[go: up one dir, main page]

Rita Süssmuth (nata 17 Februarii 1937 Wuppertal) femina rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Wikidata Rita Süssmuth
Res apud Vicidata repertae:
Rita Süssmuth: imago
Rita Süssmuth: imago
Nativitas: 17 Februarii 1937; Vallis Vipperae
Patria: Germania
Nomen nativum: Rita Kickuth

Familia

Coniunx: Hans Süssmuth
Rita Süssmuth

Iuventus et Munus

recensere

Süssmuth anno 1957 maturitatem adepta est et tum Linguis Romanicis Monasterii Tubingae Lutetiaeque studebat. Anno 1961 primam probationem accepit. Tum eruditioni, sociologiae, psychologiae studebat et anno 1964 doctor philologiae promota est. Annis 1963 - 1966 adlata scientiae in Universitae Monasterii erat. Deinde ad annum 1982 in universitate Bauci docebat. Anno 1971 professor universitatis Rurae facta est, ab anno 1980 professor Tremoniae fuit. Annis 1982 - 1985 Hannoverae, inter cursum honorum Goettingae legebat. Ab anno 2005 praeses universitatis privatae Berolini est.

Süssmuth, quae professori universitatis nupsit, unam filiam habet.

Cursus honorum

recensere

Süssmuth ab anno 1981 sodalis CDU est. 26 Septembris 1985 ab Helimuto Kohl cancellario foederali Administra Foederalis Salutis Publicae et Familiarum nominata est. 1987 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. 25 Novembris 1988 praeses Dietae Foederalis creata est et idcirco Consilium ministrorum reliquit. Hunc honorem ad usque electionem Dietae Foederalis anni 1998 tulit, cum factio SPD maximum numerum legatorum in parlamentum mitteret et Volfgangus Thierse novus praeses electus est. Anno 2002 non iam candidata erat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rita Süssmuth spectant.
Administri Foederales Salutis Publicae

Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Catharina Strobel (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Antje Huber (SPD) |Anca Fuchs (SPD) |Henricus Geißler (CDU) |Rita Süssmuth (CDU) |Ursula Lehr (CDU) |Gerda Hasselfeldt (CSU) |Horatius Seehofer (CSU) |Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) |Philippus Rösler (FDP) |Daniel Bahr (FDP) |Hermannus Gröhe (CDU) |Ioannes Spahn (CDU) 2018  |

Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)