[go: up one dir, main page]

Isaacus Newtonus,[1] vel Isaacus Newton (-onis, m.),[2][3][4][5][6] Anglice Isaac Newton (anno 1642, die 25 Decembris secundum calendarium Iulianum natus; mortuus die 20 Martii 1727)[7] fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus naturalis, alchemista, et theologus Anglus, qui "a multis scientista maximus et momenti maximi qui umquam vixit"[8] habetur. Eius libellus Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, anno 1687 editus, fundamenta mechanicae classicae exponit. Quod opus gravitationem universam et tres leges motus offert, quae scientificum universi corporei conspectum per proxima tria saecula dominata est. Newtonus monstravit motum rerum in Tellure et corpora caelestia ab eadem copia legum naturalium gubernari per constantiam legum motionis planetariae Kepleranarum et suae rationis gravitationis demonstratam, ergo heliocentrismum tandem refellens et Revolutionem Scientificam promovens. Newtonus fuit praeses Regalis Societatis Londinii, in quam anno 1672 cooptatus fuerat, exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727. Praeterea, opera sua Latine exaravit.

Wikidata Isaacus Newtonus
Res apud Vicidata repertae:
Isaacus Newtonus: imago
Isaacus Newtonus: imago
Isaacus Newtonus: subscriptio
Isaacus Newtonus: subscriptio
Nativitas: 25 Decembris 1642; Woolsthorpe Manor
Obitus: 20 Martii 1727; Kensingtonia
Patria: Anglia, Britannia

Familia

Genitores: Isaac Newton Sr.; Hannah Ayscough

Memoria

Pueritia et adulescentia

recensere
 
Isaac Newtonus anno 1689 a Godfrido Kneller depictus.

Newtoni pater, ovium altor efficax et titulo Lord of the Manor ornatus, ante filium natum mortuus est. Anno 1646 mater eius iterum matrimonium iniit, Isaacus apud aviam Woolstropiae manebat, ut titulum servaret.[9] Vitrico autem mortuo, mater Woolstropiam rediit. Sunt, qui difficilem eius ingenium in diremptione novem annorum a matre ponant. Mater filium duodecim annos natum misit in publicum Granthami ludum litterarium[10]. Anno 1660, cum Newtonus aetatis duodevicesimum annum egit, ad Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis transiit, ubi 1664 artium baccalaureus factus est.[11] Collegium autem anno 1665 propter Pestem Londinensem clausum est, quare in patriam domum revertit, ubi sequentibus annis se studiis opticae, algebrae, et mechanicae dedidit.

Tum Cantabrigiae Platonismus viguit. Newtoni notae illo tempore scriptae, quas Quaestiones quaedam philosophicae intitulavit, demonstrant eum et cogitationibus Cartesianis et atomismo Petri Gassendi et Platonismo Henrici Mori imbutum esse. Hae cogitationes, quamvis prorsus diversae, ex tunc philosophiam naturalem Newtoni constituerunt.

Newtonus summum culmen gloriae attingit

recensere

Quadragena anno 1667 dimissa Newtonus socius Collegii Trinitatis Cantabrigiae factus est, quo cum honore coniuncta erat, ut 39 articulis Ecclesiae Anglicae assentiret et caelibatum promitteret, praeterea inter septem annos ad ordines sacros accederet. 1668 magister creatus, electus est anno 1669 professor Cathedrae Lucasianae mathematicorum. Isaacus Barrow, qui secesserat, eum ipse successorem commendavit.

Eodem anno liber eius De Analysi per Aequationes Numeri Terminorum Infinitas manu scriptus in usu esse coepit, quo principia calculi infinitesimalis in lucem data sunt. Hoc libro, quamvis tum a paucis scientificis lecto, princeps mathematicus aetatis suae factus est. A 1670 ad 1672 praelegit lectionesOpticas, inquisivit refractionem luminis et instrumenta optica fabricavit. Anno 1672 telescopium reflectivum perfecit, quod Regali Societati Londini demonstravit. Eodem anno librum New Theory about Light and Colours intitulatum in Philosophical Transactions Regalis Societatis publicavit. Hae litterae maxime disputabantur. Imprimis cum Roberto Hooke, qui erat inter Regalis Societatis primores, ei fuit acris controversia, cum utrique persuasissimum esset nullam nisi propriam opionem ab opinione alterius distincte diversam esse veram.

