[go: up one dir, main page]

Socolata[1] seu chocolata[2] est potio e tostis Theobromatis nucleis facta. Socolata etiam dicitur alimentum solidum aut amarum aut dulce ex eisdem nucleis tostis et contritis compactum. Patria socolatae est America Media. Conquisitatores Hispani usum potionis in Mexico apud Aztecos saeculo sexto decimo animadverterunt et in Europam introduxerunt.

Theobroma cacao, arbor meridiei, in tabula orbis terrarum inter deos Aztecorum Mictlantecuhtli et Centeotl pictus. Codex Fejérváry-Mayer (Museum Mundanum Liverpoliense).

De nominibus

recensere
 
Deus senex mulierculis suis circumdatus, quarum una (ad dextram) summa cura chocolatam transfundit: sylvilagus scriba rem delineat. Vas Princetonianum cultus Olmecorum, c. 670/750 p.C.n.

Vocabulum "cacao" e lingua gentis Olmecae ortum esse, inde ad linguas Mayenses, inde ad Nahuatl pervenisse censetur. In Hispanicam Latinamque et alias linguas Europaeorum cito assumptum est post annum 1526 quo sectatores Cortesii mores Aztecorum observare et describere coeperunt. Latine sicut Hispanice "cacao" ab origine tam de potione quam de seminibus dicebatur, sed saeculo XVI exeunte verbum novum "chocolate" vel "chocolata", origine sine dubio Nahuatl sed etymologia haud certa, linguis Europaeis adhibita est ad potum denotandum.[3]

Historia ante Mutezumam mortuum

recensere
 
Mulier Azteca socolatam transfundit. Codex Tudela f. 3r (Museum Americae Matritense)

Botanici archaeologique plures, qui arborem Theobroma cacao millennio II a.C.n. exeunte in America media domesticatum esse censebant, recentius confiteri suadentur speciem in Amazonia occidentali neque alibi nativam esse;[4] ibi prope limites Peruviae Brasiliaeque et Aequatoriae diversitatem suam geneticam maximam monstrare;[5] ibidem ad usum humanum conversam esse.[6] Frequentatores illius loci, quam archaeologi Santa Ana-La Florida appellant, in parte australissima Aequatoriae ad fundum vallis tributariae Amazonicae absconditi, a medio millennio III a.C.n. potum e fructibus cacai derivatum iam sumebant.[7] Testimonia huius usus etiam e locis archaeologicis mediae Americae nonnullis referuntur, sed recentioribus, videlicet Puerto Escondido Honduriae et Paso de la Amada civitatis Chiapae in Mexico.[8] Sed studia chemica fictilium, quibus theobrominum detegitur speciei T. cacao certe vestigium, de natura potionis pauca dicunt. His enimvero regionibus nostro tempore cicha seu potio alcoholica e suco fructuum cacai facta a populis indigenis consumi solet.[9]

 
Venditrix socolatam transfundit. Sahagún (ante 1569) vol. 10 f. 69v

Cicha e cacao non est chocolata. Usus antiquissimus chocolatae verae (i.e. potionis stimulantis e seminibus cacai torrefactis et contusis factae) ibi quaeri potest, ubi vestigia seminum cacai molitorum aut testimonia consumptionis chocolatae calidae aëratae primum videntur: seminibus non molitis haec potio confici haud potest; sine calefactione et aëratione stimulatio aegre sentitur. Quae aëratio, ab Hispanis aliisque recentioribus cum molinillo effecta, simplici tranfusione e vase manu elevato in vas solo positum effecerunt Aztecae, sicut in Codice Tudela stilo Europaeo usum Mexicanum depingitur (f. 3r; vide imaginem). Ita iam antea effecerunt Olmecae, sicut Vas Princetonianum saeculi fere VIII p.C.n. in episodio mythologico monstrat (vide imaginem). Olmecorum metropolis ad locum archaeologicum San Lorenzo civitatis Verae Crucis in Mexico reperta est. Ibi in vasis vestigia theobromini reperta sunt.[10] Mayae avide potionem socolatam sumere solebant, vasis certe cylindricis utentes, fortasse etiam vasis, quibus canales inserti sunt (quidam autem hanc usum negant).[11] Nomen kakaw "cacao", si re vera apud Olmecos ortum sit, a Mayis certe usitatum est.[12]

