[go: up one dir, main page]

Medulla spinalis[1] sive medulla dorsualis[2] (Graece ῥαχίτης μύελος[3] sive νωτιαῖος μύελος[3]) est pars elongata systematis nervosi centralis Animalium Vertebratorum, quae medullam oblongatam prosequitur. Sita est in canale vertebrali, ubi defluit et ope nervorum spinalium, artus, truncum et cervicem sustentat. Labores communicandos impulsos nervosos agit invicem inter encephalum et corpus. Etiam systematis orthosympathetici et parasympathetici motus ducit. Medulla plene explicata in viris 45 centimetra patet atque 43 in feminis.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Sectio medullae spinalis

Inflammatio medullae spinalis dicitur myelitis.

Collocatio partis finalis medullae in canale vertebrali

Anatomia

recensere

In sectionibus medullae transversalibus microscopio distingui possunt cornua anteriora et dorsalia. De consuetudine separantur laminae I-X, quo lamina I cornus dorsalis extremo sita est.

 
Sectio transversa medullae lumbalis cum laminis
  • Lamina I — Zona marginalis
  • Lamina II - Substantia gelatinosa externa

Tres arteriae medullae sanguinem ferunt: arteria spinalis anterior et duae arteriae spinales posteriores.

Mala et morbi medullae spinalis

recensere

Vide etiam: → Tabulam malorum morborumque medullae spinalis
Functiones laesae variis modis oriri possunt: malformationibus enim, vascularibus causis, inflammationibus, tumoribus intraspinalibus, myelopathiis metabolicis, detrimento radiationis causa. Symptomatum laesionum diversitates ex causis diversis, locatione vel locationibus, aliis malis explicantur. Pariter therapia uniformis non est, sed naturae ipsius mali accommodanda.

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (ed. 2). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.
  3. 3.0 3.1 Liddell, H.G. & Scott, R. (1940). A Greek-English Lexicon. revised and augmented throughout by Sir Henry Stuart Jones. with the assistance of. Roderick McKenzie. Oxoniae: Clarendon Press.

Nexus interni