Iudicia de litteris eius minus benevola Newtonus aegre tulit; quare magis magisque se recepit et experimentis alchemisticis se dedit. Anno 1673 in studiis Bibliorum et Patrum Ecclesiae versari coepit, quod usque ad mortem continuavit. Ad animi iudicium venit, ut doctrina trinitatis sit haeresis, quae Christianis saeculo quarto persuasum est. Anno 1675 impetravit, ut a sacris ordinibus dispensaretur.

Post aliam controversiam – nunc cum Iesuitis Anglicis Leodii – Newtonus anno 1678 prostratione nervosa affectus est; anno sequenti mater eius mortua est. Per sex annos, usque ad 1684, Newtonus vixit in recessu, dubitationibus sui vexatus. Anno 1679 iterum mechanicae studuit; litterae eius De Motu Corporum anno 1684 scriptae iam elementa eorum continuerunt, quae tribus annis post in Principiis expositurus erat. Hoc opere Galileai de acceleratione, Kepleri de motibus planetarum et Cartesii de inertia investigationes in unum coniungens rationem gravitatis explicavit et in tribus legibus motus fundamentalibus exprimendis fundamenta mechanicae classicae posuit. Newtonus inter gentes notus fiebat; Multi scientifici iuvenes ad eum congregati sunt. Alia cum Hooke controversia, nunc de lege gravitationis, a quo Newtonus incusatus est, quod sententiam gravitationem cum quadratu intervalli minuere ei surripuisse.

Anno 1687 primum locum obtinuit inter eos, qui Iacobum II regem Angliae arcere studuerunt, ne Universitas Cantabrigiensis in institutum Catholicum immutaret. Circa 1689 Newtonus litterarum de rebus theologicis commercium cum Ioanne Lockio philosopho Anglico coepit et in amicitiam et fidem Ncolai Fatii Duillierii, mathematici Helvetici, se contulit. Anno 1689 Universitas Cantabrigiensis eum in Parlamentum Anglicum emisit, ut universitatem repraesentaret. Cum anno 1693 amicitia cum Fatio dissoluta est, altera prostratione nervosa affecta est; ab amicis Lockio et Samuel Pepys adiutus est.

 
Isaac Newtonus anno 1702 Londinii a Godfrido Kneller depictus.

Ultimi anni

recensere

Anno 1696 posteriore Earl of Halifax amico intercedente guardianus (wardein) monetae regalis (Royal Mint) Londinii et 1699 magister (master) eius factus est. Newtonus munere aliter ac multi antea non solum reditus causa functus est, sed severe in monetam adulterinam exercentes animadvertit. Tribus annis post (1699) unus ex octo sodalibus Academiae Scientiarum Francicae invitatus est. 1701 cathedram professoris universitatis Cantabrigiensis cessit; eodem anno sine nomine legem de refrigeratione corporum solidorum publicavit. 1703 praeses Regalis Societatis Londinii creatus hoc munere usque ad mortem functus est. Anno sequenti, postquam Hooke mortuus est, denique opus "Opticks" intitulatum in lucem edere potuit. Anno 1705 ei ab Anna, regina Britanniae, dignitas equestris data est, non autem propter merita scientifica, sed ob cursum honorum. Eodem anno etiam controversia cum Godefrido Guilielmo Leibnitio coepit, quis eorum calculum infinitesimalem invenisset.

Funus et monumentum funebre

recensere
 
Sepulcrum Newtoni in Abbatia Sancti Petri de Westmonasterio.