 
Arbor Theobroma cacao, grana sub sole siccata, mulier ignem accendens. Benzo (1565) f. 103r

Ab his ad Aztecos transmissum est necnon ad populos Americae Septentrionalis, inter quos homines Utam frequentantes socolatam a saeculo VIII,[13] Anasazi a saeculo XI cognoverunt.[14] Auctores plurimi de socolatae usu apud Aztecos scripserunt,[15] quorum antiquissimi expeditionis in Mexicum Ferdinandi Cortesii participes erant, videlicet Bernardus Díaz del Castillo et ille qui, nomine ignoto, "conquisitor anonymus" (Conquistador Anónimo) nuncupatur. Huius narratio Italiane nobis servatur. "Vinum," ita enim nominat, "quod bibunt variis modis faciunt, sed primum nobilissimumque, quo utuntur, est potio cachanatle appellata de seminibus fructus arboris nuci Indico similis, e quibus grana magna extrahunt. Hae grana principalem monetam per illam regionem currentem constituere habentur".[16] Díaz, eques Hispanus, iam ante Temistitlanam pervenerat usum socolatae brevibus verbis relatus est: "eis gallinas (i.e. gallopavones) intulerunt multumque cacaum paraverunt, potionem inter hos principalem"[17] Idem auctor descriptionem classicam praebet de socolatae usu dum Mutezuma cenabat, ab Hispanis exploratoribus, non iam conquisitoribus, observatus:

De cuando en cuando, traían en unas como a manera de copas de oro fino con cierta bebida hecha del mismo cacao; decían que era para tener aceso con mujeres, y entonces no mirábamos en ello; mas lo que yo vi, que traían sobre cincuenta jarros grandes, hechos de buen cacao, con su espuma, y de aquello bebía, y las mujeres le servían al beber con gran acato. Y algunas veces, al tiempo de comer, estaban unos indios ... que le cantaban y bailaban, porque el Montezuma era aficionado a placeres y cantares. E aquellos mandaba dar los relieves y jarros del cacao

("Interdum in cyathis ut ita dicam aureis delicatis potionem aliquam ex eodem cacao factam inferebant antequam ad mulieres suas iret, neque tunc plura quaerebamus, sed plus quam quinquaginta scyphos boni cacai repletos ita parari illoque a mulieribus summo obsequio proferri vidi. Nonnumquam ad cenam adstabant Indi ... qui cantitabant saltitabantque [nam Mutezuma oblectationes et cantilenas diligebat] quibus ille reliquias cacai scyphosque dari iubebat").[18] Gundisalvus de Oviedo, primus auctorum de historia naturali Novi Mundi, anno 1526 confectionem potionis cacai extractionemque laboriosam butyri cacai descripsit. Potionis facultatem stimulantem curiose observavit admixturamque aceotis, qui color ruber ad similitudinem sanguinis humanae confert, relatus est. [19]

In socolatam potiones addebantur Bixa orellana, Bourreria huanita, Calocarpum mammosum, Ceiba fortasse pentandra, Chiranthodendron pentadactylon, Cymbopetalum penduliflorum, Magnolia mexicana, Piper amalago, Tagetes lucida, Vanilla planifolia, Zea mays[20]

Historia post Mutezumam mortuum

recensere
 
Henrici Stubbe The Indian Nectar anno 1662 divulgatum

Chocolata, quae ante adventum Hispanorum undique per Mexicum sumpta est, sub imperio Hispanorum tam ab Hispanis quam ab indigenis eligebatur. "Hic cacao," ait Toribius Motolinia rerum gestarum scriptor, "potio est valde generalis, quae contusa maizioque aliisque seminibus contusis mixta per omnem regionem bibita. Bona est potionemque nutritivissimam habetur".[21] His verbis maizium, iam ab Oviedo aceote, mox ab Hieronymo Benzone capsicum inter admixturas chocolatae relatum est:

