Cenotaphium
Cenotaphium (Graece κενοτάφιον < kenos 'vacuus' + taphos 'sepulcrum') est monumentum conditum ad memoriam honorandam cuiusdam hominis vel gregis hominum quorum reliquiae vere vel alibi depositae sunt vel omnino evanuerunt. Cenotaphium potest formam sumere vel tumuli inanis vel tumuli honorarii. Quamvis multa cenotaphia erecta sint in honorem hominum singulorum, tamen nonnulla tribuuntur militibus et victimis in bello amissis, vel patriae imperiive ad pacem orandam, aliquando cum flamma aeterna.
Sic verba monumentorum, sepulcrorum, cenotaphiorum distinguuntur a Florentino iurista Italico in libro septimo Institutionum: "Monumentum generaliter res est memoriae causa in posterum prodita: in qua si corpus vel reliquae inferantur, fiet sepulchrum: si vero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriae causa factum Graeci κενοτάφιον, id est inane sepulchrum appellant."[1]
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad cenotaphia spectant. |
- Cole, Bruce. 2013. "Stilling the Pulse of Time," Wall Street Journal, 8 Novembris 2013.
- Crompton, Andrew.1999. The Secret of the Cenotaph.