Iam anno 1696 Newtonus Londinii in domo magnificenter cum parvo observatorio aedificata vixit. Studiis historiae antiquae, theologiae et mysticae se dedit. Ab anno 1697 (aut 1707?) domus Newtoni a Catherina Barton, filia sororis germanae, gesta est, quam adoptavit; Newtonus undeviginti annos natus sponsam quidem habuisse traditur, sed numquam uxorem in matrinonium duxit. Anno 1720 plus quam 20000 libras amisit, cum negotia in hemisphaera australi praeter spem evenerunt; tamen usque ad mortem locuples manebat. Bona valetudine usus est usque ad octogesimum aetatis annum, quo urinae incontinentia affligi coepit;[12] postremis vitae diebus calculo laboravit.[13]

Octo diebus, postquam mortuus est, Newtonus magna celebritate in Abbatia Sancti Petri de Westmonasterio ante chorum conditus est. In sepulcro legitur:

Hic depositum est, quod mortale fuit Isaaci Newtoni.

Prope est monumentum, cui inscriptum est:

H. S. E. ISAACUS NEWTON Eques Auratus, / Qui, animi vi prope divinâ, / Planetarum Motus, Figuras, / Cometarum semitas, Oceanique Aestus. Suâ Mathesi facem praeferente / Primus demonstravit: / Radiorum Lucis dissimilitudines, / Colorumque inde nascentium proprietates, / Quas nemo antea vel suspicatus erat, pervestigavit. / Naturae, Antiquitatis, S. Scripturae, / Sedulus, sagax, fidus Interpres / Dei O. M. Majestatem Philosophiâ asseruit, / Evangelij Simplicitatem Moribus expressit. / Sibi gratulentur Mortales, / Tale tantumque exstitisse / HUMANI GENERIS DECUS. / NAT. XXV DEC. A.D. MDCXLII. OBIIT. XX. MAR. MDCCXXVI.[14].

Alexander Pope poeta distichum Anglicum scripserat, quod in monumento poni vetitum est:

Nature and Nature's laws lay hid in night:
God said, Let Newton be! and all was light.

Quod Castilloneus in Latinum vertit:

Naturam legesque suas nox atra tegebat:
Sit Newtonus, ait Deus, et lux cuncta fuerant.[15]

Leges motus

recensere

Leges motus a Newtono propositae hodieque pro legum physicarum fundamentis habentur, dummodo de velocitatibus subluminalibus agatur. En leges motus Newtonianae, ex ipsis verbis tertiae Principiorum editionis descriptae:

  1. Corpus omne perseverare in statu suo quescendi vel movendi uniformiter in derectum, nisi quatenus illud a viribus impressis cogitur statum suum mutare.
  2. Mutationem motus proportionalem esse vi motrici impressae, & fieri secundum lineam rectam qua vis illa imprimitur.
  3. Actioni contrarium semper & aequalem esse reactionem: sive corporum duorum actiones in se mutuo semper esse aequales & in partes contrarias dirigi.

Philosophiae naturalis principia mathematica

recensere
 
Prima pagina libri Philosophiae naturalis principia mathematica.

Opus principale Isaaci Newtoni est Philosophiae naturalis principia mathematica (1687). In illum inscripsit fundamenta novae mathematico-mechanicae perceptionis mundi. Usque ad illa tempora magna pars physicae constituebatur hypothesibus speculativis et earum deductionibus logicis. Newtonus primus poscit, ut in processu recognoscentiae scientifico empirismus purus praecedat.

Causa gloriae Newtoni, auctor physicae classicae theoreticae et scientiarum naturalium exactarum, est praesertim opus suum principale Philosophiae naturalis principia mathematica, in quo tria axiomata sua mechanicae (Axiomata Newtoniana) formulavit. Praeterea concepit aequationem motus, aequationem fundamentalem dynamicam, et cum ea motus corporum theoretice tractavit. Hic etiam legem gravitationis suam anno 1666 excogitavit, et monstrat aequatio motus suam in casu motionis planetae circum Solem Leges Keplerianas comportare. Applicatio mechanicae theoreticae Newtoni et attractionis massarum universalis ad motus astrorum fecit eum auctorem mechanicae caelestis. Newtonus primo valabilitatem legum naturalium terrestrium etiam pro astris demonstravit. Hoc est pro scientia naturali uniformi Novorum Temporum condicio fundamentalis, quae a physica Aristotelis maxime discrepat. In Philosophiae naturalis principia mathematica praeterea aestus explicavit, fundamenta theoriae potentialis posuit, processus fluenti (Liquida Newtoniana), quaestiones vibrationis et quaestiones ex acustica etiam calculum infinitesimalem tractavit. Newtonus etiam ortum praecessionis et nutationis axis Terrae explicavit et massas Lunae ac planetarum calculavit.