"Potum ex eo confecturi, in testa fictili ad focum exsiccant, mox lapidibus quibus pinsitur panis, contusum & commolitum, fusumque in pateras ... paulatim aquâ temperant, atque interdum paululo piper quali vulgò utuntur [axi intelligit, quod vulgò Piper Brasilianum appellant] condiunt ... Ea caelia, sapore aliquantum amaro, satiat et refrigerat corpus, minimè tamen inebriat".[22]

Nomen chocolatae primum saeculo XVI exeunte legitur ab auctore Iosepho de Acosta, qui brevissimis verbis proprietatem libidinis stimulantem a mulieribus quaesitam primus omnium relatus est: Los Españoles y mas las Españolas hechas a la tierra se mueren por el negro chocolate ("Hispani atque potius Hispanae ibi educatae desiderio atrae chocolatae moriuntur").[23]

Adduntur piper nigrum, cinnamum, cardamomum, caryophyllum, anisum, amygdalae, saccharum, vanilla, aceote, maizium, nuces avellanae, capsicum, Piper amalago (mecaxochitl), Enterolobium cyclocarpum (huanacaxtle), rosa Alexandrina.[24]

Historia medicinalis

recensere
 
"Ientaculum" a Francisco Boucher anno 1739 pictum (Museum Lupariense Lutetiae)
 
"Chocolataria" ab Ioanne Stephano Liotard anno fere 1745 picta (Pinacotheca Veterum Magistrorum Dresdensis)
  • Prodest cordi, quia aequum facit sanguinis fluxum.
  • Stimulat systema nervorum et cordis musculos.
  • Affert quendam commoditatis sensum, quia serotoninam liberat.

Origines et varietates

recensere
 
Cacaotis semina, ex quibus fit chocolata
 
Tria socolatae solidae genera hodierna: atra, lactea, alba

Adiutores indigenae, qui ante annum 1569 ad Historiam generalem Bernardini de Sahagun collaborabant, sic arte rhetorica Navatlaca varietates chocolatae, in nundinis Aztecorum venditatas, enumeraverunt:

Nononquah tlanamaca, tlaihipantilia nonquah, ciccan quinamaca;
Yn chamavac in tepitztic, nonquauh yn patzavac yn cacaltic xamanqui yn xahxamqui;
Nonquah yn cacavatlalli yn teuhtic.
Nonquah yn tochtepecayutl yn chila cachtic,
Nonquah yn anavacayutl, nonquah yn quauhtemaltecayotl, nonquah yn coatolcayotl xolotecayotl;
Nonquah quinamaca yn çacaloltocayotl yn ticevac y xoxouhqui y xochicacavatl

("Separatim quamque classem venditat, species consulto separat; hic grana pinguia, firma, istic rugosa, viscosa, fracta, fragmentata; illic pulverata, cacai pulvis. Hic cacao quod e Tochtepetl capsici grana simulat, istic quod ex Anáhuac, e Guatimalia, e Coatulco et Xoloteca venit, illic e Çacatollan quod candidum, quod viride, quod flos est cacai").[25]

