeus Seneca - Naturales quaestiones. (Universitas Turicensis):  Tomus / Liber I. 2, versus 7 — currit
  5. T. Petronius Arbiter, Satyricon - quae supersunt (apud Guilielmum Vande Water, Trajecti ad Rhenum MDCCIX). Cap. CXIX. — currit
  6. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber secundus, cap. 112, [243] — currit
  7. 7.0 7.1 Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber primus, VI. [9] — currit
  8. 8.0 8.1 Apuleius - Metamorphoseon libri XI. (Bibliotheca Augustana): Liber IX. Capitulum XL. Versus 1 — currit
  9. Isidorus Hispalensis - Etymologiarum libri XX. (Bibliotheca Augustana):  Liber XI. Caput II. [8] — currit
  10. Hildegardis Bingensis - Subtilitates diversarum naturarum creaturum. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1882, Tomus CXCVII. (Universitas Turicensis): Liber septimus. Cap. XXXIX. - De mure  — currit
  11. Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - Rerum memorandarum libri. (Universitas Turicensis): Liber II. 85: [1] — currit