  1. Isaacus Newtonus apud Christianum Hugenium, Cosmotheoros liber 2 Boulliau Biography, in "Isaacus Neutonus": [1]. "Js. Newton" sub titulo Principiorum mathematicorum anni 1687: vide imaginem.
  2. Newton, -onis apud Eulerum. Cfr. "Quod ad posteriorem qusstionem attinet, unde Astronomia maxima adepta est incrementa, ea a primo inventore Newtone simul eo usque perfecta esse videtur ...", verba memorata ab Andreas Verdun (Septembri 2013). "Leonhard Euler's early lunar theories 1725–1752: Part 2: developing the methods, 1730–1744". Archive for History of Exact Sciences 67 (5): 477-551 .
  3. Cfr. De Guevara, Andrea (1833). Institutionum elementarium philosophiae ad usum studiosae juventutis. Matriti: Typographia Regia. p. 60 , "Unde non tam urberes philosophia collegit fructus, quam polliceri sibi poterat a viris tam excelso donatis ingenio; qui si quarto post saeculo vixissent, cum Cartesiis, et Newtonibus fortunatius adlaborassent in aedificio scientiarum ad sublimitationis apicem elevando."
  4. Gautier d'Agoty, Jacobus (1749). Photophusis chroagenesis. De optice errores Isaaci Newtonis aurati equitis demonstrans. Londinii 
  5. Evers, M. (1988). "Pro Newtone et religione: de receptie van Newton en de Engelse fysicotheologen in de Bibliothèque Ancienne et Moderne (1714-1727)". Documentatieblad Werkgroep Achttiende Eeuw 20 (2): 247-267 
  6. Cfr. Henriot (Martii 1820). "De cometa qui, anno 1819, ipsis improvisus astronomis, apparuit.". The classical journal 21 : "Heu! mentes hominum nunc degener educat aetas. / Ipsa, suis quondam Newtonibus inclyta, quondam / praescia fatorum, divinae praescia legis ..."
  7. Dies 4 Ianuarii 1643 et 31 Martii 1727 secundum Gregorianum.
  8. "By many to be the greatest and most influential scientist who ever lived." Burt, Daniel S. (2001). The biography book: a reader's guide to nonfiction, fictional, and film biographies of more than 500 of the most fascinating individuals of all time. Greenwood Publishing Group. p. 315. ISBN 1-573-56256-4 , Pars paginae 315.
  9. Stephen Haddelsey et Susan Haiman, The National Trust, ed., Woolsthorpe Manor: Birthplace of Isaac Newton (Swindon: Acorn Press, 2008, ISBN 978-1-84359-224-2).
  10. Castillioneus, p. XXI.
  11. Ibidem.
  12. Castilloneus, p. XXIX
  13. ibidem
  14. Westminster Abbey
  15. Castilloneus, p. XXXI

Bibliographia

recensere
  • Ball, W.W. Rouse (1908). A Short Account of the History of Mathematics. Novi Eboraci: Dover. ISBN 0486206300 
  • Christianson, Gale (1984). In the Presence of the Creator: Isaac Newton & His Times. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0-02-905190-8 
  • Craig, John (1958). "Isaac Newton – Crime Investigator". Nature 182 (4629): 149–152 
  • Craig, John (1963). "Isaac Newton and the Counterfeiters". Notes and Records of the Royal Society of London 18 (2): 136–145 
  • Levenson, Thomas (2010). Newton and the Counterfeiter: The Unknown Detective Career of the World's Greatest Scientist. Mariner Books. ISBN 9780547336046 
  • Stewart, James (2009). Calculus: Concepts and Contexts. Cengage Learning. ISBN 9780495557425 
  • Westfall, Richard S. (1980, 1998). Never at Rest. Cambridge University Press. ISBN 0-521-27435-4 
  • Westfall, Richard S. (2007). Isaac Newton. Cambridge University Press. ISBN 9780199213559 
  • Westfall, Richard S. (1994). The Life of Isaac Newton. Cantabrigiae University Press. ISBN 0521477379 
  • White, Michael (1997). Isaac Newton: The Last Sorcerer. Fourth Estate Limited. ISBN 1-85702-416-8 

