Phonetica
Phonetica (Graece φωνητική fere 'ars vocalis') est studium orationis humanae et sonituum eius. Maxima enim cum cura sonitus verborum exponit et quomodo fiant.
Phonetica in tres partes divisa est:
- Phonetica enuntiationis sive phonetica articulatoria: Quomodo verba enuntientur: quomodo organa vocalia sive membra corporis quae vocem exprimunt (sicut labia, lingua, etc.) locentur, formentur, moveantur.
- Phonetica acustica sive phonetica instrumentalis: Quales sint undae soni, quantis intervallis et quibus tonis emittantur.
- Phonetica auditoria: Quomodo vox sentiatur: quomodo sonus aure interiore et cerebro accipiatur.
Phonetica et Phonologia
recenserePhonetica est studium sonorum et gestuum, quomodo his utantur ei qui aliqua lingua loquuntur. Cum phonologia arte phonetica utatur, tamen alia est pars scientiae linguisticae, nam non modo partes minimas et sonorum et gestuum, qui phonemata appellantur exponit una cum formis variis eorum, quae allophona appellantur – quibus distinctionibus nos differentias inter has partes minimas sonorum sentire possumus – sed etiam exponit quomodo fiant secundum modos, quibus hi labiis, lingua, dentibus, etc. naturaliter ordinari possint. Phonetica autem sonos ipsos describit sed non quomodo significationem edant. Sunt amplius quam centum phonemata quae Societas Phonetica Internationalis radices cogitat. Hi litteris simplicibus in abecedario phonetico internationali transcribuntur.
Phonetica Latina
recensereVocales
Vocales sunt quibus nulla pars tractus vocalis obstat. Vocalis quaeque unius syllabae nucleus habetur.
- A
- E
- I
- O
- U
Sunt duae formae omni vocali Latinae, cuius altera longa, altera brevis.
Diphthongi
Diphthongi sunt vocales tautosyllabae sive ad eandem syllabam pertinentes.
- ai/ae
- ei
- oi/oe
- au
- eu
- ou
- ui
Consonantes
Consonantes sunt quae fiunt cum organum vocale sicut lingua spiritum effugientem obstruit aut sive spiritum per canalem angustum cogit. Si spiritus per nasum derigitur, nasales fiunt consonantes.
- b [b]
- c [k]
- d [d]
- f [f]
- g [g]
- h [h]
- j aut i [j]
- l [l]
- m [m]
- n [n]
- p [p]
- r [r]
- s [s]
- t [t]
- v [w]
Graeca translitterata
Nonnullae sunt litterae vel litterae compositae, quae alienae sunt linguae Latinae. Hae sunt litterae et soni linguae Graecae.
Consonans Latina
|
Consonans Graeca
|
Nexus interni
BIbliographia
recensere- Ladefoged, Peter; Johnson, Keith (2011). A course in phonetics (6a ed.). Orlando: Harcourt Brace. ISBN 0-15-507319-2