[go: up one dir, main page]

Ascanius (Graece Ἀσκάνιος), vel Iulus (qui annis ab 1176 ad 1138 a.C.n. regnavisse dicitur[1]), fuit legendarius Albae Longae rex, filius Aeneae, herois Troiani, et Creüsae, filiae Priami regis. Ascanius est persona in mythologia Romana ex stirpe divina quia Aeneas est filius Veneris deae et Anchisae herois, cognati Priami; itaque Ascanio sunt maiores caelestes ex ambobus parentibus, prolibus Iovis dei et Dardani. Auctor praeterea generis Romuli, Remi, et adeo gentis Iuliae est. Cum patre, maiores partes in Aeneide Vergilii agit, ubi unus ex conditoribus phylae Romanae depingitur.

Aeneas exfert Anchisem, Ascanium et uxorem eius. In Etruria inventa amphora Graeca circa annum 470 a.C.n. facta. Staatliche Antikensammlungen.

Nexus interni

  1. Dionysius Halicarnasseus, Roman Antiquities 1.65-1.70
 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!