Bibliographia addita

recensere
  • Andrade, E. N. De C. (1950). Isaac Newton. Novi Eboraci: Chanticleer Press. ISBN 0841430144 
  • Bardi, Jason Socrates. The Calculus Wars: Newton, Leibniz, and the Greatest Mathematical Clash of All Time. 2006. excerpt and text search
  • Bechler, Zev (1991). Newton's Physics and the Conceptual Structure of the Scientific Revolution. Springer. ISBN 0792310543 .
  • Berlinski, David. 2000. Newton's Gift: How Sir Isaac Newton Unlocked the System of the World. Locus et investigatio textalis. ISBN 0-684-84392-7
  • Buchwald, Jed Z. and Cohen, I. Bernard, eds. Isaac Newton's Natural Philosophy. MIT Press, 2001. excerpt and text search
  • Casini, P. (1988). "Newton's Principia and the Philosophers of the Enlightenment". Notes and Records of the Royal Society of London 42 (1): 35–52 
  • Christianson, Gale E. (1996). Isaac Newton and the Scientific Revolution. Oxford University Press. ISBN 019530070X  Vide hoc situm pro locis et investigation textus.
  • Christianson, Gale (1984). In the Presence of the Creator: Isaac Newton & His Times. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0-02-905190-8 
  • Cohen, I. Bernard et George E. Smith, eds. 2002. The Cambridge Companion to Newton. excerpt and text search; Omnis editio interretialis.
  • Cohen, I. B. (1980). The Newtonian Revolution. Cantabrigiae Angliae: Cambridge University Press. ISBN 0521229642 
  • Craig, John (1946). Newton at the Mint. Cantabrigiae Angliae: Cambridge University Press 
  • Dampier, William C.; Dampier, M. (1959). Readings in the Literature of Science. Novi Eboraci: Harper & Row. ISBN 0486428052 
  • de Villamil, Richard (1931). Newton, the Man. Londinii: G.D. Knox  – Praefatio Alberti Einstein. Reprinted by Johnson Reprint Corporation, Novi Eboraci (1972).
  • Dobbs, B. J. T. (1975). The Foundations of Newton's Alchemy or "The Hunting of the Greene Lyon". Cantabrigiae: Cambridge University Press 
  • Gjertsen, Derek (1986). The Newton Handbook. London: Routledge & Kegan Paul. ISBN 0-7102-0279-2 
  • Gleick, James (2003). Isaac Newton. Alfred A. Knopf. ISBN 0375422331 
  • Halley, E. (1687). "Review of Newton's Principia". Philosophical Transactions 186: 291–297 
  • Hawking, Stephen, ed. On the Shoulders of Giants. ISBN 0-7624-1348-4.
  • Herivel, J. W. (1965). The Background to Newton's Principia. A Study of Newton's Dynamical Researches in the Years 1664–84. Oxford: Clarendon Press 
  • Keynes, John Maynard (1963). Essays in Biography. W. W. Norton & Co. ISBN 0-393-00189-X 
  • Koyré, A. (1965). Newtonian Studies. Chicago: University of Chicago Press 
  • Newton, Isaac. 1958, 1978. Papers and Letters in Natural Philosophy, ed. I. Bernard Cohen. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-46853-8.
  • Newton, Isaac (1642–1727). 1999. The Principia: a new Translation, Guide by I. Bernard Cohen ISBN 0-520-08817-4 University of California.
  • Pemberton, H. (1728). A View of Sir Isaac Newton's Philosophy. London: S. Palmer 
  • Shamos, Morris H. (1959). Great Experiments in Physics. Novi Eboraci: Henry Holt and Company, Inc.. ISBN 0486253465 
  • Shapley, Harlow, S. Rapport, et H. Wright. 1946. A Treasury of Science; "Newtonia" pp. 147–9; "Discoveries" pp. 150–4. Novi Eboraci: Harper & Bros.
  • Simmons, J. (1996). The Giant Book of Scientists – The 100 Greatest Minds of all Time. Sydneii: The Book Company 
  • Stukeley, W. (1936). Memoirs of Sir Isaac Newton's Life. London: Taylor and Francis 
  • Westfall, R. S. (1971). Force in Newton's Physics: The Science of Dynamics in the Seventeenth Century. Londinii: Macdonald. ISBN 0444196110 

De religione

recensere
  • Dobbs, Betty Jo Tetter. 1991. The Janus Faces of Genius: The Role of Alchemy in Newton's Thought.
  • Force, James E., and Richard H. Popkin, eds. 1999. Newton and Religion: Context, Nature, and Influence.
  • Ramati, Ayval. "The Hidden Truth of Creation: Newton's Method of Fluxions" British Journal for the History of Science 34: 417–438. in JSTOR.
  • Snobelen, Stephen. 2001. "God of Gods, and Lord of Lords": The Theology of Isaac Newton's General Scholium to the Principia. Osiris, 2nd series, 16:169–208. in JSTOR.
  • Snobelen, Stephen D. (1999). "Isaac Newton, Heretic: The Strategies of a Nicodemite". British Journal for the History of Science 32 (4): 381–419 
  • Pfizenmaier, Thomas C. (January 1997). "Was Isaac Newton an Arian?". Journal of the History of Ideas 58 (1): 57–80 
  • Wiles, Maurice. 1996. Archetypal Heresy: Arianism through the Centuries.' liber apud google.com.

Vita Latine scripta

recensere
  • Castillioneus, Johannes. 1744. Vita Isaaci Newtoni. In Isaaci Newtoni Opuscula, in tres tomos distributa. Lausannae et Genavae: Marcus et Michael Bousquet.

Fontes primi

recensere
  • Newton, Isaac. 1999. The Principia: Mathematical Principles of Natural Philosophy. University of California Press.
    • Brackenridge, J. Bruce. 1996. The Key to Newton's Dynamics: The Kepler Problem and the Principia: Containing an English Translation of Sections 1, 2, and 3 of Book One from the First (1687) Edition of Newton's Mathematical Principles of Natural Philosophy. University of California Press.
  • Newton, Isaac. The Optical Papers of Isaac Newton. Vol. 1: The Optical Lectures, 1670–1672. Cambridge U. Press, 1984.
    • Newton, Isaac. Opticks (ed. quarta, 1730) online edition
    • Newton, I. 1952. Opticks, or A Treatise of the Reflections, Refractions, Inflections & Colours of Light. Novi Eboraci: Dover Publications.
  • Newton, I. 1934.Sir Isaac Newton's Mathematical Principles of Natural Philosophy and His System of the World, tr. A. Motte, rev. Florian Cajori. Berkeley: University of California Press.
  • Whiteside, D. T. (19671982). The Mathematical Papers of Isaac Newton. Cambridge: Cambridge University Press. ISBN 0521077400  – 8 volumina.
  • Newton, Isaac. The correspondence of Isaac Newton, ed. H. W. Turnbull and others, 7 voll. (1959–77)
  • Newton's Philosophy of Nature: Selections from His Writings ed. H. S. Thayer, (1953), online edition
  • Isaac Newton, Sir; J Edleston; Roger Cotes, Correspondence of Sir Isaac Newton and Professor Cotes, including letters of other eminent men, Londinii, John W. Parker, West Strand; Cambridge, John Deighton, 1850. Google Books
  • Maclaurin, C. 1748. An Account of Sir Isaac Newton's Philosophical Discoveries, in Four Books. Londinii: A. Millar and J. Nourse.
  • Newton, I. 1958. Isaac Newton's Papers and Letters on Natural Philosophy and Related Documents, eds. I. B. Cohen et R. E. Schofield. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Newton, I. 1962. The Unpublished Scientific Papers of Isaac Newton: A Selection from the Portsmouth Collection in the University Library, Cambridge, ed. A. R. Hall et M. B. Hall. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Newton, I. 1975. Isaac Newton's 'Theory of the Moon's Motion' (1702). Londinii: Dawson.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Newtonum spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Isaacus Newtonus spectant.
  Lege Ἴσακος Νεύτων ("Isaacus Newtonus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam