[go: up one dir, main page]

Sybrand vel Sybrandt vel Sybrant de Beest (vulgo: Sybrand vel Sybrandt vel Sybrant van Beest; Hagae 1610 fere natus; Amstelodami 27 Ianuarii 1674 mortuus) fuit saeculi aurei pictor delineatorque Nederlandicus.

Wikidata Sybrand de Beest
Res apud Vicidata repertae:
Sybrand de Beest: imago
Sybrand de Beest: imago
Nativitas: 1610; Haga
Obitus: 1674; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Forum olitorium et pomorum (1652)

Biographia

recensere

Fortasse Hadriani van de Venne[1] et Petri de Veen discipulus[1][2], Hagae ab anno 1639 usque ad 1663 laboravit[1]. Primum Petri de Veen praeclari advocati actuarius et, ob eius exemplum, pictor, Hagae Sancti Lucae Societatis comes fuit anno 1640 et anno 1656 cum aliis artificibus Confrerie Pictura condidit[1]. Anno 1659 et 1662 praefectus, anno 1662 decanus et rursum praefectus anno 1663 fuit[2]. Ab 1670 usque ad 1674 Amstelodami laboravit[1][2]. Russiae legationis imago inter contionem eius primum opus cognitum est (4 Novembris 1631)[2].

Maxime effigies, ruris facies, praecipue urbanas, naturas mortuas, praesertim cum pomis, perfecit, generis et rerum argumenta effecit[1]. Eius ruris facies ab Ioanne de Goyen et generis argumentorum picturas ab Isaaco de Ostade adducta sunt[1]. Ob eius facies urbanas[1], praecipue fora, clarus fuit, quorum bona exempla in pinacothecis Amstelodami (1646), Roterodami (1652), Holmiae (1668), Stutgardiae, et Duaci conservantur, atque in collectionibus in Lichtensteno et Vindobonae (1638) inveniuntur[2].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sybrand de Beest spectant.