[go: up one dir, main page]

Jump to content

Metamorphoses (Ovidius)/Liber III

Checked
E Wikisource
Liber III
2 a.C.n. - 8 p.C.n.

 Liber II Liber IV 


1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri
2 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
3 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
4 imperat et poenam, si non invenerit, addit
5 exilium, facto pius et sceleratus eodem.
6 orbe pererrato (quis enim deprendere possit
7 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
8 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
9 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
10 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis,
11 nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
12 hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
13 moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.'
14 vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
15 incustoditam lente videt ire iuvencam
16 nullum servitii signum cervice gerentem.
17 subsequitur pressoque legit vestigia gressu
18 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
19 iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
21 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras
22 atque ita respiciens comites sua terga sequentis
23 procubuit teneraque latus submisit in herba.
24 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
25 figit et ignotos montes agrosque salutat.

26 Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros
27 et petere e vivis libandas fontibus undas.
28 silva vetus stabat nulla violata securi,
29 et specus in media virgis ac vimine densus
30 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum
31 uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro
32 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
33 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,
34 tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti
36 infausto tetigere gradu, demissaque in undas
37 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
38 caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
39 effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
40 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
41 ille volubilibus squamosos nexibus orbes
42 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus
43 ac media plus parte leves erectus in auras
44 despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,
45 si totum spectes, geminas qui separat arctos.
46 nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant
47 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
48 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,
49 hos necat adflati funesta tabe veneni.

50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
51 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
52 vestigatque viros. tegumen derepta leoni
53 pellis erat, telum splendenti lancea ferro
54 et iaculum teloque animus praestantior omni.
55 ut nemus intravit letataque corpora vidit
56 victoremque supra spatiosi tergoris hostem
57 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
58 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,
59 aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem
60 sustulit et magnum magno conamine misit.
61 illius inpulsu cum turribus ardua celsis
62 moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit
63 loricaeque modo squamis defensus et atrae
64 duritia pellis validos cute reppulit ictus;
65 at non duritia iaculum quoque vicit eadem,
66 quod medio lentae spinae curvamine fixum
67 constitit et totum descendit in ilia ferrum.
68 ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
69 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,
70 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
71 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
72 tum vero postquam solitas accessit ad iras
73 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
74 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
76 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
77 ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
78 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,
79 inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
80 fertur et obstantis proturbat pectore silvas.
81 cedit Agenorides paulum spolioque leonis
82 sustinet incursus instantiaque ora retardat
83 cuspide praetenta: furit ille et inania duro
84 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
85 iamque venenifero sanguis manare palato
86 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;
87 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
88 laesaque colla dabat retro plagamque sedere
89 cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
91 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
92 obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.
93 pondere serpentis curvata est arbor et ima
94 parte flagellari gemuit sua robora caudae.

95 Dum spatium victor victi considerat hostis,
96 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum,
97 unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum
98 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
99 ille diu pavidus pariter cum mente colorem
100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant:
101 ecce viri fautrix superas delapsa per auras
102 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
103 vipereos dentes, populi incrementa futuri.
104 paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
106 inde (fide maius) glaebae coepere moveri,
107 primaque de sulcis acies adparuit hastae,
108 tegmina mox capitum picto nutantia cono,
109 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
110 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum:
111 sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
112 surgere signa solent primumque ostendere vultus,
113 cetera paulatim, placidoque educta tenore
114 tota patent imoque pedes in margine ponunt.

115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
116 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus
117 exclamat 'nec te civilibus insere bellis!'
118 atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
119 comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse;
120 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
121 vivit et exspirat, modo quas acceperat auras,
122 exemploque pari furit omnis turba, suoque
123 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
124 iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
126 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
127 is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
128 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque:
129 hos operis comites habuit Sidonius hospes,
130 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.

131 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri
132 exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque
133 contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,
134 tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,
135 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper
136 exspectanda dies hominis, dicique beatus
137 ante obitum nemo supremaque funera debet.

