class. (ca. 47-45 a.C.n.)
- Quod ad nominatuom similitudines animadvertendas arbitratus sum satis esse tangere, haec sunt. Relinquitur de articulis, in quibus quaedam eadem, quaedam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt et virilia et muliebria et neutra, et quod alia sunt ut significent unum, alia ut plura, et de casibus quod habent quinos: nam vocandi voce notatus non est. Proprium illud habent, quod partim sunt finita, et hic haec, partim infinita, ut quis et quae, quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est. —De lingua Latina Varronis [1]