Bonifatius (sanctus)
Bonifatius (natus in Anglia circa annum 673; obiit in Frisia die 5 Iunii 754 aut 755), fuit Legatus apostolicae sedis, archiepiscopus propagandae fidei, episcopus Moguntinus, fundator plurium monasteriorum, inter quae Fuldense monasterium est famosissimum, martyr denique, qui sanctus in ecclesiis Catholica et Anglicana habetur. Eius nomen nativum fuit Winfridus,[1] seu Wynfrethus; nomen enim Bonifatius ei a Gregorio Papa II datum est. Altenbergen in Thuringia invenitur Candelabrum Bonifatii, signum fidei monumentale.
Sanctus Bonifatius | |
---|---|
Episcopus et Martyr | |
Natus | circa 672Crediton (Wessex) |
Mortuus | 5 Iunii 754Dokkum (Frisia) |
Attributa | securis, liber; fons; vulpes; quercus; corvus; gladius |
Patronus | braciatores, Fulda, Nederlandia, Germania, sartores |
Index Sanctorum |
Vita
recensereBonifatius apud Anglos natus est circa annum sexcentesimum septuagesimum tertium. Monasterium Exoniense ingressus et sacerdotio auctus, magno animarum lucro in praedicatoris munere est versatus. In Germaniam anno septingentesimo undevicesimo profectus, zeloque fidei augendae accensus, apud Frisones evangelium praedicavit. In Angliam autem reversus, cum per biennium monasterio sanctissime praefuisset, superioris munere abdicato, Romam se contulit, ubi a Gregorio Papa II Bonifatii nomen accepit, et in Germaniam missus, Thuringiae Saxoniaeque populos fidem Christianam docuit. Ad Frisones reversus, cum Sancto Villibrordo, magno fructu evangelium praedicavit. Mox Romam accersitus, episcopali dignitate insignitur, et in Germaniam iterum profectus, Hassiam et Thuringiam ab idololatriae reliquiis penitus expurgavit. Sedis apostolicae legatus creatus, Archiepiscopus propagandae fidei et Moguntinus episcopus consecratus, plures erexit, et, per se vel per discipulos, ecclesias administravit. Anno septingentesimo quadragesimo quarti Fuldam monasterium per Sturmium, discipulum suum, condidit, qui primus illius monsterii abbas factis est. Frisonibus demum ad idololatriam relapsis evangelium praedicare rursus aggressus, cum Eobano episcopo multisque aliis, iuxta Bornam fluvium cruenta caede peremptus, martyrii palmam accepit, anno septingentesimo quinquagesimo quarto. Corpus in Fuldense monasterium translatum primo in occidentali parte prioris ecclesiae, quam Basilicam Sturmii appellant, postea primo die novembris anni p. Chr. n. 819. in altare apsidis occidentalis ecclesiae S. Salvatoris, quam Ratgarius abbas in loco prioris ecclesiae multo maiorem aedificaverat, supra cryptam ab Eigilo successore eius additam, est conditum, festumque nonis Iuniis agitur.
Pius Papa XII eo "Ecclesiae fastos" encyclicam epistulam die 5 Iunii 1954, millesimo ducentesimo anno iubilaei mortis eius tempore promulgatam dicavit.
Opera
recensereDum in Britannia vivit, Bonifatius scripsit Artem Grammaticam, Caesurae Versuum, circiter 33 cuncta,? Enigmata sive Aenigmata versibus hexametricis conscripta, paucas epistulas, variaque carmina, et epitaphia.
Notae
recensere- ↑ "Bonifatius qui et Wynfrethus" (vide p. 355 apud Google Books)