[go: up one dir, main page]


Saeculum Aureum Hispanicum (Hispanice: el Siglo de Oro) est tempus optimum culturae Hispaniae, clarum ob artes, litteras, architecturam et Imperium. Haec aetas aurea amplia quam annorum centum fuit, inter annos 1492 (America inventa) et 1659 (foedus cum Francia).

Deditio Bredae ("La rendición de Breda") est opus Saeculi Aurei.

Annus 1492

recensere

Annus 1492 fortasse est maximus annus in Hispanica Historia, et est annus cum quo Saeculum Aureum coepit. Fuit annus in quo Hispania hodierna dicitur creata esse: regna maxima Castella et Aragonia iuncta ultimum praesidium Maurorum ceperunt, Granatam. Tamen hoc anno America inventa est a nauta Christophoro Colombo, gloriae Hispaniae. Tandem Aelius Antonius Nebrissensis scripsit suam grammaticam, quae linguam Hispanicam hodiernam primo regulavit. Fuit etiam annus in quo Iudaei expulsi sunt ex Hispania.

Imperium ubi sol nunquam occidet

recensere
 
Insigne regum Hispaniae Saeculi Aurei.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Monarchia Hispanica et Conquisitatores Hispani.

Litterae et artes floruerunt in temporibus Imperii. Saeculum Aureum fuit aetas expansionis Hispanicae per terras Italiae, Lusitaniae et Flandriae regnantibus Carolo I, Philippo II, Philippo III et Philippo IV. Monarchia Hispanica fuit potentissima inter nationes Europaeas. Novae copiae Hispaniae exercitus demortuos hostium saepe vicerunt. Fuit quoque aevum explorationum et inventionum maritimarum ultra oceano: Conquisitatores Hispani terras Americae et Asiae vicerunt pro regno, et argentum et aurum in Hispaniam rediverunt. Ita Hispania Imperium maximum obtinuit.

Nihilominus, divitiae Americanae et perpetua bella in Batavos regnum depleverunt. Post Westphalicam pacem Hispania cito in discrimen cedit, usque ad annum 1659, cum multa territoria transpyrenaica amissa sunt Franciae. Regno interente, litterae et artes lente ceciderunt.

Litterae

recensere

Litterae et scripta floruerunt in Saeculo Aureo, quia lingua Castellana antiqua suffecta est ab lingua Hispanica hodierna. Haec res fuit ob causam creationis grammaticae novae pro lingua Hispanica hodierna ab Aelio Nebriossensi.

De arts grammatica

recensere

Narrationes et mythistoriae

recensere

Saeculum Aureum fuit aetas clara narrationibus et mythistoriis in Hispanica lingua. Genera permulta creata sunt in hoc aevo:

Culteranismus

recensere

Conceptismus

recensere

Theatrum

recensere

Ars pictorica

recensere

Ars sculptorica

recensere

Architectura

recensere

Musica Saeculi Aurei in partes duas dividamus: musca sacra et musica popularis. Musica sacra culta est praecipue post Concilium Tridentinum, et fuit imago Contrareformationis. Carmina de rebus popularibus compulsa sunt in musica propria (carmina villanica) quae musicam Europaeam aemulavit, et simul madrigales, carmina polyphonica popularia creata sunt.

Compositores praeclari fuerunt Thomas Ludovicus de Victoria, Ioannes de la Encina et Matthaeus Fletxa Vetus.

Nexus interni