Dominium (ius)
Dominium sensu latiori dicitur, quidquid ad bona nostra pertinet, quidquid nostrum est, sive corporale sive incorporale sit. Si haec generalis dominii notio in res corporales transfertur, efficitur notio dominii sensu strictiori (dominium simpliciter dictum). Hoc igitur ad notionem et naturam suam consistit in rei corporalis proprietate i.e. in eo, ut res ad nos pertineat scilicet res nostra sit. Ad naturam suam dominium est ius illimitatum et exclusivum. Itaque comprehendit ius quocumque licito modo de rei substantia disponendi, eam possidendi, ea utendi, et aliorum dispositiones ab ea arcendi[1].
De dominio jure Romano
recensereSecundum brocardicum clarissimum «proprietas est ius utendi et abutendi re sua quatenus iuris ratio patitur». Iurisconsulti res esse in abusu dicunt, quae usu omnino consumuntur et pereunt.
Primum mancipium tantum erat Romanis, ubi ius in rem per vim accipiebatur (nam mancipium dictum est a manu capere).
«Ceterum cum apud cives Romanos duplex sit dominium (nam vel in bonis vel ex iure Quiritium vel ex utroque iure cuiusque servus esse intellegitur), ita demum servum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritum eiusdem non sit: Nam qui nudum ius Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intellegitur»[2].
«Sequitur, ut admoneamus apud peregrinos quidem unum esse dominium; nam aut dominus quisque est aut dominus non intellegitur. Quo iure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat aut non intellegebatur dominus. Sed postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis habere»[3].
De dominio jure commune
recensereBartolus de Saxoferrato legem interpretans (Dig. 41.2.17.1) his verbis definivit: «dominium est ius de re corporali perfecte disponendi, nisi lege prohibeatur».
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensere- De proprietate apud paginam universitatis Staffordiensis (Anglice)
- The history of Roman law: translated with the author's permission By Joseph-Louis-Elzéar Ortolan, Iltudus Thomas Prichard, David Nasmith, John Cutler, Butterworths, 1896 (Google Books)(Anglice)
- De proprietate in Lexico Carolo Marx dicato (Germanice)
- Thesis:Il diritto di proprietà e il potere espropriativo dello Stato nella Costituzione e nel diritto vigente (Italiane)