Hexagramma unicursale
Hexagramma unicursale est hexagramma vel stella verticum sex quae per unam lineam continuam, contra duae triangula inducta, designari vel adumbrari potest. Hexagramma etiam depingi potest intra circulum a punctis tactum.
Thelema
recensereIn Thelemate, hexagramma usitate depictum in centro habet florem petalorum quinque, pentaculum significans. Signum ipsum est par Ankh signi Aegyptici et Crucis Roseae Rosicrucianismi; quod vires microcosmicas (pentaculum, imago pentagrammatis quinque elementis praediti), tetragrammaton aut YHVH) repraesentans sese cum viribus macrocosmicis (hexagramma, repraesentatio virium planetariarum vel caelestium, rerum divinarum) implicatur.[3]
Cultura popularis
recensereHexagrammatis unicursalis in cultura populari mentionem aliquando fit.
- Fuit pars symboli Sigilli Orichalci appellati, qui in arcu Waking the Dragons Yu-Gi-Oh! prominens fuit.
- Apparet in Supernatural, serie televisifica, pro signo quod entitates malas arcere potest. Mentio fit id supra portas Atlantidis stare.
- In Avengers Forever, serie librorum duodecim, Forever Crystal ('Crystallum Sempiternum'), artefactum quod realitatem trans tempus mutare potest, formam hexagrammatis unicursalis habet.
- Apparet in tabula Francisci Drake Equitis et in aliis locis in Uncharted 3 et aequilibrium repraesenat.
- Videri potest in tegmine How I Learned to Stop Giving a Shit and Love Mindless Self Indulgence, albi phonographici gregis Mindless Self Indulgence.
- Inveniri potest in multis mercibus gregis Bring Me The Horizon.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Lon Milo Duquette in Understanding Aleister Crowley's Thoth Tarot (Weiser, 2003, ISBN 1578632765), pp. 43–53.
- ↑ Lon Milo Duquette in Understanding Aleister Crowley's Thoth Tarot (Weiser, 2003, ISBN 1578632765), pp. 43–53.
- ↑ Lon Milo Duquette, Understanding Aleister Crowley's Thoth Tarot (Weiser, 2003, ISBN 1578632765), pp. 43–53.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |