[go: up one dir, main page]

Ornatus, vel fortasse consuetudo, est eximium vestimentum et ad summam modus vestis, sive propria separati distinctique aevi, populi, vel classis moda. Ornatus etiam ad artisticam adiunctionum dispositionem in pictura, statua, poemate, ludo scaenico, vel opera spectare potest, quae est temporibus, locis, vel aliis rebus repraesentatis vel descriptis apta, vel singulo genere vestimentorum gestorum ad monstrandum quem rem gerat esse personam vel genus personae ab eius persona quotidiana dissimilem, praecipue in rebus socialibus sicut in saltatione personata, convivio vestis ingeniosae, et artistica theatri perfunctione.

Perfunctores ornati ex Bristol Renaissance Faire (2006)
Yarkand ladies' summer fashions (decennio 188)
Ornatus yakshagana, arte theatrico Indico adhibitus

Maiores categoriae

recensere

Ornatus theatri

recensere

Nonnulli ex praestantissimis locis ubi ornatus videntur sunt in theatro, pellicula, et televisione. Ornatus theatri, una cum aliis scaenae aspectibus, actores adiuvare possunt in proiciendo personarum aetatem, genus, professionem, classem socialem, personalitatem, ethnicitatem, etiam adeo res de loco historico, tempore historico, regione geographica, hora, tempore anni, et climate perfunctionis. Saepe, ornatus theatri in maius nonnullos personae aspectus extollere potest; exempli gratia, Harlequinus et Pantalonus? in Commedia dell'arte.

Scholae et ornatus

recensere

Programmatibus theatri in scholis novissime ortis, ornatus discipulis gratus factus est.

Ornatus nationalis

recensere

Ornatus nationalis (vel ornatus regionalis) identitatem loci exprimit et unicas culturae proprietates vehementius dicit, saepe decus et fons spirituum. Inter exempla suntkilt? Scotus et kimono Iaponiense.

Dies festi

recensere

Gerere ornatus factum est partem gravem festorum dierum et feriarum, sicut Carnelevarium et Pervigilium Omnium Sanctorum, atque homines aliquando minus grave gerere possunt ornatus pro aliis feriis religiosiis, sicut Christi Natalis et Pascha. Ornatus Carnelevarii usitate formam habent scurrarum et aliarum figurarum phantasticarum, sed ornatus Pervigilii Omnium Sanctorum usitate formam habent animalium ultra quod rerum natura patitur praecipue lemurum, vampyrorum, iconum culturae popularis, et angelorum.

In Iudaismo, usus communis est ornatum gerere die Purim, cum Iudaei commutationem eorum fati celebrant.

Ornatus etiam sunt modus quo pueri explorant et personas agunt, qua pro causa ei se in variis generibus vestire possunt: exempli gratia, personae ex historia vel fictione, inter quas piratae, principissae, et cowboys?; communia munera sicut nutrices et praefecti vigilum; vel animalia ut in vivariis vel fundis videntur.

Pinacotheca ornatuum puerorum

Nexus interni

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ornatus spectant.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.