138 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
139 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
140 addita, vosque, canes satiatae sanguine erili.
141 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,
142 non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?

143 Mons erat infectus variarum caede ferarum,
144 iamque dies medius rerum contraxerat umbras
145 et sol ex aequo meta distabat utraque,
146 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
147 participes operum conpellat Hyantius ore:
148 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
149 fortunaeque dies habuit satis; altera lucem
150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
151 propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque
152 distat idem meta finditque vaporibus arva.
153 sistite opus praesens nodosaque tollite lina!'
154 iussa viri faciunt intermittuntque laborem.

155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
156 nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,
157 cuius in extremo est antrum nemorale recessu
158 arte laboratum nulla: simulaverat artem
159 ingenio natura suo; nam pumice vivo
160 et levibus tofis nativum duxerat arcum;
161 fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
162 margine gramineo patulos incinctus hiatus.
163 hic dea silvarum venatu fessa solebat
164 virgineos artus liquido perfundere rore.
165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
166 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,
167 altera depositae subiecit bracchia pallae,
168 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
169 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
170 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
171 excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
172 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
173 dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
174 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
175 per nemus ignotum non certis passibus errans
176 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
177 qui simul intravit rorantia fontibus antra,
178 sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae
179 percussere viro subitisque ululatibus omne
180 inplevere nemus circumfusaeque Dianam
181 corporibus texere suis; tamen altior illis
182 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.
183 qui color infectis adversi solis ab ictu
184 nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,
185 is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
186 quae, quamquam comitum turba est stipata suarum,
187 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
188 flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,
189 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
190 perfudit spargensque comas ultricibus undis
191 addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
192 'nunc tibi me posito visam velamine narres,
193 sit poteris narrare, licet!' nec plura minata
194 dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
195 dat spatium collo summasque cacuminat aures
196 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
197 cruribus et velat maculoso vellere corpus;
198 additus et pavor est: fugit Autonoeius heros
199 et se tam celerem cursu miratur in ipso.
200 ut vero vultus et cornua vidit in unda,
201 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est!
202 ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora
203 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
204 quid faciat? repetatne domum et regalia tecta
205 an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.

206 Dum dubitat, videre canes, primique Melampus
207 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
208 Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
209 inde ruunt alii rapida velocius aura,
210 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,
211 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron
212 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre
213 Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro
214 deque lupo concepta Nape pecudesque secuta
215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus
216 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon
217 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
218 et niveis Leucon et villis Asbolos atris
219 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
220 et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce
221 et nigram medio frontem distinctus ab albo
222 Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne
223 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
224 Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor
225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae
226 per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa,
227 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.
228 ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
229 heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat:
230 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!'
231 verba animo desunt; resonat latratibus aether.
232 prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
233 proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:
234 tardius exierant, sed per conpendia montis
235 anticipata via est; dominum retinentibus illis,
236 cetera turba coit confertque in corpore dentes.
237 iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque,
238 etsi non hominis, quem non tamen edere possit
239 cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis
240 et genibus pronis supplex similisque roganti
241 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
242 at comites rapidum solitis hortatibus agmen
243 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
244 et velut absentem certatim Actaeona clamant
245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur
246 nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
247 vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,
248 non etiam sentire canum fera facta suorum.
249 undique circumstant, mersisque in corpore rostris
250 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi,
251 nec nisi finita per plurima vulnera vita
252 ira pharetratae fertur satiata Dianae.

253 Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo
254 visa dea est, alii laudant dignamque severa
255 virginitate vocant: pars invenit utraque causas.
256 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne,
257 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
258 gaudet et a Tyria collectum paelice transfert
259 in generis socios odium; subit ecce priori
260 causa recens, gravidamque dolet de semine magni
261 esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit,
262 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit,
263 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno
264 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
265 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
266 et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est
267 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.
268 concipit -- id derat -- manifestaque crimina pleno
269 fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno
270 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
271 fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
272 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.'

