[go: up one dir, main page]

Vanilla[1][2] est aroma et condimentum saporosum hodie inter omnes nationes pernotum, quod primum e siliquis Vanillae planifoliae accipiebatur, sed nostris temporibus, cum compositio chemica vanillini explicata sit, etiam, et quidem magis magisque, in laboratoriis chemicis paratur. Solum safranum sumptuositate vanillam superat. Vanilla est aroma ad compluria alimenta utile, sicut ad socolatam, quae sine addita vanilla acerbum haberet gustum.[3]

Siliquae vanillatae siccatae

De vanilla naturali

recensere

In remotis silvis tropicis Vanilla planifolia, vitis arborum stipitibus involuta, crescit. Semel in anno flores luridos aperit, neque aliquot horis diutius floret. Qui flores, nisi quid obstiterit, hoc puncto temporis polline fecundabuntur. Quo facto fructum fert, siliquas virides oblonga forma.

Iam abhinc annos ferme mille Totonaci, populus olim fines Verae Crucis in Mexico orientali incolens, hoc invenerunt, siliquas vanillae, si ita conservatae erunt, ut obducto colore fusco marcescant, odore praedulci fragrare. Quas enim siliquas conservatione fermentatas hodie scimus adflare vanillinum, ex quo odor et gustus ille nobilis nascitur. Vanillinum non solum in Vanilla planifolia sed etiam in aliis rebus latet, sicut in ligneis doliis vinariis (unde in vinum conservatum absorbetur) et in glandula anali fibri.[4] Totonaci Aztecis, expugnatoribus planitiei superioris Mexici, asserculos vanillae in tributa praestabant. Azteci enim vanilla aliisque condimentis acerbitatem potionis suae ritualis, xocolātl (unde per linguam Hispanicam "chocolata" vel "socolata"), ex seminibus cacaonis factae, temperabant.

Saepe apud recentes legitur Ferdinandum Cortesium (qui Aztecos imperio Hispanico subiecit), talem potionem anno fere 1519 sumens, vanillam primum Europaeorum gustavisse:[5] hoc vero nescimus. Vanilla (nomine Navatlaco tlilxochitl) inter annos circiter 1550 et 1590 ab auctore codicis Badiani,[6] a Bernardino de Sahagún, etiam a Francisco Hernández descripta est, imaginibus adiectis,[7] sed hae opera multo tardius divulgata sunt. Eruditorum Europaeorum primus, qui se vanillam gustavisse confessus sit, Carolus Clusius anno 1605 descriptionem in Exoticorum libris inseruit, verique nominis expers "lobum oblongum aromaticum" nuncupavit.[8] Omnes autem, qui libros varios de chocolata, ab anno 1631 editos, perlegerint, de vanilla inter condituras huius potionis didicerunt.[9] Mercatus vanillae per saecula paene omnino penes Hispanos fuit, nam Vanilla planifolia nusquam nisi in Hispanorum coloniis Americanis crescebat. Etiam appellatio vanillae Hispanorum est. Primum enim vainillam appellaverunt,[2] per deminutionem vainae, quod vocabulum ex vagina ( > *vaγina > vaina) natum est.

 
Vitis vanillae in stipite arboris serpens. (Plantagium Reunionense.)

Vanilla planifolia, vitis educatu difficilis, olim investigatoribus aenigma quoddam praebebat. Franci, veri vanillae consumptores, colonias suas tropicas conabantur hac herba serpenti conserere, quae quidem nusquam nisi in regionuibus domesticis fructus ferre valebat. Ineunte saeculo XIX demum botanici causam perspexerunt. Ut fructus ferat, pollen ex staminibus in pistilla ferri debet. Pollinatio autem vanillae mirum in modum progreditur, nam certi tantum generis apes, in Mexico et alia America media indigenae, pollinatrices adprobat, sine quibus flos nonnullis horis marcescat.

Saeculo XIX in insula Borbonia (hodie Réunion) accidit, ut digitorum agilitate apium opus rependeretur. Servi enim ex vicina insula Madagascaria importati cum coffeam et tabacum colebant in plantagiis Borboniae tum etiam Vanillam planifoliam ab anno 1819 colere conabantur, sed cum apes pollinatrices abessent, vites fructu vacuae manebant. Autumno aliquando anno 1841 Ferréol Bellier-Beaumont, dominus plantagii parvi, una cum Edmondo, servo duodecenni, plantationes suas inspiciebat, cum unam inopinato vitem duas siliquas virides ferentem vidit. Etiam magis stupefactus audivit puerum sua manu, ferula bambusacea usum, vitem illam pollinasse. Mox Bellier-Beaumont in curru equo ducto circum Borboniam vehebat Edmondum, qui servos plantagiorum docebat manualem vanillae florentis pollinationem.[10] Quae ratio etiam hodie in usu est, ubicunque Vanilla planifolia colitur.

