[go: up one dir, main page]

Gratiela Leocadia (Dacoromanice Grațiela-Leocadia) Gavrilescu (nata die 24 Iunii 1966 Bucarestae) machinatrix atque rerum politicarum perita Dacoromanica factionis ALDE est.

Wikidata Gratiela Gavrilescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Iunii 1966; Bucaresta
Patria: Romania

Ad annum 1989 apud Universitatem Petrolei et Gasis Ploiestensem petrochemiae studebat. Deinde ad annum 2004 pro societate commericali SC ARPACOR SA Bucov operam dedit, primo machinatrix, ab anno 1994 ei protectio circumiectus commissus est atque ab anno 1996 director generalis fuit. Anno 1994 Bucarestae etiam medicinae laboris studebat.

Cursus honorum

recensere

Anno 2003 factionis PUR Ploieşti facta est. Ab anno 2004 sodalis factionis Nationalis Liberalis (PN-L) erat et annis 2006 - 2011 dux eius factionis in Prahova circulo erat. Annis 2004 - 2007 praefecta urbis vicaria Ploieşti fuit et ab anno 2004 etiam legata ad Cameram Legatorum Romaniae est. Anno 2014 cum aliis sodalibus a PN-L se recessit atque novam factionem PLR accessit, cuius dux Călin Popescu-Tăriceanu erat. Quae factio postea pars factionis ALDE facta est. Die 15 Decembris 2014 nova ministra circumiectus in consilio ministrorum Victoris Ponta nominata est[1]. Die 4 Novembris 2015 una cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit. Die 17 Novembris Christina Paşca Palmer ei successit[2]. Die 4 Ianuarii 2017 ministra relationum cum parlamento in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[3]. Hunc in magistratum Cypriani Bucur successit. Die 4 Aprilis 2017 Daniel Constantin minister circumiectus Romaniae dimissus est et Gratiela Gavrilescu ei successit[4]. Ministerium relationum cum parlamento nunc Viorel Ilie suscepit. In consilio ministrorum Michaelis Tudose magistratum tenuit et praeses vicaria ministrorum facta est[5]. Et in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe a die 29 Ianuarii 2018 minister munitionis manet[6]. Die 27 Augusti factio eius ALDE de consilio ministrorum Dăncilă se recessit et Gavrilescu magistratum suum finivit[7]

Nexus externi

recensere
Ministri aquarum, saltuum et circumiectús Romanici

Simeon Hâncu 1989 · Valerius Eugenius Pop 1990 · Marcianus Bleahu 1991 · Aurelius-Constantinus Ilie 1992 · Ioannes Oltean 1996 · Sorin Frunzăverde 1997 · Romeus Tomescu 1998 · Aurelius-Constantinus Ilie 2000 · Petrus Lificiu 2003 · Sperantia-Maria Ianculescu 2004 · Sulfina Barbu 2004 · Attila Korodi 2007 · Nicolaus Nemirschi 2008 · Helena Udrea 2009 · Ladislaus Borbély 2009 · Attila Korodi 2012 · Rovana Plumb 2012 · Attila Korodi 2014 · Gratiela Gavrilescu 2014 · Christina Paşca Palmer 2015 · Daniel Constantin (circumiectus) 2017 · Hadriana Petcu (aquae et saltus) 2017 · Gratiela Gavrilescu 2017 (circumiectus) · Hadriana Doina Pană 2017 (aquae et saltus) · Ioannes Deneș 2018 (aquae et saltus) · Costel Alexe 2019 · Mircea Fechet 2020 · Barna Tánczos 2020