[go: up one dir, main page]

Marcus Iunius Silanus Torquatus (natus circa annum 24 a.C.n., mortuus post annum 39) senator Romanus erat. Avus eius Marcus Iunius Silanus, consul anni 25 a.C.n. erat, pater autem, quem nomine tantum novimus, Marcus Iunius Silanus.

Ipse anno 19 consul ordinarius electus summum magistratum toto anno administravit, primo cum Lucio Norbano Balbo, deinde cum Publio Petronio. Leges his consulibus latae (lex Iunia Norbana et lex Iunia Petronia) iura libertorum auxerunt. Inter annos 36 et 39 Iunius proconsul Africae fuit. Caligula imperator eam legionem, quam proconsules eius provinciae ducere solebant, Iunio dempsit et legato tradidit. Anno 39 Lucius Iulius Graecinus senator, pater Agricolae Iunium accusare negavit et idcirco Caligulae iussu supplicio affectus est[1]. Iunium ante mortem Caligulae mortuum esse verisimile est.
Iunius Silanus quinque liberos habuit:

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 70


Antecessores:
Tiberius Caesar Augustus III et Germanicus Iulius Caesar II
Consul
19
cum
Lucio Norbano Balbo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Messallinus et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus