[go: up one dir, main page]

Intermedium (Italiane intermedio, intermezzo) in musica, sensu latissimo, est compositio quae inter alias res musicas vel dramaticas, sicut actus ludorum et movimenta maiorum operum musicorum, peragitur. In historia musica, vocabulo sunt nonnullae significationae variae, quae in duo genera sunt: intermedium operaticum et intermedium instrumentale.

Intermedium Renascentiae

recensere

Intermedium Renascentiae Italiane intermedio appellatum est. Res dramatica fuit sicut ludi personati cum musica, inter actus ludorum in festivitatibus in curiis Italicis temporibus egregiis peracti, sicut nuptiae. Ante saeculum sextum decimum exiens, intermedium factum erat spectabilissimum perfunctionis dramaticae genus, praecursor operae magni momenti. Celeberrima exempla pro nuptiis Gentis Medicaeae annis 1539, 1565, 1589 producta sunt.

Intermedium operaticum

recensere

Intermedium saeculo duodevicensimo fuit comicus interludus operaticus, qui inter actus vel scaenas operarum seriarum peractus est. Hoc genus in se artificium grave et integrum saepe fuit, quamquam operá seriá quae id inclusit brevius; usitate ingenio operae maioris quae id circumcludebat adlevamentum comicum et dissimilitudinem dramaticam obtulit, et saepe unam vel plures personarum pervulgatarum ex opera vel ex comoedia artis adhibuit. Id sic fuit commutatio intermedii Renascentiae, cuius argumentum usitate rem tractavit mythologicam vel pastoralem, ut argumenti praecipui ludi comici dissimile esset. Celeberrimum omnium intermediorum huius aetatis est La serva padrona Ioannis Baptistae Pergolesi, quod opera buffa factum est, postquam mors compositoris Querelle des Bouffons coepit.

Intermède, quod in Francia pro intermedio valuit, fuit externa res operatica quae pondus maximi momenti Lutetiae medio saeculo duodevincensimo habuit, et novum repertorium operarum in Francia generare adiuvit (vide Opéra comique).

Intermedium instrumentale

recensere

Intermedium saeculo undevicensimo aliam significationem obtinuit: res instrumentalis, quae fuit vel movimentum inter alia movimenta in maiore artificio, vel res ingenii quae solum in se consistere potuit. Haec intermedia latas variationes in modo et functione monstrant. In musica incidentali pro A Midsummer Night's Dream Felicis Mendelssohn, intermedium pro musicá re adligante est actionis in ludo Shakesperii; in musica camerata Mendelssohn et Ioannis Brahms, intermedia sunt movimenta interiora quae aliter scherzi appellarentur; et intermedia pro clavili Brahms, nonnullae eius ultimarum compositionum, sunt copiae rerum ingenii pro adligatoribus non intenta. In compositionis genere, intermedia saeculi undevicensimi plerumque sunt res lenes et melodicae, praecipue cum movimentis in utro latere auditis comparatae, cum in maioribus artificiis fiunt.

Saeculo vicensimo, verbum aliquando iam adhibitum est. Demetrius Szostakowicz unum movimentum sui Quattrocinii pro chordis 15 obscuri intermezzo appellavit; Béla Bartók verbum pro movimento quarto (ex quinque) sui Concerto pro Orchestra adhibuit.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Randel, Don, ed. 1986. The New Harvard Dictionary of Music. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-61525-5.
  • Sadie, Stanley, ed. 1980. Intermedio, Intermezzo. Commentarii in The New Grove Dictionary of Music and Musicians. 20 vol. Londinii: Macmillan Publishers Ltd. ISBN 1-56159-174-2.