[go: up one dir, main page]

Ivetta, vulgo Yvette, Cooper (nata in urbe Invernessensis Scotiae die 20 Martii 1969) est rerum politicarum perita Britannica factionis Laboris, a die 1 Maii 1997 legata apud Parlamentum Britannicum, ubi munere populi Normantoniae, Pontis Fracti, et Castlefordiae? (olim Pontis Fracti et Castlefordiae) fungitur. Anno 2015 ad factionis suae principatum candidata infeliciter fuit, aemulis Ieremia Corbyn, Andrea Burnham, Elizabetha Kendall.

Wikidata Ivetta Cooper
Res apud Vicidata repertae:
Ivetta Cooper: imago
Ivetta Cooper: imago
Nativitas: 20 Martii 1969; Inverness
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Coniunx: Eduardus Michael Balls
Proles: Ellie Cooper
Ivetta Cooper

Alumna Collegii de Balliolo apud Oxonienses moxque Scholae Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis est, atque Universitatem Harvardianam frequentavit.

Tris protulit libros: She Speaks: The power of Women's voices et She Speaks: Women's Speeches That Changed the World, from Pankhurst to Greta, mense Novembris anni 2019 et mense Octobris anni 2020 proprie divulgatos. [1][2]

Eduardus Balls maritus fuit legatus parlamentarius usque in annum 2015.

Nexus externi

recensere