De modis hodiernis

recensere
Socolata nigra solida (70%-85% solidis cacao)
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 598 kJ
Carbohydrata 45.9 g
Sacchara 23.99 g
Fibrum 10.9 g
Pingue 42.63 g
: saturatum 24.489
: trans 0.03
: monoinsaturatum 12.781
: polyinsaturatum 1.257
Cholesterol 3 mg )
Proteinum 7.79 g
Aqua 1.37 g
Vitaminum A equiv. 2 μg (0%)
Thiaminum 0.034 mg (3%)
Riboflavinum 0.078 mg (5%)
Niacinum 1.054 mg (7%)
Vitaminum B6 1.054 mg (81%)
Vitaminum B12 0.28 μg (12%)
Vitaminum E 0.59 mg (4%)
Vitaminum K 7.3 μg (7%)
Calcium 73 mg (7%)
Ferrum 11.9 mg (95%)
Magnesium 228 mg (62%)
Phosphorus 308 mg (44%)
Kalium 715 mg (15%)
Natrium 20 mg (1%)
Zincum 3.31 mg (33%)
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Chocolata, quia artífices suis cuiusque utuntur fabricationis praeceptis, haud semper eundem habet ubique saporem aspectumque. Secundum diversa fabricandi praecepta, potest lacti, saccharo, fructibus et nucibus, piperi aliisve condimentis misceri. Chocolata solida secundum lactis et sacchari additionem colore distinguitur, atra, lactea, alba. Socolata atra vel amara, licet quadam temperetur condimentorum mixtura, est harum trium sincerissima. Socolata lactea, ut ipso indicatur nomine, magna parte e lacte fabricatur. Socolata alba non e pulvere sed e butyro cacai fabricatur saccharoque miscetur.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Vide etiam: Francisca Deraedt, "Socolata, num sit salubris", in Melissa 123 (2004): 4–5.
  2. Castelli, B. & Bruno, J.P. Lexicon medicum Graeco-Latinum (Lipsiae: F. Thomas, 1713); Hermann Menge, Langenscheidt Taschenwörterbuch Latein: Lateinisch–Deutsch, Deutsch–Lateinisch (Berolini: Langenscheidt, 2006. ISBN 3-468-11201-7). Aliis orthographiis "schocolata" (Langenscheidt), "chocolate, succolata" (Castelli). Vide insuper disputationem nostram
  3. Ascensión Hernández Triviño, "Chocolate: historia de un nahuatlismo" in Estudios de cultura náhuatl vol. 46 (2013) pp. 37-87
  4. Juan C. Motamayor et al., "Geographic and Genetic Population Differentiation of the Amazonian Chocolate Tree (Theobroma cacao L)" in PLOS One (1 Octobris 2008); Nisao Ogata, Arturo Gómez-Pompa, Karl A. Taube, "The domestication and distribution of Theobroma cacao L. in the Neotropics" in McNeil (2006) pp. 69-89; E. Thomas et al., "Present spatial diversity patterns of Theobroma cacao L. in the neotropics reflect genetic differentiation in Pleistocene refugia followed by human-influenced dispersal" in PLoS One (24 Octobris 2012)
  5. Rey Gaston Loor Solorzano et al., "Insight into the Wild Origin, Migration and Domestication History of the Fine Flavour Nacional Theobroma cacao L. Variety from Ecuador" in PLOS One (7 Novembris 2012)
  6. Omar E. Cornejo et al., "Genomic insights into the domestication of the chocolate tree, Theobroma cacao L." apud BiorXiv (22 Novembris 2017)
  7. Francisco Valdez et al., "Découverte d’un site cérémoniel formatif sur le versant oriental des Andes" in Comptes rendus Palevol vol. 4 (2005) pp. 369–374 alibi
  8. Sonia Zarrillo et al., "The use and domestication of Theobroma cacao during the mid-Holocene in the upper Amazon" in Nature: Ecology & Evolution (Octobri 2018); Powis (2007)
  9. John S. Henderson et al., "Chemical and archaeological evidence for the earliest cacao beverages" in Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America vol. 104 (2007) pp. 18937–18940; Powis (2007)
  10. Terry G. Powis et al., "Cacao use and the San Lorenzo Olmec" in Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America vol. 108 (2011) pp. 8595-8600
  11. Powis (2007); Terry G. Powis et al., "Spouted Vessels and Cacao Use among the Preclassic Maya" in Latin American Antiquity vol. 13 (2002) pp. 85–106; Houston (2017)
  12. Stuart (2014)
  13. Traci Watson, "Earliest Evidence of Chocolate in North America" in Science: News (22 Ianuarii 2013)
  14. Patricia L. Crown, W. Jeffrey Hurst, "Evidence of cacao use in the Prehispanic American Southwest" in Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America vol. 106 (2009) pp. 2110-2113
  15. Durand-Forest (1967)
  16. Fanno il vino di diverse sorti che bevono; però la principale e più nobile che usano è una bevanda che si chiama cachanatle, e sono certi semi fatti del frutto d'un'albero, il qual frutto è a guisa di cocomero, e dentro ha certi grani grossi ... i grani sono tenuti per la principal moneta che corra in quel paese: Relazione (post 1519)
  17. Y les guisan de comer gallinas y les hacen mucho cacao, que es la mejor cosa que entre ellos beben: Díaz (ante 1584) cap. 46 necnon alibi; cf. Didacus Duran, Historia de las Indias de Nueva-España y islas de Tierra Firme (Mexicopoli, 1867-1880) vol. 1 p. 176
  18. Díaz (ante 1584) cap. 91
  19. Oviedo (1535) (editionis Amador de los Rios 1851-1855 vol. 1 p. 318)
  20. Coe (1994) pp. 103-105
  21. Es este cacao una bebida muy general, que molido e mezclado con maíz y otras semillas tembién molidas se bebe en tota la tierra ... es bueno y se tiene por muy substancial bebída: Motolinia (c. 1530) p. 194
  22. Clusius (1605). Cf. Hieronymus Benzo; Urbanus Calveto, interpr., Novae Novi orbis historiae, id est, rerum ab Hispanis in India occidentali hactenus gestarum, et acerbo illorum in eas gentes dominatu, libri tres (Genavae, 1578. Textus) unde textus citatur. Italiane sic sonat: Quando lo vogliono bevere, in un testo lo fanno seccare al fuoco, e poi, con le pietre che fanno il pane, lo macinano e messolo nelle sue tazze ... ed à poco à poco distemperatolo con acqua, ed alle volte con un poco del sue pepe ... Il suo sapore è alquanto amaro; satia e rinfresca il corpo, però non imbriaca Benzo (1565) f. 103r-104r
  23. Acosta (1590) p. 251
  24. Colmenero Latine (1644) pp. 10-16
  25. Codices Matritenses, cf. Durand-Forest (1967) p. 160

