[go: up one dir, main page]

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Ora longa[1] (Anglice Long Beach) est urbs in area metropolitana Angelopolitana 25 milia passuum meridies mediae urbis. Quae urbs, si cum urbibus Californiensibus comparatur, numero civium quintum locum obtinet. Condita anno 1880 sub nomine Wilmore City. Nomen mutatum est paucis annis post, ut suum situm litoralem referret. Petroleum anno 1921 repertum incrementum oeconomicum maiorem fecit. Erat prope epicentrum terraemotus anno 1933. Annis 1960, linea orae in medio litore expansa est, et harena in media urbe amissa. In hac macula, sedes conventionum, deversoria, autocinetorum stationes, horti publici, et multae tabernae quadraginta annis aedificata sunt. Oblectamentum principale urbis est Regina Maria, navis oceana luxuriosa, in Anglia anno 1936 aedificata, quae multas fecit navigationes de Anglia ad Novum Eboracum, antequam anno 1967 fine navigandi facto oblectamentum viatorium factum etiam sedem conventionibus praebet. Aliud oblectamentum est Aquarium Pacifici, quod varia Oceani Pacifici animalia monstrat. Urbs etiam portum habet, qui, si cum portibus maritimis mundi comparatur, cum adiacenti portu Angelopolitano tertium locum magnitudinis possidet.

Wikidata Ora longa
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 33°46′5″N 118°11′44″W
Numerus incolarum: 466 742
Zona horaria: UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: Long Beach

Gestio

Praefectus: Rex Richardson
Procuratio superior: Angelopolis Comitatus

Geographia

Superficies: 133.322917 chiliometrum quadratum, 133.223001 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bellflower, Signal Hill, Angelopolis, Hawaiian Gardens

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vallis Paradisi, Bacolodum, Manta, Qingdao, Yokkaichi, Smyrna, Mombasa, Soteriopolis, Pohang, Calcutta, Phnom Penh

Tabula aut despectus

Ora longa: situs
Ora longa: situs
Long Beach noctu
  1. "Long Beach: Ora Longa": vide Boreoccidentales. "Litus longum": fontes huius nominis (sed fidei dubiae) in interrete reperies

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 33°46′5″N 118°11′44″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • "1652747, 2410866" apud USGS • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Oram longam spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!