Ignatius Cassis
Ignatius, vulgo Ignazio Cassis (natus die 13 Aprilis 1961) est medicus et politicus Helvetiae.
Natus est in pago Ticinensi, secundum fontes nonnullos Sessa in oppido,[1] per alios in nosocomio iuxta Castelrotto municipii Croglio,[2] patre autem Italo cuius civitatem recepit. Apud Aviascam in eiusdem pagi educatus civitatem Helveticam anno 1976 accepit. Rebus medicis studuit apud universitatem Turicensem, deinde Lausannensem ubi gradum doctoris medicinae anno 1998 ascendit. Medicus meruit et in pago nativo et apud milites montanos Ticinenses. Praeses vicarius fuit foederationis medicorum Helveticorum ab anno 2008 usque in 2012. Sodalis factionis liberalis democraticae, legatus est Consilio Nationali ab anno 2007 annos decem, sed die 20 Septembris 2017 ad Consilium Foederale electus est, ubi curam rerum externarum die 1 Novembris eiusdem anni suscepit, successor Desiderio Burkhalter. Praeses meruit Confoederationis Helveticae anno 2022.
Notae
recensereBibliographia
recensere- "FDP-Bundesratskandidat Cassis gibt italienischen Pass zurück" in Neue Zürcher Zeitung (25 Augusti 2017)
Nexus externi
recensere- Vita apud parlamentum Helveticum
Mauritius Leuenberger 2001 • Casparus Villiger 2002 • Paschalis Couchepin 2003 • Iosephus Deiss 2004 • Samuel Schmid 2005 • Mauritius Leuenberger 2006 • Michaelina Calmy-Rey 2007 • Paschalis Couchepin 2008 • Iohannes Rudolphus Merz 2009 • Doris Leuthard 2010 • Michaelina Calmy-Rey 2011 • Evelina Widmer-Schlumpf 2012 • Ulricus Maurer 2013 • Desiderius Burkhalter 2014 • Simonetta Sommaruga 2015 • Ioannes Nicolaus Schneider-Ammann 2016 • Doris Leuthard 2017 • Alanus Berset 2018 • Ulricus Maurer 2019 • Simonetta Sommaruga 2020 • Guido Parmelin 2021 • Ignatius Cassis 2022 • Alanus Berset 2023 • Viola Amherd 2024 Capsae cognatae: Cancellarii Foederales Helvetiae | |
Arthurus Hoffmann 1914 • Gustavus Ador 1917 • Felix Calonder 1918 • Iosephus Motta 1920 • Marcellus Pilet-Golaz 1940 • Max Petitpierre 1945 • Fridericus Traugott Wahlen 1961 • Gulielmus Spühler 1966 • Petrus Graber 1970 • Petrus Aubert 1978 • Renatus Felber 1988 • Flavius Cotti 1994 • Iosephus Deiss 1999 • Michaelina Calmy-Rey 2003 • Desiderius Burkhalter 2012 • Ignatius Cassis 2017 Capsae cognatae: Cancellarii Foederales Helvetiae | |