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores de arbore fructuque cacao
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Theobroma cacao#Bibliographia.
Fontes antiquiores de chocolata potione Americana
Fontes antiquiores de chocolata apud Europaeos sumpta
  • 1582 : Carolus Clusius, Aliquot notae in Garciae Aromatum historiam; Descriptiones nonnullarum stirpium, et aliarum exoticarum rerum, quae à ... Francisco Drake ... observatae sunt (Antverpiae: Plantin) pp. 28-30 (Textus apud Google Books)
  • 1618 : Bartolomé Marradón, Diálogos del uso del tabaco y los daños que causa ... y del chocolate y otras bebidas. Sevilla: Gabriel Ramos Versio Francogallica imperfecta, 1643
  • 1624 : Santiago Valverde Turices, Un Discurso del chocolate. Seville (citatio verificanda)
  • 1631 : Antonius Colmenero de Ledesma, Curioso tratado de la naturaleza y calidad del chocolate. Matriti (Textus apud Google Books); Marcus Aurelius Severinus Tarsensis, interpr., Chocolata inda: opusculum de qualitate et natura chocolatae. Sevilla, 1644 textus
  • 1636 : Antonio de León Pinelo, Question moral si el chocolate quebranta el ayuno eclesiástico. Matriti Textus
  • 1652 : James Wadsworth, Chocolate: or, An Indian Drinke. Londinii: John Dakins, 1652
  • 1661 : Simon Paulli (titulus verificandus); Robert James, interpr., A Treatise on Tobacco, Coffee, Tea, and Chocolate. Londinii: T. Osborne, 1746
  • 1662 : Henry Stubbe, The Indian Nectar, or a Discourse Concerning Chocolata. Londinii Textus
  • 1664 : Cardinalis Brancatii De chocolatis potu diatribe (vide etiam duo poemata in fine libri, e.g. "In laudem potionis chocolaticae")
  • 1671 : Philippe Sylvestre Dufour, De l'Usage du caphé, du thé, et du chocolate. Lugduni: J. Girin, B. Riviere (Textus apud Google Books); John Chamberlayne, interpr., The Manner of Making Coffee, Tea, and Chocolate, as it is Used in Most Parts of Europe, Asia, Africa, and America. Londinii: Christopher Wilkinson, 1685
  • 1672 : William Hughes, The American Physitian, or, A Treatise of the Roots, Plants, Trees, Shrubs, Fruit, Herbs, &c. Growing in the English Plantations in America. Londinii: William Crook
  • 1682 : John Chamberlayne, The Natural History of Coffee, Thee', Chocolate, Tobacco. Londinii: Christopher Wilkinson
  • 1685 : Philippe Sylvestre Dufour, Traitez nouveaux et curieux du café, du thé et du chocolate. Lugduni: J. Girin, B. Riviere Textus Editio 1693
  • 1687 : Nicolas de Blegny, Le Bon Usage du thé, du caffé, et du chocolat. Lugduni: T. Amaulry Textus
  • 1689 : Strozae carmen "De mentis potu, sive De cocolatis opificio" in libro Poemata varia (Cŏcŏlātes -is m., cacaum -i n.)
  • 1704 : Ioannes Iacobus Mangetus, Bibliotheca Pharmaceutico-Medica ("Allata ex America in Europam Chocolata, usus illius in Hispania ita invaluit, ut carere extrema putetur miseria)
  • 1722 : Ioannes Franciscus Ulpius, "De Chocolata" (Haec ad delicias nostrisque ad gaudia gustus / venit ab occiduis usque petita plagis. / Ut patuit primum coepit Chocolata vocari / Et simili semper nomine gaudet adhuc.)
