[go: up one dir, main page]

Regio arctica[1][2] est regio polaris in maxime septentrionalibus Telluris partibus sita, quae in Oceano Arctico et partibus Canadae, Russiae, Groenlandiae, Civitatum Foederatarum, Norvegiae, Sueciae, Finniae, et Islandiae consistit. Regio ex vasto oceano constat, glacie tecto, et a pruina perenne arboribus carente cincto. Ea describi potest pars orbis terrarum ad septentriones Circuli Arctici (66°33'S), propinquus solis mediae noctis et noctis polaris terminus. Invicem definiri potest regio ubi media mensis calidissimi (Iulii) temperatura est sub 10 °C; maxime septentrionalissima arborum linea isothermum apud confinia huius regionis ferme sequitur.[3][4]

Locus regionis arcticae.
Topographica regionis arcticae tabula, coloribus arte factis.
Imago MODIS eiusdem regionis.

Quod ad societatem et civilitatem spectat, regio Arctica terras septentrionales octo civitatum Arcticarum comprehendit, quamquam secundum definitiones scientiae naturalis multum harum terrarum subarcticum existimatur. Regio Arctica est locus unicus inter oecosystemata Telluris. Culturae regionis et indigenae ipsi se ad eius frigidos extremosque circumiectus accommodaverunt. Annis recentioribus, ambitus glaciei marinae deminutus est. Inter vitam Arcticam sunt organismi intra glaciem habitantes,[5] zooplancton et phytoplancton, pisces et mammalia marina, aves, animalia terrestria, plantae, et societates humanae.

Etymologia

recensere

Vocabulum Arctica ex vocabulo Graeco ἀρκτικός 'prope Ursam, septentrionalis' deducitur,[6] quod vicissim ex vocabulo ἄρκτος, 'ursam' significante, deducitur.[7] Spectat hoc nomen aut ad Ursam Maiorem, constellationem in septentrionali sphaerii caelestis parte visam, aut ad Ursam Minorem, constellationem Polarem continentem, etiam stellam septentrionalem appellatam.[8]

 
Fossilia marina in Canadiensi regione arctica inventa.

Aquae Arcticae

recensere

Terrae Arcticae

recensere
Designatio geographica Coniunctio nationalis Genus
Alasca Civitates Foederatae Civitas
Insulae Aleutiae Civitates Foederatae Archipelagus Alascanus
Regio Archangelopolitana Russia Subiectum foederationis
Archipelagus Arcticus Canadiensis Canada Archipelagus Canadiensis
Insulae Diomedis Russia, Civitates Foederatae Insulae duae (Tschucotiae et Alascae)
Finmarchia Norvegia Comitatus
Terra Francisci Iosephi Russia Archipelagus (ad regionem Archangelopolitanam pertinens)
Groenlandia Dania Civitas autonoma
Grímsey Islandia Insula
Insula Ioannis Maii Norvegia Insula
Laplandia Finnia Regio
Laplandia Suecia Provincia
Insulae Sibiriae Novae Russia Archipelagus (ad rem publicam Iacutiam pertinens)
Nordlandia Norvegia Comitatus
Botnia septentrionalis Suecia Provincia
Territoria Boreoccidentalia Canada Territorium
Nova Zembla Russia Archipelagus (ad regionem Archangelopolitanam pertinens)
Nunavik Canada Septentrionalis Quebeci pars
Nunavut Canada Territorium
Sápmi Norvegia, Suecia, Finnia, Russia Regio Fennoscandica
Terra Borealis Russia Archipelagus (ad territorium Crasnoiarense pertinens)
Siberia Russia Regio geographica
Svalbard Norvegia Archipelagus Gubernator Svalbardiae
Troms Norvegia Comitatus
Iuconus Canada Territorium
Insula Wrangelii Russia Insula cum vivario naturali (ad districtum autonomum Tschucoticum pertinens)

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 "Regione arctica: Mare Barentsii, fretum Beringi, Grönlandia, Sinus St. Lawrenzi, Mare Album" [1]
  2. "Carex pedata ... Regio arctica" hic[nexus deficit]
  3. "arctic," in Dictionary.com Unabridged (v 1.1) (Random House).
  4. Addison, Kenneth (2002). Fundamentals of the physical environment. Routledge. p. 482. ISBN 0415232937 .
  5. Christopher Krembs et Jody Deming, "Organisms that thrive in Arctic sea ice" (National Oceanic and Atmospheric Administration, 18 Novembris 2006).
  6. Henry George Liddell et Robert Scott, "Arktikos." A Greek-English Lexicon. Perseus Digital Library.
  7. Henry George Liddell et Robert Scott, "Arktos." A Greek-English Lexicon. Perseus Digital Library.
  8. "The Great Bear Constellation Ursa Major" .
  9. 9.0 9.1 "Observationes in stratus superficiales aquarum Maris Barentii et Maris Karensis" (Bibliographia Oceanographica, vol. 7, p. 41)
  10. 10.0 10.1 10.2 Meri (Series), vol. 51-55, p. 38

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arcticam spectant.