273 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
274 limen adit Semeles nec nubes ante removit
275 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
276 sulcavitque cutem rugis et curva trementi
277 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
278 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
279 ergo ubi captato sermone diuque loquendo
280 ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto,
281 Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi
282 nomine divorum thalamos iniere pudicos.
283 nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
284 si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta
285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
286 det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!'

287 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
288 formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.
289 cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam,
290 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
291 numina torrentis: timor et deus ille deorum est.'
292 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
293 obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit
294 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
295 da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis
296 opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
297 ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
298 non iurasse potest. ergo maestissimus altum
299 aethera conscendit vultuque sequentia traxit
300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
301 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen;
302 qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat
303 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
304 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
305 est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum
306 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae:
307 tela secunda vocant superi; capit illa domumque
308 intrat Agenoream. corpus mortale tumultus
309 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
310 inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
311 eripitur patrioque tener (si credere dignum est)
312 insuitur femori maternaque tempora conplet.
313 furtim illum primis Ino matertera cunis
314 educat, inde datum nymphae Nyseides antris
315 occuluere suis lactisque alimenta dedere.

316 Dumque ea per terras fatali lege geruntur
317 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
318 forte Iovem memorant diffusum nectare curas
319 seposuisse graves vacuaque agitasse remissos
320 cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est,
321 quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.'
322 illa negat. placuit quae sit sententia docti
323 quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.
324 nam duo magnorum viridi coeuntia silva
325 corpora serpentum baculi violaverat ictu
326 deque viro factus (mirabile) femina septem
327 egerat autumnos; octavo rursus eosdem
328 vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae'
329 dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet,
330 nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem
331 forma prior rediit, genetivaque venit imago.
332 arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
333 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto
334 nec pro materia fertur doluisse suique
335 iudicis aeterna damnavit lumina nocte;
336 at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
337 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
338 scire futura dedit poenamque levavit honore.

339 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
340 inreprehensa dabat populo responsa petenti;
341 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
342 caerula Liriope, quam quondam flumine curvo
343 inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis
344 vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno
345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,
346 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset
347 tempora maturae visurus longa senectae,
348 fatidicus vates 'si se non noverit' inquit.
349 vana diu visa est vox auguris: exitus illam
350 resque probat letique genus novitasque furoris.
351 namque ter ad quinos unum Cephisius annum
352 addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
353 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;
354 sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
356 adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
357 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti
358 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

359 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum
360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
361 reddere de multis ut verba novissima posset.
362 fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
363 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis,
364 illa deam longo prudens sermone tenebat,
365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,
366 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas
367 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,'
368 reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi
369 ingeminat voces auditaque verba reportat.
370 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
371 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
372 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
373 non aliter quam cum summis circumlita taedis
374 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
375 o quotiens voluit blandis accedere dictis
376 et mollis adhibere preces! natura repugnat
377 nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est
378 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
379 forte puer comitum seductus ab agmine fido
380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo.
381 hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,
382 voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem.
383 respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit
384 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit.
385 perstat et alternae deceptus imagine vocis
386 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam
387 responsura sono 'coeamus' rettulit Echo
388 et verbis favet ipsa suis egressaque silva
389 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer!
391 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';
392 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'
393 spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
394 protegit et solis ex illo vivit in antris;
395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;
396 extenuant vigiles corpus miserabile curae
397 adducitque cutem macies et in aera sucus
398 corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:
399 vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
400 inde latet silvis nulloque in monte videtur,
401 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

402 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
403 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles;
404 inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!'
406 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
407 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
408 quem neque pastores neque pastae monte capellae
409 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;
411 gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
412 silvaque sole locum passura tepescere nullo.
413 hic puer et studio venandi lassus et aestu
414 procubuit faciemque loci fontemque secutus,
415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit,
416 dumque bibit, visae correptus imagine formae
417 spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
418 adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem
419 haeret, ut e Pario formatum marmore signum;
420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
421 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
422 inpubesque genas et eburnea colla decusque
423 oris et in niveo mixtum candore ruborem,
424 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:
425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
426 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
427 inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti,
428 in mediis quotiens visum captantia collum
429 bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
430 quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo,
431 atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
432 credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
433 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes!
434 ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
435 nil habet ista sui; tecum venitque manetque;
436 tecum discedet, si tu discedere possis!

