[go: up one dir, main page]

Turnus in Vergili Aeneide fuit regulus Rutulorum, filius Danai, et praecipuus Aeneae adversarius, ducturus uxorem Laviniam, filiam Latini, regis Latinorum. Cum tamen Aeneas Hesperiam venit, Latinus eam Aeneae promittit. Turnus contra Troianos vi respondens Pallantem occidit, socium Aeneae et filium Evandri, regis Arcadiarum; tum Turnus balteum Pallantis rapit. Deinde Aeneas Turnum in certamine occidit.

Turni sui sunt Amata, uxor Latini; Iuturna, soror et dea fluminum fontiumque; Mezentius, olim rex Etruscorum; et Camilla, regina Volscorum, qui ei contra Aenean succurrit.


stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!