[go: up one dir, main page]

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Peregrinatio Compostellana[1], una ex maioribus peregrinationum christianarum est. Alii peregrini Hierosolymam et Romam eunt, necnon in alia loca.

Itinera Peregrinationis Compostellanae

Peregrini iter faciunt ad finem terrae, ad ultimum Occidentem (in Gallaecia, provincia Hispaniae). In urbe Compostella (vulgo Santiago de Compostela; etymologia "composta tell[ur]a") requiescit corpus sancti Iacobi apostoli. Eum venerantur, sollemniter in die festo eius 25 Iulii - et insolito modo quando hic dies festus etiam dominica dies est (in annis "sanctis" dictis).

Permulta sunt testimonia historica de peregrinatione ad Compostellam. Praecipuum monumentum autem Codex Calixtinus (a.D. 1140) esse videtur.

Varias vias peregrini ad Compostellam sequuntur. In Hispania, principalis Via Francogallica nuncupatur. In ea convergunt quattuor viae:

Aliae viae innectuntur in his quattuor viis. E.g., via Gebennensis ducit a Genava ad Podium, dein "via Podiensis" appellata est.

De Peregrinationis Compostellanae termino

recensere
 
Sepulcrum Iacobi Maioris in Compostella

In Aevo Medio sepulcrum christiani Apostoli Iacobi Maioris Compostellae, praeter Romam Hierosolymamque, terminum tertium peregrinationum christianorum erat. Iam saeculo 12 ineunte Capitulo Cathedrali Ecclesiae Cathedralis Compostellae, ante Romae, dogmata redemptionis scholastica methodus deductiva in curam pastoralem includi contingebant. Ita nuntius omnibus intellectus simplex advocationem Iacobi Maioris redemptionem Christo perficere exortus est. Postea insuper indulgentiae velut Iobelei introducti sunt.

Ecclesia Cathedralis Compostellae

recensere

Sepulcrum Iacobi Maioris in Ecclesia Cathedrali Compostellae esse putatur. Sita est Ecclesia Cathedralis, quae inter annos 1075 et 1211 erecta est, in communitate autonoma Gallaeciae. Hodie Patrimonio Totius Mundi attribuitur.

Bibliographia

recensere
 
Iter pro peregrinis ad Compostellam
 

secundum Aimericum Picaudum

Iter Aragonicum: CanfrancusIaccaOsturizMons ReellusPons Reginae
Iter Gallicum: RuncievallisBiscaerlusRessognaPampilonaStellaPons ReginaeArcusGrugnusNaieraBelfuratusAtaporcaBurgiCastrum SorericumPons FiteriiFrumestaKarrionusSanctus FacundusManxillaLegioOrgebaAsturica AugustaRaphanellusSiccamolinaPons FerratusCarcavellusPortus FebruariusPons MineaeSala ReginaeCompostella.