437 Non illum Cereris, non illum cura quietis
438 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
439 spectat inexpleto mendacem lumine formam
440 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
441 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
442 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit?
443 scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
444 ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
446 et placet et video; sed quod videoque placetque,
447 non tamen invenio' -- tantus tenet error amantem --
448 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens
449 nec via nec montes nec clausis moenia portis;
450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri:
451 nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
452 hic totiens ad me resupino nititur ore.
453 posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
454 quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
455 quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
456 est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae!
457 spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
458 cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro,
459 cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis
461 et, quantum motu formosi suspicor oris,
462 verba refers aures non pervenientia nostras!
463 iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;
464 uror amore mei: flammas moveoque feroque.
465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo?
466 quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
467 o utinam a nostro secedere corpore possem!
468 votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset.
469 iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
471 nec mihi mors gravis est posituro morte dolores,
472 hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset;
473 nunc duo concordes anima moriemur in una.'

474 Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
476 reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire,
477 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem
478 desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est,
479 adspicere et misero praebere alimenta furori!'
480 dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
481 nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
482 pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
483 non aliter quam poma solent, quae candida parte,
484 parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
485 ducere purpureum nondum matura colorem.
486 quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
487 non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
488 igne levi cerae matutinaeque pruinae
489 sole tepente solent, sic attenuatus amore
490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
491 et neque iam color est mixto candore rubori,
492 nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
493 nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
494 quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu'
496 dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu';
497 cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
498 haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
499 ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:
500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit
501 verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo.
502 ille caput viridi fessum submisit in herba,
503 lumina mors clausit domini mirantia formam:
504 tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores
506 naides et sectos fratri posuere capillos,
507 planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.
508 iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
509 nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
510 inveniunt foliis medium cingentibus albis.

511 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens;
513 spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
514 contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
515 verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
516 obicit. ille movens albentia tempora canis
517 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius
518 orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres!
519 namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber,
521 quem nisi templorum fueris dignatus honore,
522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas
523 foedabis matremque tuam matrisque sorores.
524 eveniet! neque enim dignabere numen honore,
525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.'
526 talia dicentem proturbat Echione natus;
527 dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.

528 Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque
530 vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.
531 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
532 attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum
533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu
534 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
536 femineae voces et mota insania vino
537 obscenique greges et inania tympana vincant?
538 vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,
541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?
543 este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
544 illiusque animos, qui multos perdidit unus,
545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque
546 interiit: at vos pro fama vincite vestra!
547 ille dedit leto fortes: vos pellite molles
548 et patrium retinete decus! si fata vetabant
549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique
550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
551 essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
552 non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent;
553 at nunc a puero Thebae capientur inermi,
554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,
555 sed madidus murra crinis mollesque coronae
556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum,
557 quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam
558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
559 an satis Acrisio est animi, contemnere vanum
560 numen et Argolicas venienti claudere portas:
561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
562 ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque
563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!'
564 hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
566 acrior admonitu est inritaturque retenta
567 et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant:
568 sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
569 lenius et modico strepitu decurrere vidi;
570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

