Fons calidus
Fons calidus[1] vel thermalis[2][3] vel Baiae (-arum, f.)[4][5] sunt fons, ex quo aqua calida in telluris interiore energia geothermica calefacta scaturit. Sunt fontes huius generis multis in locis orbis terrarum. Interdum aqua eorum alte salit; hae aquae calidae salientes interdum scaturigines geyzerianae appellantur.
Nomen
recensere"Thermalis", verbum Latinitatis recentioris, a verbo Graeco θερμός, "calidus", deducitur. Apud Romanos antiquos et fontes thermales et loci ubi aqua thermali frui licebat saepe "aquae" tantum vel "aquae calidae" sive et "thermae" vocabantur.
Usus therapeuticus
recensereCum aqua calida plura solida dissoluta continere possit, fontibus thermalibus saepe est magna mineralium vis. Inde multi loci, ubi sunt fontes thermales a plurimis hominibus appetuntur, qui sperant se ibi sanitatem vel salutem seu mitigationem dolorum obtenturos.
Notae
recensere- ↑ "fontem . . . calidum": Simon Maiolus, Dies caniculares (Moguntiae: 1607), (458 apud Google Books).
- ↑ "fons thermalis": Gabrielis Falloppii, De medicatis aquis atque de fossilibus tractatus (1569).
- ↑ "fons soterius" (qui morbos curare censetur): Sigismundus Bélteki, Conspectus systematico-practicus aquarum mineralium magni principatus Transylvaniae indigenarum (Vindobonae: Wimmer, 1818), (14 apud Google Books).
- ↑ Cf. “Bajæ” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. I [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 421: “Graece Βαΐαι, oppidum Campaniae, … illinc quibuscumque aliis balneis calidis …”
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Pro Marco Caelio, 38: “Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius, … cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus sustentaret.”