  • 1804-1810 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 2 (2a ed. 1804) pp. 46-48; vol. 5 (1807) pp. 335-337; vol. 7 (1810) pp. 135-142
De domesticatione
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Theobroma cacao#Bibliographia.
De historia ante Mutezumam
  • Sophie D. Coe, America's First Cuisines (Austinopoli: University of Texas Press, 1994) pp. 50-58, 101-107 et alibi
  • Sophie D. Coe, Michael D. Coe, The True History of Chocolate. Londinii: Thames and Hudson, 1996. ISBN 0-500-01693-3
  • Jacqueline de Durand-Forest, "El cacao entre los Aztecas" in Estudios de Cultura Náhuatl vol. 7 (1967) pp. 155-182
  • Meredith L. Dreiss, Sharon Greenhill. 2008. Chocolate: Pathway to the Gods. University of Arizona Press. ISBN 9780816524648 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Cameron L. McNeil, ed., Chocolate in Mesoamerica: a cultural history of cacao. Gainesville: University Press of Florida, 2006
  • Maricel Presilla, The New Taste of Chocolate: a natural and cultural history of chocolate with recipes. Berkeleiae: Ten Speed Press, 2001.
  • Allen M. Young, The Chocolate Tree: A Natural History of Cacao. University Press of Florida. 2007. ISBN 978-0-8130-3044-9
De historia post Mutezumam
  • Steve Almond, Candyfreak: A Journey Through the Chocolate Underbelly of America. Algonquin Books, 2004. ISBN 1-56512-421-9
  • Edmund Valentine Campos, "Thomas Gage and the English Colonial Encounter with Chocolate" in Journal of Medieval and Early Modern Studies vol. 39 (2009) pp. 183–200
  • Louis E. Grivetti, Howard-Yana Shapiro, edd., Chocolate: History, Culture, and Heritage. Hoboken: Wiley, 2009
  • Rachel Laudan, Jeffrey M. Pilcher, "Chiles, Chocolate, and Race in New Spain: Glancing Backward to Spain or Looking Forward to Mexico?" in Eighteenth-Century Life vol. 23 ii (Maio 1999) pp. 59-70
  • Marcy Norton, Sacred Gifts, Profane Pleasures: A History of Tobacco and Chocolate in the Atlantic World. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press, 2008
  • Mort Rosenblum, Chocolate: A Bittersweet Saga of Dark and Light. Novi Eboraci: North Point Press, 2006. ISBN 978-0-86547-730-8
De commercio et usu
  • Carol Off, Bitter Chocolate: The Dark Side of the World's Most Seductive Sweet. New Press, 2008. ISBN 978-1-59558-330-7
  • Órla Ryan, Chocolate Nations: Living and Dying for Cocoa in West Africa. Zed Books, 2011. ISBN 978-1-84813-005-0
De nutritione et medicina
Aliae encyclopaediae
  • Sophie Coe, Andrew Dalby, Laura Mason, "Chocolate" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxoniae: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 176-181
  • Alexandra Leaf, "Chocolate, post-Columbian" in Darra Goldstein, ed., The Oxford Companion to Sugar and Sweets (Oxonii: Oxford University Press, 2015) pp. 144-147
  • Maricel E. Presilla, "Chocolate, pre-Columbian" in Darra Goldstein, ed., The Oxford Companion to Sugar and Sweets (Oxonii: Oxford University Press, 2015) pp. 147-152

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad socolatam spectant.