Michael Stănișoară
Michael (Dacoromanice Mihai) Stănișoară (natus die 11 Iunii 1962 Craiovae) vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
recensereMichael Stănișoară uxorem duxit atque filium et filiam habet.
Munus
recenserePostquam scholam reliquit, Michael Stănișoară Timisvariae apud Universitatem Polytechnicam scientiae technicae studebat atque anno 1986 diploma accepit. Anno 2006 etiam doctor huius universitatis factus est. Annis 1986 - 1989 Drobetae Drobetae pro fabrica commerciali operam dedit, anno 1992 - 1994 pro camera commercii et industriae Mehedinţi circuli. Annis 1994 ad usque 1999 eius praeses fuit.
Cursus honorum
recensereStănișoară ab anno 1997 praeses vicarius et ab anno 2000 praeses factionis PD-L in circulo Mehedinţi est. Annis 2000 - 2007 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat, deinde ad annum 2008 consiliarius Traiani Băsescu praesidis fuit. Tum Senator Romaniae electus est et ad annum 2012 mansit. A die 22 Decembris 2008 ad usque 23 Decembris 2009 minister munitionis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. Ab anno 2012 iterum legatus ad Cameram est. Mense Martio 2013 ad PNL[1], mense Septembri 2014 ad Factionem Conservativam transiit[2].