Anno 1948 servitus abrogata est in coloniis Francicis. Edmond paulo prius libertus factus nomen accepit Edmondum Albium. Quamquam inventione sua dominis plantagiorum divitias paraverat, ipse numquam pecuniam fecit. Quondam etiam in vincula coniectus erat gemmae furti condemnatus. Ad finem vitae beneficio domini pristini vixit. Unum et quinquaginta annos natus "miser et pauper" obiit, ut in actis diurnis insulae Reunionis narratum est. Sed insula bonum successum habebat, namque saeculo exeunte 200 t vanillam siccatam exportabat. Vanilla planifolia etiam in Madagascariam, Tahitiam, Indonesiam, Africam orientalem translata est. Madagascaria in praesenti dimidium vanillae mundi parat.

De vanilla artificiosa

recensere
 
Formula vanillini

Rebus novis industrialibus quae saeculo XVIII initium cepereunt etiam ratio parandorum alimentorum omnino mutata est. Praeterea nova cuppedo magno impetu proficiebat. Nascente enim industria glaciei edibilis in CFA etiam magna adpetitio vanillae repente facta est.

Iam opus erat chemicis. Anno 1874 ab investigatoribus Germanicis compositio chemica vanillini (aromatis vanillae) explicata est.[11] Etiam methodum impetraverunt, qua vanillinum ex cortice arborum coniferarum arte fabricarentur. Productio industrialis vanillini exeunte saeculo coepit.

Constat quaesitum vanillini maius esse quam annuam productionem vanillae naturalis. Quae deficiunt, artificiose ex lignino[12] aliisque materiis producuntur. In praesenti multis hominibus reapse notior est artificiosa quam naturalis vanilla. At tamen sapor vanillae naturalis centenis rebus chemicis constat, quae puro vanillino artificioso substitui non possunt. Qua de causa vanilla naturalis aroma post saframum secunda sumptuositate est. Interim quidem, nam societati cuidam biotechnologicae Helveticae propositum est in fermento genetice immutato aperire vanillini fontem, qui praesentibus fontibus minus sumptuosus et, ut contendunt, magis naturalis sit: vanillinum enim per fermentationem parari, non aliter ac si condantur siliquae naturales. Sed animadvertendum est hic de biologia synthetica agi. codex enim computatorius plane novus ab investigatoribus scientificis scribitur, in sequentias DNA redigitur, quae denique in organismos biologicos inseruntur. Sunt qui, ne hac periclitatione salus naturae minetur victusque agricolarum concidatur, timeant.[13]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts akademiska förlag, Holmia, 2009.
  2. 2.0 2.1 Cf. Las vainillas de Campeche son mui lindas; "Campestres vainiliae pulcherrimae sunt": Colmenero (1631, 1644)
  3. De vanilla multis in libris legitur, sicut Nielsen (1985); Hazen (1995); Elcott (2004); Rain (2004).
  4. Burdock (2005: 277).
  5. Vide e.g. Franz Lidz, "The Delicious, Ancient History of Chocolate and Vanilla" in Smithsonian Magazine (Iulii 2019)
  6. Libellus de medicinalibus Indorum herbis seu Codex Badianus f. 56v. Ibi nihil de usu aromatico vel condimentario dicitur
  7. Sahagún; Hernandez (1628)
  8. Clusius (1605)
  9. Imprimis Colmenero (1631, 1644)
  10. Volsy-Focard (1862); Elcott (2004: cap.6); Jean Gabriel Fouché, Laurent Jouve, "Vanilla planifolia: history, botany and culture in Réunion island" in Agronomie vol. 19 (1999) pp. 689-703
  11. Walton (2003).
  12. Alger (1989: 598).
  13. Admonitum societatis amicorum Terrae.

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • Alger, Mark S.M. (1989) Polymer Science Dictionary. Chapman & Hall.
  • Burdock, George A. (2005) Fenaroli's handbook of flavor ingredients. CRC Press.
  • Burdock, George A. (2007) Safety assessment of castoreum extract as a food ingredient. International Journal of Toxicology 26 (1): 51–55.
  • Correll, Donovan S. (1953) Vanilla – Its Botany, History, Cultivation and Economic Import. Economic Botany 7 (4): 291-358 JSTOR.
  • Delteil, Arthur (1902) La Vanille, sa culture et sa préparation. 3e édition. A.Challamel.
  • Ecott, Tim (2004) Vanilla. Travels in Search of the Luscious Substance. Michael Joseph Ltd
  • Gobley, N.-T. (1858) Recherches sur le principe odorant de la vanille. Journal de Pharmacie et de Chimie-Sér. III: 34: 401–405.
  • Hazen, Janet (1995) Vanilla. Chronicle Books
  • Lubinsky, Pesach et al. (2008) Origins and Dispersal of Cultivated Vanilla (Vanilla planifolia Jacks. (Orchidaceae)). Economic Botany 62 (2): 127–138.
  • Nielsen Jr., Chat (1985) The Story of Vanilla. Chicago: Nielsen-Massey Vanillas.
  • Rain, Patricia (2004) Vanilla. The Cultural History of the World's Favorite Flavor and Fragrance. New York: J. P. Tarcher/Penguin.
  • Walton, Nicholas J. & al. (2003) Vanillin, Molecules of Interest. Psychochemistry 63
  • Volsy-Focard, Eugène (1862) Introduction et fécondation du Vanillier à l'île Bourbon. Bulletin des Sciences et Arts St.Denis.

Nexus interni