Rudolphus Petersen
Rudolphus Hieronymus (vulgo Rudolf Hieronymus) Petersen (natus 30 Decembris 1878 Hamburgi, mortuus 10 Septembris 1962 apud eundem locum) vir publicus Theodiscus et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Iuventus et familia
recensereAvus Petersen Carolus Fridericus Petersen ab anno 1876 saepe magister civium Hamburgi fuit. Pater eius Gustavus Petersen erat, Frater Carolus Gulielmus Petersen magister civium primus annis 1924 - 1929 et 1932/1933 fuit. Nepos Rudolphi praeses factionis SPD Hamburgi fuit. Hamburgi Gymnasium Ioanneum frequentabat.
Munus
recenserePetersen tirocinium mercatoris fecit et anno 1911 Petersen societatem mercaturae ultra maria condidit. Bello Orbis Terrarum I ut inutilis miles conscriptus non est, captivis Theodiscis in Russia curabat. Bello finito praeses mercatorum exportantium ad annum 1933 fuit.
Cursus honorum
recenserePetersen, postquam Hamburgum fine Bello Orbis Terrarum II a Britannis expugnatum et occupatum est, 15 Maii 1945 primus magister civium Hamburgi nominatus est. Hunc magistratum duxit ad electionem primam liberam post bellum: 15 Novembris 1946 Maximilianus Brauer (SPD) eius successor creatus est. Petersen tum legatus civitatis (i.e.parlamenti) Hamburgi mansit.
Lege etiam
recensere- Hartmut Hohlbein, Hamburg 1945, Kriegsende, Not und Neubeginn, Hamburgi 1985