Myrtilus
In mythologia Graeca Myrtilus erat auriga Oenomai, Pisanorum regis. Domino in quadrigarum certaminibus opem ferebat qui instituerat ut quicumque filiam suam Hippodamiam in matrimonium petebat aut primum patrem velocitate equorum vinceret aut moreretur. Quia autem equos Aquilone velociores possidebat omnes proci vincebantur et interficiebantur donec Pelops Tantali filius, sive dimidium regni sive, ut volunt alii, noctem unam cum Hippodamia pollicitus, Myrtilum corrupit, qui currus regii rota altera ut in certamine solveretur effecit. Mortuo tamen Oenomao Pelops Hippodamiam quidem uxorem duxit sed promissa socio dare recusavit atque Myrtilum in mare praecipitavit, unde secundum nonnullos mythographos nomen Myrtoi maris ductum est[1]. Certe dirae exsecrationes a Myrtilo tum adversus Pelopem nuncupatae in eius posteros redundasse atque horribile fatum Atridarum movisse saepe dicebantur[2]
Certamen Pelopis et Oenomai in Iovis Olympici templi fastigio frontali sculptum erat[3], quia velut praeludium quadrigarum certaminum ludis Olympicis habitorum putabatur.
Notae
recensere- ↑ Hanc etymologiam Pausanias (VIII.14.12) falsitatis arguebat, Boeotorum argumenta referens ː e cuiusdam feminae enim nomine hoc mare appellatum demonstrabat.
- ↑ Sophocles, Electra 509-515. Euripides, Orestes 988-994 et 1549. Pausanias II.18.2.
- ↑ Pausanias V.10.6-7. "Restauration des frontons d'Olympie", Revue archéologique, 1889/7.
Fontes
recensere- Euripides, Orestes 988-994 et 1549
- Hyginus mythographus Fabulae 84.
- Nicolaus Damascenus, Historiarum fragmentum 10
- Pausanias libro octavo Descriptionis Graeciae, 14.10-12 necnon libro quinto 1.7 et sexto 20.17 et libro secundo 18.2.
- Plato, Cratylus 395c-d
- Seneca, Thyestes 139-43
Plura legere si cupis
recensere- Pierre Cuvelier, Le mythe de Pélops et d'Hippodamie en Grèce ancienne : cultes, images, discours, 2012 (dissertatio academica).