Possit a lingua prisca Latina *mag-no-s duci, quod quodam modo ad radicem Protindeuropaeam *meǵH₂- referendum videtur.[1] Aliter potest suspicari id esse Protindeuropaee *m̥ǵH₂-no-s a gradu apophonico radicis *meǵH₂-.[2]
Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. —De officiisCiceronis[3][4]
class.
Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare? Quia debet. “Quantum?” inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit. —Ad Lucilium epistulae moralesSenecae[5]
saec. I.
Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. —SatyriconT. Petronii Arbitri[6][4]
saec. I.
Cuminum est et silvestre, praetenue, quaternis aut quinis foliis veluti serratis, sed ut sativo magnus usus, in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflationes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. —Naturalis historiaPlinii[7]
Latinitas postclassica
saec. II.
magnus praeterea sexus utriusque numerus lucernis, taedis, cereis et alio genere facticii luminis siderum caelestium stirpem propitiantes. Symphoniae dehinc suaves, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis personabant. —Metamorphoseon libri XIApulei[8]