572 Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
574 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum
575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis
576 sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.
577 adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
578 fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
579 'o periture tuaque aliis documenta dature
580 morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum
581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!'
582 ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes,
583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
584 non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
586 pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis
587 decipere et calamo salientis ducere pisces.
588 ars illi sua census erat; cum traderet artem,
589 "accipe, quas habeo, studii successor et heres,"
590 dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit
591 praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum.
592 mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
593 addidici regimen dextra moderante carinae
594 flectere et Oleniae sidus pluviale capellae
595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi
596 ventorumque domos et portus puppibus aptos.
597 forte petens Delum Chiae telluris ad oras
598 adplicor et dextris adducor litora remis
599 doque levis saltus udaeque inmittor harenae:
600 nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo
601 coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis
602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas;
603 ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto
604 prospicio comitesque voco repetoque carinam.
605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes,
606 utque putat, praedam deserto nactus in agro,
607 virginea puerum ducit per litora forma.
608 ille mero somnoque gravis titubare videtur
609 vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:
610 nil ibi, quod credi posset mortale, videbam.
611 et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto
612 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est!
613 quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis;
614 his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!"
615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas
616 ocior antemnas prensoque rudente relabi.
617 hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
618 hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque
619 voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,
620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
621 "non tamen hanc sacro violari pondere pinum
622 perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris"
623 inque aditu obsisto: furit audacissimus omni
624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
625 exilium dira poenam pro caede luebat;
626 is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
627 rupit et excussum misisset in aequora, si non
628 haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
629 inpia turba probat factum; tum denique Bacchus
630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
631 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
632 "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,
633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?"
634 "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus
635 ede velis!" dixit; "terra sistere petita."
636 "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros!
637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus."
638 per mare fallaces perque omnia numina iurant
639 sic fore meque iubent pictae dare vela carinae.
640 dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti
641 "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete,"
642 pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu
643 pars mihi significat, pars quid velit ore susurro.
644 obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi
645 meque ministerio scelerisque artisque removi.
646 increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;
647 e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno
648 nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque
649 explet opus Naxoque petit diversa relicta.
650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca
652 et flenti similis "non haec mihi litora, nautae,
653 promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est!
654 quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?"
656 iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras
657 ridet et inpellit properantibus aequora remis.
658 per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre
660 quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
661 haud aliter, quam si siccam navale teneret.
662 illi admirantes remorum in verbere perstant
663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant:
664 inpediunt hederae remos nexuque recurvo
665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
666 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
667 pampineis agitat velatam frondibus hastam;
668 quem circa tigres simulacraque inania lyncum
669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
670 exsiluere viri, sive hoc insania fecit
671 sive timor, primusque Medon nigrescere toto
672 corpore et expresso spinae curvamine flecti
673 incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit
674 "verteris?" et lati rictus et panda loquenti
675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
676 at Libys obstantis dum vult obvertere remos,
677 in spatium resilire manus breve vidit et illas
678 iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
679 alter ad intortos cupiens dare bracchia funes
680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas
681 corpore desiluit: falcata novissima cauda est,
682 qualia dividuae sinuantur cornua lunae.
683 undique dant saltus multaque adspergine rorant
684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant
686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
687 de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
688 restabam solus: pavidum gelidumque trementi
689 corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens
690 "corde metum Diamque tene!" delatus in illam
691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'

692 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,'
693 inquit 'ut ira mora vires absumere posset.
694 praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris
695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!'
696 protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
700 sponte sua fama est nullo solvente catenas.

701 Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse
702 vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
704 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem,
706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether
707 movit, et audito clamore recanduit ira.

708 Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
709 purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
710 hic oculis illum cernentem sacra profanis
711 prima videt, prima est insano concita cursu,
712 prima suum misso violavit Penthea thyrso
713 mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores!
714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum
716 turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
719 saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit
720 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!'
721 illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti
722 abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.
723 non habet infelix quae matri bracchia tendat,
724 trunca sed ostendens dereptis vulnera membris
725 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue
726 collaque iactavit movitque per aera crinem
727 avulsumque caput digitis conplexa cruentis
728 clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!'
729 non citius frondes autumni frigore tactas
730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,
731 quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
732 talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
733 turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

 Liber II Liber IV